DE TUTELA MUNDI AMBIENTIS
I. De praemio oecologico, id est pro tutela mundi ambientis dato "Animalia laborant et gemitu aeres complent. Silvae exstinctionis sunt. Montes aperiuntur er metallis in venis iacentibus privantur. Sed homines celeriter ad eos laudandos honorandosque prompti sunt, qui naturae et generi humano maximum damnum inferunt.» (Leonardo da Vinci, 1452 - 1519) Societas amicorum, adiutorun, pristinorumque (discipulorum) gymnasii »Hardtberg» consessu praesidum superiore habito praemiurn oecologicum fundare constituit, quo djscipulii discipulaeque ornentur, qui singulari quodam modo operam in mundo ambiente tutando(vel : circumiectis tutandis) posuerint Hoc praemium totum pretium trecentarum marcarum habet. Quotannis in tres partes aequaliter divisum discipulis inferae mediae superaeque aetatum tribuetur. (Si forte ab unius aetatis discipulis propositum. praedicandum inventum non erit, portio eius reliquis addetur). Praemium autem petere possunt discipuli discipulaeque singuli aut congregati, qui mundum ambientem -in campo naturam animaliaque tuendi, energiae parcendi, purgamenta evitandi aliorumque eiusdem generis -investigare vel conservare vel reficere studuerint, modo, ut intra aut extra scholam opus practicum imaginibus (id est photographematibus vel picturis linearibus) atque verbis adumbrandum fecerint. Documenta usque ad finem anni scholastici 1992/93 mihi exhibenda sunt. De praemio dando complures magistri periti »iudices » decernent. Victores victricesque ab directrice scholae publice honorati in periodicis et societatis scholasticae et discipulorum vulgabuntur. Quorum opera ad condiscipulos concitandos et confirmandos post ferias aestivales in aedibus scholae palam collocabuntur. Bonnae, die 5. mensis Maii anno 1993
II Laudatio victricum victorumque
Erich Kästner, poeta Theodiscus, qui libris multis iam liberis notus est, aliquando scripsit: "Nihil ast bonum, nisi quod facimus." Brevius acutiusque exprimi non potest, qua de re hoc loco agitur: de facinoribus bonis, quae discipulae discipulique nostrae scholae pro tutela circumiectorum effecerunt, pro quibus ipsi nunc honorentur. Praemia oecologica superioribus annis a multis institutionibus extrascholasticis data sunt. Nostra schola iam anno 1986° inter eas fuit, quas summus praefectus urbis Bonnae praemiis ornavit et anno 1989 una ex quattuordecim victricibus competitionis oecologicae fuit, cui ducentae totius Germaniae Foederatae scholae interfuerant. Novum autem, quatenus ego novi, est, quod administratio aut societas scholae eiusmodi praemia discipulis discipulabusque suae ipsius scholae tribuit. Quidnam autem "tutela mundi ambientis vel circumiectorum" est?
Gubernium Rei Publicae Foederalis hoc verbo primum anno 1969 declaratione publica usum in programmate oecologico (1971) scripsit: "Tutela mundi ambientis sunt omnes- rationes consilorum quas necessariae sunt, ut (1) homini- bus circumiecta naturalia confirmentur, quemadmodum ad valetudinem et vitam homine dignam opus sunt, (2) ut solum, aer, aqua, stirpes animaliaque ab effectibus detrimentosis, qui vi hominum creati sunt, vindicentur, (3) ut damna vel incommoda, quae vi hominum effecta sunt, tollantu." Ex percontationibus apparet incolas Germaniae magis magisque tales rationes magni momenti esse cognovisse atque agnoscere. Tutelam circumiectorum (vel mundi ambientis) hodie tam gravem esse quam locorum operandi conservationem tres quartae Germanoruni putant. Sed quid est causae, cur tantulum faciunt? Iam lohann Henricus Pestalozzi (1746 - 827), educator et corrector socialis, cuius fama per omnes terras propagata est, scientiam et voluntatem quoque ad multas difficultates dissolvendas solam non suppeteer demonstravit. Cuius praeceptum " ab capite per cor ad manum" significat: Primum capite informationes nobis accipiendae sunt, ut scientiam necessariam adipiscamur.Ita cor nostrum, id est sensus atque mores, quasi signantur. At gradus decretorius a corde ad manum,id est ab anirno et voluntate ad usum practicum est. Scientia oecologica hodie multis disciplinis scholasticis docetur; iam advenae novi quintae classis saepe bene informati libenter et vehementer docti de quaestionibus oecologicis disceptant. Sed schola, maxime quoque gymnasium, quod ad scientias accomodatur, doctrina normali paucas occasiones eas in usu exercendi non facile dat. Eo magis omnia dignanda atque, augenda esse arbitror, quae discipulae discipulique extra disciplinas scholasticas circumiectorum tuendorum causa fecerint.
