Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 

DE VIRIS FEMINISQUE ARBORES SERENTIBUS

 

Nuper (vide Tiro 1/2 - 99) de illo viro narravi, qui maximam partem vitae arboribus serendis egerat. lnterea motu oecologico coorto multi homines toto globo terraqueo huius exemplum imitati sunt. Quorum paucos - et viros et feminas - proferam. Iam ante viginti annos Josephus Beuys, celeberrimus pictor Germanicus, Cassellae septem milia quercorum, quibus singulos lapides addidit, plantanda curavit Hoc modo visitatoribus expositionis, quae "Documenta" nominatur, arbores "ad animas hominum servandas maximi momenti esse" ad oculos proposuit. Hodie quoque artifices velut F. Hundertwasser, pictor et architectus, operam in natura servanda ponunt. Qui tecta nepiagogi Frankfortiani aliorumque aedificiorum publicorum arboribus et fruticibus vestivit, ut "sanationem naturae et animae humanae" augeret. In Alpibus Carolus (Karl) Partsch, quem "Indianum Alpicum" vel "Cassandram invitam" vel "Dominum Tamen" vocant, anno 1985° una cum sescentibus auxiliantibus in regionibus periegesi atque tabe silvarum afflictis arbores labinas et labes terrae prohibendi causa serere coepit. Alio loco Alpium Sadruddin Aga Khan, princeps Islamicus divitis confessionis Ismailitum, "actione Alpica" condita "tectum viride Europae creare" constiuit. Magistratus multarum urbium Europae velut Bonnae, Berolini, Lutetiae Parisiorum, Londini, Moscoviae, Sarajewonis novellas arbores directo ordine vel in "silvis pacis" aut "silvis posteritatis" plantari iusserunt, quibus qualitatem aeris urbani melius facerent. Quarum arborum nonnulli incolae sponsores sunt, hoc est: aestate arboribus aquam suppedi-tant et circumiecta molliunt vel floribus ornant. In compluribus terris Africanis, ubi incolae cottidie ligno ad aestuandum et coquendum utuntur, Wangara Maathai, prima professoria Keniensis, et quingenta milia feminarum decem miliones arborum severunt. Haec, cum forte ab anu quadam interrogata esset, cur Deus non iam ut antea arbores sereret, "Deo", inquit, "non satis tempus arborum serendorum est. Itaque auxilium nostrum requirit".( Wangara Maathai non modo- 1984 - praemio alternativo, sed etiam - 2004 - praemio Nobeliano pacis honorata est.) Rene Haller, agronomico Helvetico, quoque contigit, ut loca deserta Africae in silvas virentes mutaret. Multis enim experimentis factis perspexit prosopes julifloras, arbores ex America coortas, paucis hebdomadibus radices ad sexaginta metra in solum harenosum deferre, ut aquam ad crescendum necessanam inveniant. Interim multi Africani initiativum eius aemulati sunt, imprimé Mauretani. Quorum enim terra ita procellis vexabatur, ut multi viri desiderio pristinae vitae beduinorum caperentur. At feminae novam vitam dimittere nolunt. Itaque Mahamed Oud Abby, ingeniario saltuario, auctore ante tempus pluviale surculos eandarum arborum atque Haller in colles harenosos ponunt. Hoc modo mox omnes vicos saepibus virentibus circumdatum iri sperant. Aerarium ludaicum Nationale ("Jüdischer Nationalfond") in Palaestina ab initio huius saeculi regiones desertas centum milionibus arborum plantatis frugiferas redegit. Anno 1898° Guilelmus Secundus, Imperator Germanicus, Thedorum Herzl, auctorem Sionensem convenit, ut de re publica Israheliana condenda colloqueretur. Guilelmus autem Herzl Hierosolymis in urbe de equo salutans "Bonam diem", inquit. "Domine doctor." Cui Herzl: "Bonam diem, Celsitudo tua. Placetne tibi terra nostra?" "Molestia calorum me valde exercet," Guilelmus respondit. Tum Herzl "Terra ubique sicca est, nullae fere arbores sunt." Guilelmus assentiens: "Non sunt, quae umbram efficiant. In hac regione deserta arbores serendae sunt "Tum Herzl: "Mihi facere non licet, quod terra nobis non est." Tum imperator his verbis colloquium finivit: "Illis haec terra erit, qui arbores in desertis severint." Herzl verba meditatus eodem die cupressum posuit, cuius ex seminibus postea multae cupressi enatae sunt. Ita factum est, ut multis annis ante Israel modernum conditum in terra Israheliana arbores plantarentur. His tempori bus tota civitas Israheliana "festo anni novi arborum", quis quindecimo die men- sis Bischwat agitur, surculis in terram ferendis interest. - Ab anno 1991 nos quoque Germani in "silva terrarum Germanicarum" prope oppidum Bersabe (in desertis Negesitum) quindenis marcis arbores velut acacias, pistacias, olea aut ipsi serere aut serendas curare possumus. Multis in civitatibus velut Germania - ab anno1951 - "dies arboris" 25° mensis Aprilis celebratur, quem diem diurnarius Sterling anno 1872° in Civitatibus Foederatis condiderat. Tum loca publica "arbore anni" (ut betula, pruno avium, salice alba, sorbo aucuparia, querco) ponenda locupletantur. E multis quoque terris Asiaticis de hominibus, qui arboribus aut serendis aut servandis admirationem moverunt, refertur. Quorum duo exempla adiungam. Hugh Thomas, pristinus gubernator helicopteri nuper in vico quodam Vietnamensi nonnullas magiferas Indicas plantavit, ut crimen mihitare sociorum, qui quingentos incolas crudeliter trucidaverant, expiaret. Maxima admiratione sane dignae illae feminae "motionis arborum complectandarum" sunt, quae in India septentrionali arbores firmiter complectando latissimas silvas montanas, quas lignatores iam caesuri erant, servaverunt - Anno 1987° praemio Nobeliano Alternativo honoratae sunt. Tum administratio quoque Indica silvas a feminis servatis necessarias esse ad aquam flumini Gangae suppeditandam intellexit. Longa alia est ratio, quam "homines arbores putantes" in Australia silvis servandis adhibent. Qui singulas arbores aut caedendo aut putando prohibent, ne silvae universae deleantur et ad solitudinem redigantur.

