Nos personalia non concoquimus. Nostri consocii (Google, Affilinet) suas vias sequuntur: Google, ut intentionaliter te proprium compellet, modo ac ratione conquirit, quae sint tibi cordi. Uterque consocius crustulis memorialibus utitur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 
top

Neulateinische Texte

von Eberhard Forst

Mirabilia rerum naturae


 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
 
LUMBRICI IN TERRA VITAM DEGENTES

 

I. De lumbricorum nomine atque descriptione
Nemo fere umquam fuit, qui illis animalibus, quae antiqua lingua Latina lumbrici vel vermes terrae nominabantur, sive in silva sive in agro sive in horto non occurrerit. Attamen plerique homines, quomodo vivant et quae natura eorum sit, ignorant. Interdiu enim intra terram morati noctu tantum, ut cibaria quaerant, aut imbribus magnis coortis - quare lingua Theodisca vermes imbriales dicuntur- ne in fistulis subterraneis suffocentur, ad sum- mum solum veniunt. Nomine vermium prioribus temporibus omnia animalia sine dorsi spina et artubus, quae corpora huc et illuc vertentia humi serpunt, appellabantur. Descriptione autem a Linnaeo instituta absque multis zoologicis perrecta, sed haudquaquam perfecta, annelida sunt, quae una cum arthropodis phylo articulatorum continentur. Annelida ipsa in classes, ordines, familias, genera, species divisa sunt. Familia lumbricidarum vel megadrilorum vel terricolarum in sex genera lumbricorum, dendrobaenarum, eiseniarum, allolobophorarum, eisenelliarum, octolasiorum dispertita est, quorum in Germania circiter quadraginta, toto orbe terrarum ad quadringentae species inveniuntur. Nomina varia et mira acceperunt vel ex natura corporis (allolobophora ex alia capitis lacinia, lumbricus fortasse ex lubrico), vel ab vitae modo (dendrobaena ex arboribus ascendendis), vel ex nomine investigatoris (eisenia et eisenellia ex Gustavo Eisen, viro Sueto). Species vulgo non nisi microscopio discernendae sunt: creberrima autem genera facile distinguas. Lumbrici enirn plerumque rubidi sunt, in colore ex candido rufo allolobophorae, eisenia foetida in gilvis nigrisque circulis cernuntur.

 

II. De lumbricorum investigatione
Antiquis temporibus lumbricidas non modo in aves cohortales porcosque alendos, sed etiam in multos morbos curandos consumptas esse constat. Quarum de natura pauca nota erant. Omnium autem, quae apud illius temporis auctores de vermibus scripta sunt, maxime mirum videtur, quod eos non ex parentibus, id est ex seminibus et ovis, sed ex limo gigni adiuvantibus et aqua pluviali et calore solis et aere pro certo habebatur.Hac generatione aequivoca vel spontanea vel primigen(i)a, quae vocatur, anguillas quoque, quippe quae in Oceano prope Americam, ubi insula nomine Anguilla propinqua est, adolescant et fetificent, aliaque animantia minora nasci opinabantur. Viris etiam doctissimis hanc opinionem diutissime secutis Ludovicus Pasteur, illustrissimus chemicus, anno 1862 p.Chr.n. nullum anmnans tali modo, sed omne vivum e vivo nasci demonstravit. Praeter eum fuerunt tres viri docti, qui tum lumbricidis ipsis maxime operam darent: Gilbertus Albus ("White", 1720-1793), sacerdos pagi et scriptor Britannicus, Iulius Caesar Savignius (1777- 1851), zoologus Gallus, Carolusque Darvinus (1809-1882), cuius fama per omnes terras propagata est. Albus anno 1777 primus magnam utilitatem lumbricidarum docuit. "Sine lumbricidis", inquit," terra mox frigida, dura, sterilis esset." Savignius, anno 1826, non minus viginti species lumbricidarum circa Lutetiam Parisiorum inventas descripsit, quas omnes unius fami- liae esse demonstravit. Darvinus denique anno 1837 oratione habita per tria fere decennia de iis quaesivit, dum postremo vitae anno descriptione peculirni quae perscrutatus erat, complevit. Maxima doctrina iam titulo significabatur: "Quomodo lumbricidarum opera solum agri conficiatur." Centum annos post librum primo editum plus centum viri docti ex omni orbe terrarum in Britanniam convenerunt, ut, Darvini memores, quanti momenti terricolae ad ordi- nem naturae essent, disputarent. Praeterea superioribus quadraginta annis multi eiusmodi congressus in variis terris peracti sunt.

 