Discipuli boni, discipulae bonae, boni palmas ferentes! Quod unusquisque vestrum pro circumiectis tutandis fecit, dignum est, quod laudetur. Tantum aberat, ut voluptatem, commodum utilitatemque vestram cogitaretis, ut tempore subscivo ea faceretis, quae ad nostram posteritatem communem magni momenti sunt. Vos, qui ex inferiore aetate palmam fertis (sequuntur nomina quattuor discipulorum discipularumque) non modo apes scholae alueritis atqua foveritis, sed etiam scrobem lumbricorum aedificantes diversaqus opera hortulana facientes, quomodo omnia viventia naturaliter inter se cohaerescerent, investigavistis atque hodie iniaginibus verbisque ante oculos nostros posuistis. Victrices mediae (et superae) aetatis (sequuntur septern nomina discipularum societate oecologica ad nostra scholam condita multis actionibus velut chartam cecologicam vendendo ve! caffeam a!ternativo modo consertam cornmendando vel symbolas ad periodicum discipulorum annalesque gymnasii scribendo vel cum diurnariis laponicis disputando eminuistis.
Victor superae aetatis, Francisce M,. iam dudum superregionali atque. politico modo magnis quaestionibus, quae ad tutelam technicam pertineant, occupatus fuisti. Imprimiss in publicum prodiisti, cum petitionem subscripseris et inter eos fueris, qui actionem "Total tote Dose" or-dinarent. Vos omnes boni victores victricesque vestris laboribus actionibusque exempla imitanda mundi ambientis tuendi dedestis, quibus superbire et vobis et nobis licet.
praemium oecologicum : Umwelt(schutz)preis - laborare : leiden - gemitus : Seufzen - exstinctionis esse : der Vernichtung anheimfallen - promptus esse : bei der Hand sein - societas :Verein - adiutor : Förderer - consessus praesidum Vorstandssitzung - circumiecta /mundus ambiens : Umwelt - - marca : Mark - aetas : Alters-, Jahrgangsstufe - portio : Anteil - praemium petere: sich um einen Preis bewerben - campus : Gebiet, Bereich - reficere : verbessern - rnodo, ut sofern nur; unter der Voraussetzung, dass –photographema : Foto - pictura linearis : Zeichnung - adumbrare : darstellen, dokumentieren - documenta : (Bewerbungs- Unterlagen - exhibere : abgeben, vorlegen - palmam ferens (die Palme tragend =) Sieger - rectrix : Direktorin - societas scholastica : Sohulverein - vulgare : bekannt-geben, verbreiten - condiscipulus/a : Mitdchüler/in - concitare : anregen : propalam : öffent-lich - feriae aestivales Sommerferien
Laudatio : Lobrede - institutio extrascholastica : außerschulische Stelle - competitio oecologica: Umwelt(schutz)wettbewerb - Germania Foederata : Bundesrepublik Deutschland quidnam : was denn? was überhaupt? - tutela mundi ambientis/ circumiectorum : Umweltschutz - declaratio publica : Regierungserklärung - consili ratio : Maßnahme - effectus detrimentosus : schädliche Folge - percontatio : Umfrage - locus operandi Arbeitsplatz - tres quartae : dreiviertel - tantulum : so wenig - corrector socialis : Sozialreformer - praeceptum a capite per cor ad manum : die Kopf -Herz-Hand-Lehre - signare : prägen - gradus decretorius : entscheidender Schritt - vehementer doctus : erstaunlich kenntnisreich - accomodari ad : sich orientieren an - tantuni abest, ut : anstatt - tempus subscivurn : Freizeit - apis : Biene - alere atque fovere : hegen und pflegen - scrobis lumbricorum : Regenwurmgrube - cohaerescere : zusammenhängen - charta oecologica : umweltfreundliches Papier - alternativo modo conserere : alternativ anbauen — symbola : Beitrag, Artikel – annales : Jahrbuch – diurnarius : Journalist - petitio : Petition (=Bittschrift) — ordinare : organisieren – superbire : stolz sein
Lat. zu "Neulat"
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997