Praeterea plurimis in terris permulti homines in arboribus silvisque servandis curam ponunt. Maximi autem momenti sunt, qui silvis pluvialibus in America meridiana et in Africa media et in Asia inter ortum solis et meridiem spectante curent. Nam haec omnium silvarum longe amplissimae et specierum opulentissimae ab hominibus in maximum periculum adductae sunt. Quorum in numerum adscribuntur et instituta naturae protegendae velut Robin Wood, WWF, Oro Verde, Green Peace, "Salvete silvam pluvialem" et priores possessores aut dispensatores operum mercatoriorum velut Jose Lutzenberger, Carolus-Petrus Hasenclever, Graf Branden-stein, nepos illius Zeppelini, et innumerabiles homines. Nihilominus maxima fama nuperrime puellae Californiensi, Juliae Hill, fuit, quae ab Decembri anni 1997 usque ad Decembrem 1998 in cacumine arboris altissimae versata erat, dum fidem gravem praestitisset: "Fidem dedi huic arbori silvae omnibusque hominibus pedes meos non prius solum terrae tacturos esse, quam omnia, quae in mea potestate essent, fecissern, ut orbem terrarum de hac quaestione monerem et destructionis finem facerem." Haec nova et inaudita res initium ceperat, cum lulia, quae vix e casu autocinetico paene mortali convaluerat, consociationi oecologicae (,‚Terra prima!") se adiunxit, ut lignatoribus silvam sequoiarum sempervirentiurn caesuris resisteret. Sociis pugnae post aliquot dies reversis lulia "suam" arborem, quam Lunam nominaverat, non relinquere, sed in altitudine sexaginta metrorum defensionem pergere constituit. In area trium metrorum quadratorum pelle tentoria protecta non modo violentiae solis frigoris tempestatumque, sed etiam functionariis firmae » lignanae pacificae » (,‚Pacific Lumber") helicoptero eam depellere conatis omnibus viribus atque opibus repugnabat. Interdum complures amici cottidie multa chiliometra per silvam vetustissimam conficiebant, ut luliam aqua cibariisque sustentarent. Lavabatur autem aqua pluviali, secessu hama utebatur. Telephonio mobili energia solis moto cum multis hominibus coniuncta erat. Hoc modo sescentas epistulas dictabat, nonnullas interrogationes dedit pulcherrimaque carmina condebat, quorum paucos versus exemplo afferam: "Munera pro Luna. - Arbor, cuius vita tot annos praeteriit, historia in omni circulo et in unaquaque cicatrice involuta. Ego brachios eius complexa iaceo, ausculto omnibus, quaecumque dictura est. Ea mecum per pedes nudos ... per manus loquitur. Ea mecum in vento loquitur ... et in pluvia, fabulas mihi narrans diu ante aetatem meam natas ... Brachiis meis eam circumplico offerens solum, quod novi, solacium; me ipsum ei donum solum, quod possum, dans - miserabile quidem donum pro tali Dea, sed meum ipsius. Hoc est solum, quod dare possum."(Totus textus originalis aliaque carmina Iuliae inveniuntur in interrete sub voce http: www lunatree.org/ words 1 (bzw. 2,3 etc) htm Non amplius paucis annis est, ut Americani sine ulla dubitatione vetustissimas arbores caederent. Nam ex uno trunco octoginta metrorum 1400 aedes lignaeae confici poterant. Opera Iuliae Hill accidit, ut Americani alias cogitare inciperent. Arbore relicta ab Iulia quidem, ut damnum sarciret, firmae lignariae quinquaginta milia dollariorum pendendae erant, sed omnes arbores, qui circa eius arborem "lunam" spatio septuaginta metrorum erant, integrae manebant. Praeterea firma lignaria postremam silvam vetustissimam hominis privati uno milliardo marcorum emit, non ut arbores caederet, sed constanter a caedendo defenderet. Tempora mutantur Anno 1938° Bert Brecht in illo carmine "Ad postumos" scripsit: "Qualia tempora sunt, cum colloquium de arboribus paene crimen est, quia silentium de tot maleficiis continet." Contra id W. H. Fritz, poeta huis temporis, anno 1976° affirmat: "Interea paene scelus evasit de arboribus non colloqui, de radicibus, de vento, de avibus in iis consedentibus, de pace, quam nos admonent.»

