top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst


 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)

 

DE MERULA AB ACCIPITRE E CASULA PABULI RAPTA

 

Hiems erat tam gravis, quam Horatius poeta, cuius diei natalis bis millesimi nuper recordati sumus, carmine hibernali depinxit (Carm. 1 9)
  "Vides ut alte stet nive candidum
Soracte, nec iam sustineant onus
silvae laborantes, geluque
flumina constiterint acuto:"
 
Quamobrern avibus casulam pabuli in solario positam seminibus helianthi, cannabis, papaveris, milii, avenae implevimus. Brevi tempore diversae aves advolaverunt, nonnulla semina comederunt, avolaverunt, revenerunt rursusque e conspectu abierunt. Differebant autem non modo magnitudine specieque pennarum, sed etiam ratione cibum edendi. Frugivorae velut passeres domestici, turdi, merulae, viscivori philomelique, fringillae caelibes semina loco ipso devorabant; at insectivorae velut pari maiores, cerulei, cristatique, sittae europaeae ea auferebant, deinde humi putamen frangebant, denique grana devorabant. Nonnumquam complures aves vel eiusdem vel diversi genenis simul in casula erant. Modestissime placidissimeque, ut ita dicam, fringillae caelibes, protervissime autemn et litigiosissime cardueles chlorides, quae inter se de pabulo contendebant, se gerere solebant. Merulae propter corporis magnitudinem plerumque singulae in casula erant. Maximam auctoritatem habebat ob crassitudinem rostri coccothraustus, de quo Rainer Kunze, poeta posterioris Gerrnaniae Socialisticae in "Carmine quoque hibernali" miratur: "Coccothrauste, rare ad fenestram hospes./Pellitne frigus te, fortasse etiam ex Bohemia?...” Illa ave apparente nulla alia pabulum capere ausa est. Nihilominus casula semper avium para- disus, quamvis parvis vitiis affectus, esse videbatur, dum ‚horribilis ille casus accidit, quem equidem numquain obhiviscar. Dies dominicus erat. Familia mea prandium meridianum sumptura fuit. Sole lucente vela fenestrae ad solanium spectantis reducta erant; casulam, quam mane seminibus expleveram, bene observari poterat.
 
 
 
 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
bottom