Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 
DE NOTONECTIS SUPINUM NATANTIBUS

 

Ad vesperum quendam mensis lunii non procul stabam a stagno horti.Omnia circum me quieta erant — exceptis apodibus in aere alto clamantibus. Subito autem excitatus sum: Aliquid leni strepitu in aquam incidit: sernel, bis ter… Quidnam esse poterat? Liberine vicini, qui in crepidine viaria ludere solebant, lapillos, uti me ludificarentur, iecerant, an bombi volatu fatigati deciderant, an aves praetervolantos excrementum ediderant? Cum neque infantes prope hortum neque bombos in aqua neque aves in caelo animad-vertissem, ad marginem lacus me contuli, ut causam cognoscerem. Illo ipso tempore quartum aliquid me spectante in aquam volavit atque statim natere coepit. Bestiola, quae tum demum mihi in conspectum cecidit, non quidem magnitudine (cum quindecim tantum millimetra longa esset) vel pulchritudine (cum vix a regione finitima differret), sed tamen ratione procedendi praeter ceteros excellebat. Cum pisces, ranae ceteraque aquatila pronum natant, ea supinum procedit. Quamobrem "notonecta" nominatur; "noton" enim Graece "tergum", "netos" "natans" significat. De notonectis primus, credo, recentis aetatis auctorum Guilelmus Rondelitus (1507 — 1566), vir et medicinae et piscium peritissmus, cuius in honorem familia quaedam piscium "rondoletidae" vocatur, disseruit.In "libris de piscibus marinis" haec fere scriptum legimus: "Aestate saepe parvas muscas in summa aqua videmus, quibus pro corporis magnitudine maximi oculi sunt, tergum curvatum,venter planus, sex pedes, quorum extremum par maximum est, ut corpus in aqua propulsetur. In natando ambas alas expandunt. Ut in aere volare, ita in aqua natare possunt. Natant ventre sursum verso, volant deorsum idque vicissim. Venter atris et vi ridibus lineis ornatus est." Descriptione Linnaea notonecta in hydrocorisis numeratur. Hae in aqua vivunt, cum geocorisae in terra aut in superficie aquae velut gerris lacustris inveniantur. Raro accidit, ut notonectas per aerem volantes, persaepe, ut per aquam natantes observare possimus. Sole enim lucente plerumque sub superficie aquae "stant"- ut ita dicam, interdum sursum veniunt, ut spiritum ad spirandum hauriant, quem sub alis secum portant.
Quotienscumque aqua movetur, eae quoque moventur. Tum truncum pedibus posterioribus tamquam aviculam scalmis celeriter appropinquant. Parvum insectum in lacum lapsum statim, maius aquis haustum corripit ictuque rostri veneniferi sopit et paulo post in profundum trahit, ut eius sanguinem exsugat. Ita notonectae "custodes publicos” aquae se praestant.Venenositas , qua maiores quoque bestiae velut pisculi necantur, non tanta est, ut homines in periculum ducantur. Nihilominus cave istas "apes aquarias” reprehendas, quorum ictus pleni doloris sunt.
Diligenter observantes non fugit notonectas pari quidem specie sed dispari magnitudine simul apparere, alias vix duo, alias quindecim millimetra longas. Neque parvae diversi, sed eiusdem generis ac magnae sunt, haec quidem adultae, illae paulo ante ex ovibus exclusae. Vulgo ex insectorum ovis larvae prorepunt, quae in nymphas vertuntur; ex eis autem notonectarum in caulibus plantarum aquariarum depositis post duos menses staim insecta fere perfecta excluduntur, quibus nihil nisi alae desunt.tis. Adolescentibus pelle non semel exuto alae accedunt..Multa memorabilia de notonectis scribere possum. Mihi satls esset demonstravisse, quantopere operae pretium sit, animalia quoque exigua indecora observare, , quippe cum creaturae Dei mirabillimae participia sint.
 
  • Descriptio Linnea
    • Classis: insecta
    • ordo: hetoroptera subordo: hydrocorisa. ( - geocorisae)
    • familia: notonectidae ( - corixidae.)
    • genus: notonecta
    • species: notonecte glauca
 
apos, apodis : Mauersegler - strepitus,us : Geräusch - quidnam : was denn - crepido viaria : Bürgersteig - lapillus : Steinchen - ludificar : necken, sein Spiel treiben mit - bombus : Kummel - excrementa, orum : Kot - margo, inis : Rand - aquatilia, orum : Wassertiere - pronum : vornüber geneigt, bäuchlings - supinum : rücklings, auf dem Rücken - notonecta : Rückenschwimmer - musca : Fliege - curvatus : gebogen, rund - superficies : (Wasser-) Oberfläche - truncus : Rumpf. Körper - gerris lecustris : Wasserläufer - rostrum : (Stachel-) Rüssel - sopere betäubon - custos- publicus : Pölizist - venenositas : Giftigkeit – apis aquaria : Wasserbiene - excludi : ausschlüpfen - - nympha : Puppe - caulis : Stengel - pellem exuere : sich häuten -indecorus visu : unansehnlich - sursum : nach oben - deorsum : nach unten – heteroptera : Halbflügler – hydrocorisa : Wasserwanze – geocorisa : Landwanze – notonectida : Rückenschwimmerartiger - corixa : Ruderwanze – n. glauca : gemeiner Rückenschwimmer – glaucus : bläulich, grün – undulatus : gewellt – maculatus : gefleckt
 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Neulat"
Literatur:
zu "Neulat"
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker
zvab

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker
zvab

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker
zvab

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker
zvab

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker
zvab

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker
zvab

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker
zvab

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker
zvab

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker
zvab

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker
zvab

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker
zvab

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker
zvab

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker
zvab

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker
zvab

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker
zvab

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker
zvab

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker
zvab

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker
zvab

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker
zvab

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker
zvab

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker
zvab

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker
zvab

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker
zvab

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker
zvab

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker
zvab

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker
zvab

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker
zvab

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker
zvab

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker
zvab


[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2024 - /forst/f007_notonect.php - Letzte Aktualisierung: 30.07.2021 - 14:52