 
Motio oecologica : Ökologiebewegung - globus terraqueus : Erdball – expositio : Ausstellung – nepiagogium : Kindergarten – vestire : schmücken - "Dominus tamen" : "Mister Dennoch" – sescenti : Hunderte - periegesis : Tourismus - tabes silvarum : Baumsterben – labina : Lawine - labes terrae : Erdrutsch – viridis : grün - Lutetia Parisiorum : Paris – novellus : neu - directo ordine : als Allee – sponsor : Pate, Betreuer - circumiecta: Umgebung – aestuare : kochen – coquere : backen - professoria: Professorin - requirere: brauchen – agronomicus : Landwirtschaftswissenschaftler - peculiaris : besonders, speziell - prosopis juliflora : Mesquitebaum – aemulari : nacheifern – frugifer : fruchtbar - Guilelmus : Wilhelm - Hierosolyrna : Jerusalem – celsitudo : Hoheit - molestia calorum : drückende Hitze - siccus : trocken – meditari : nachdenken über – Bersabe : Beer Sheva - donum: Spende – diurnarius : Journalist - betula : Birke - prunus avium : Vogelkirsche - salix alba : Silberweide - sorbus aucupoaria Vogelbeere –quercus : Eiche - gubernator helicopteri : Hubschrauberpilot – lignator: Holzfäl1er – putare : beschneiden - complectari: umarmen - rnotio arborum complectandarum: »Chipko-Bewegung » - homines arbores putantes: « Treeloppers » - silvia pluvialis: Regenwald - dispensator : Manager - inter ortum solis et meridiem spectans : Südost- - specierum opulentus : artenreich - in periculum adducere : in Gefahr bringen - adscribere: zahlen, rechnen - maxima fama est alci : jemand erregt größtes Aufsehen - cacumen : Wipfel - fidem praestare : ein Versprechen erfüllen – quaestio : Problem - novus et inauditus : völlig neuartig - casus autocineticus : Autounfall - lignator : Holzfäller - sequoia : Mammutbaum - pellis tentoria : Zeltplane - functionarius : Angestellter - firma lignariana: Holzfirma - silva vetustissima : Urwald – conficere : bewältigen - hama : Eimer - telephonium mobile : "Handy" - energia solis : Solarenergie - cicatrix: Kerbe, Narbe – auscultare : lauschen – truncus : Stamm - opera alcis accidit, ut : jemand. trägt dazu bei – sarcire : ersetzen – postumus : nachgeboren - evadere: werden
 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Neulat"
Literatur:
zu "Neulat"
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker
zvab

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker
zvab

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker
zvab

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker
zvab

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker
zvab

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker
zvab

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker
zvab

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker
zvab

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker
zvab

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker
zvab

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker
zvab

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker
zvab

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker
zvab

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker
zvab

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker
zvab

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker
zvab

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker
zvab

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker
zvab

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker
zvab

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker
zvab

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker
zvab

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker
zvab

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker
zvab

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker
zvab

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker
zvab

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker
zvab

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker
zvab

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker
zvab

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker
zvab


[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | Landkarten | Beta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2024 - /forst/f017_viris.php - Letzte Aktualisierung: 30.07.2021 - 14:52