top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst


 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

DE PRAEMIO NOBELIANO,
quod alternativum dicitur

 

Nemo nescit quotannis die 10. mensis. Decembris, quo die Alfred Nobel anno 1896 mortuus est, complura «praemia Nobeliana» tribui. Sed raro e lexico de alternativo, quod vocatur, «praemio Nobeliano» pridie dato cognoscimus. Cuius auctor, Carl Jakob Wolmar von Uexküll Germano-Suetus, iam dum scientiae politicae Oconiae studet, operam in societate meliore posuit. Tumultu autern studentium anni 1968. ad irritum redacto primo vitam erraticam diurnarii et philatelistae agebat, cum subito libro «De finibus incrementi», quem Dennis Meadows anno 1972. pro Coetu Romano scripserat, iter vitae penitus commutatum est. Pittacia cursualia sequialtero milione marcarum vendidit pecuniamque partam institutioni Nobelianae ad novum praemium «pro mundo meliore” creandum obtulit.Illa nolente ipse «institutum rectae vivendi rationis» condidit conditoqne die 9. mensis Decembris 1980. prinum praemium «rectae vivendi rationis» donavit. Ex eo tempore quotaimis tria praemia pecuniac et unum virtutis (sine pecunia) a decem iudicibus praemiorurn internationalibus decenruntur. Totum praemium alternativum quadringenta milia marcarum modo complet, cum singula praemia Nobeliana unam et dimidiam milionem marcarum efficiant. Nihilominus, qui id praemium accepit, etsi antea ignotus neque cognitus erat, magnam auctoritatem consequitur. Quod interim «praemium Nobelanum altenativum» vocatur, et in auctore et in proposito instituti est. Praemiis enim Nobelianis singulae praestationes optimae nulla ratione consequentiaruni dubiarum habita (vide pervestigationem atomicam et geneticam) honorantur. Contra id Uexküll se in avi Iacobi von Uexküll (1864-1944) velut unici exempli mores formavit, qui anno 1921. libro «De mundo circiumiecto et interiore animalium" scripto et anno 1925. instituto ad mundum circuniectum pervestigandum condito (quod Thure, fihius eius postea persecutus est) homines eo adduxit, ut se periculum mundi ambientis praestare sentirent. Itaque hoc praemio tales homines honorantur, qui deliberationibus exemplaribus et quae usum habeant in quaestiones ipsas horum temporum incubuerunt. Nihil interest, num iura hominis vel oecologiam vel firmationem pacis vel auxilium populorum egentiorum attingat

Operam ponere in : sich einsetzen für - tumultus studentium Studentenrevolte - vita erratica : unstetes Leben - pittacium cursuale: Briefmarke - incrementum Wachstum –" coetus Romanus ": "Club of Rome" – " institutum rectae vivendi rationis". = "Right Livelihood Foundation" - praemium pecuniae : Geldpreis – praemium virtutis : Ehrenpreis – marca : Mark - praestatio Leistung - se velut unici exempli mores formare : sich jemanden zum Vorbild nehmen - mundus ambiens et interior: Umwelt und Innenwelt - institutum ad mundum circumiectum pervestigandum : Institut zur Umwelt(er)forschung - periculum praestare verantwortlich sein – populi egentiores : " Entwickiungsländer" – mundus ambiens : Umwelt
 
 
 
 
 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
bottom