III. De figura corporis
Omni speciei lumbricidarum- ex quibus minimae (scil.eisenelliae et eiseniae) circiter unum digitum, maximae (scil. megaloscides australes) decem pedes longae sunt - corpus procerum lenueque est. Hoc in multos - a viginti usque ad ducentos - circulos vel anulos distribuitur, quorum cuique octonae saetae hamatae ad procedendum aptae sunt. Anulus quilibet exceptis primis, in quibus os, et postremis, in quibus anus est, par et eorundern quasi instrumentorum ("organorum") atque arteriarum, nervorum, intestini sanguinisque circulationis particeps est. Artubus corporis carentes pro capite iusto laciniam os protecti instar prominentem habent. Pro oculis et auribus minutissimae cellae in extremis partibus corporis sitae sunt, quibus lucem a tenebris discernere et motus terrae sentire possint. Nervi per totum corpus pertinentes scalis e funibus factis similes sunt.
IV. De lumbricorum vita deque eorum utilitate
Quemadmodum lumbricidae vivant, exemplo lumbricorum terrestrium observare potest, qui noctu lumine lacernae per hortum ambulat, cum, quia neque cutis eorum calore solis exsiccatur neque aves iis imminent, in summo solo iacere solent, ut stirpes marcidas vel mor- tuas quaerant atque in fistulas per solum factas trahant. Posteriore parte in tubo manente minimo terrae motu vel tactu celerrimne se recipiunt. Pastus ex herbis, quas supra demonstravimus, et minutissimis animantibus terrae velut algis fungisque compositus est. Procedunt autem musculis diversis corpus invicem contrahendo aut extendendo simul saetis, ne relabantur, terrae innitentes. Pulmonibus aut branchiis carentes spiritum per cutern hauriunt, quem semper lubricum umidumque esse opus est. Simili causa "vermes mobiles", ut Theodisca lingua prius nominabantur, neque aestate candente neque hieme frigida moventur, sed diutius in fistulis intimis requiescunt vel potius torpent. Lumbrici terrestres, quamvis plurimum tempus intra terram exigant, tamen extra eam non modo cibum quaerunt, sed etiam coeunt. Uterque, postquam complures horas coiit, quod androgynus est, pauca ova parit, quae velamento ex clitello secreto circumdata sunt. Post nonaginta denique dies lumbricus terrestris nascitur, cum eiseniae foetidae multo quidem maiore calore sedecim dies ad nascendum opus sint. Si multos hostes effugerunt, lumbricidae sive tres annos ut eisenia foetida, sive quinque ut allolobophora, sive octo ut lumbricus terrestris complent. Multiplicis utilitatis lumbricidas esse ex consuetudine sermonis apparet. lam Aristoteles, qui iis nomen » intestinis terrae « dederit, aliquam scientiam eorum efficientiae habuisse videtur. Hodie, postquam proximo saeculo maleficae iudicatae sunt, omnium humi animantium utilis- simas esse scimus. Quibus plus dimidio in terra animalium continetur, quae Raoul France (1874 - 1934), illustrissimus vir doctus, edaphos, quod verbum Graecum lingua Latina pavimentum aedificii est, nominavit. Una cum collembolis, acaris, scarabaeis, millepedis, formicis, oniscis, araneis herbas et stirpes mortuas devorantes atque concoquentes novam terram, quae calio, phosphoro, nitrogenio aliisque materiis ad herbas alendas abundat, procreant. Qua ratione hoc opus faciant, verbis »fossores sub agro» comprehenditur. Nam huc et illuc tubos specuum similes fodiendo non solum ipsae promovent, sed etiam terram permiscent et aeri exponunt atque curant, ut radices herbarum in interiorem humum invadant, ubi plus et aquae et materiarum alentiurn reperiunt. Quicumque lumbricidis nomen vaccarum sub agro imposuerit, haud scio an ponderis earum sub terra versantium tantundem esse, quantum vaccarum supra terram pascentium sit, exprimere voluerit. At mihi in mentem veniunt illae vaccae sacrae, quae in India purgamentis urbis se alunt. Item apud nos fieri potest, ut culinarurn, hortorum agrorumque purgamenta quae adhuc vulgo uruntur aut obruuntur, lumbricis pro pabulo dentur. Non dubito, quin maximam spem in lumbricidis ponant, qui "curatores humi” vocent. Duplici enim modo humo silvarum et pomariorum, quae pluvia acida intermoritura sit, mederi possunt. Ut ipsae liquorem calcis plenum ex intestino secernunt, ita calcem a saltuariis in summo humo dispersam ad radices arborum afferunt. Sin autem solum acidius factum est, omnes lumbricidae, primo allolobophora longa, tum lumbricus terrestris denique lumbricus rubellus, alia post aliam pereunt. Praeterea metallorum mortiferorum velut argenti vivi, plurnbi, cadmii multo plus quam terra circumdans recipiunt. Hoc modo herbae, quibus homines pecudesque fruuntur, sanae manent, lumbricidae ipsae infertiles fiunt. Quamvis homines vemnium, quippe qui, ut limaces, lubrici et pituosi sint, semper taederet, tamen eos nonnumquam miserebat. Vetere iam Testamento (Ps 22,7; lob 25,6) homines inermes cum " vermibus miseris” cornparantur, quibus Deus auxilium laturus est (Is. 41,14). Miserabiles sunt, cum ab avibus, talpis, muribus, erinaceis aliisque adversariis, quibus alimento sint, devorentur. Homines quoque lumhricidis edendis paulatim delectantur. Megaloscide australi iam pridem cibo suavi ducto, nuper in Philippinis aliae lumbricidae ab hominihus comedi coeperunt. Omitto, quod medici lumbricis terrestribus pariter ac ranis ad graviditatem monstrandam uti possunt. Unusquisque lumbricidae, quantopere ex usu aliorum animalium et imprimis hominum sint, secum meditatus, libenter patietur inter dum in ollis floribus vel areis recenter consitis nocentes sive potius molestas esse.

 

V. De lubricorum conservatione et curatione
Quo magis utilitatem lumbricidarum cognovimus, eo vehementius eas servare et curare debemus. Requiretur fortasse nunc, qua ratione istae, quas oculis vix percipiamus et quae mansuefieri non possint, nobis curae sint. Respondeo id compluribus modis fieri posse. Primum id spectandum est, ne, si quando molestae sint, talibus materiis chemicis impugnemus, quibus insecta vel herbas stirpibus horti nocentes exstinguamus. Incredibile est dictu, quod adhuc materia nomine "Wurmex" venit, qua lumbrici in cespite interficiantur. Deinde, ne umquam e terra removeantur. Ad pabulum quidem pecudum domesticarum hodie non toties in usu sunt quotiens antiquis temporibus, sed tarnen haud contemnenda copia hamo piscandi causa capitur. Maxime igitur dolendum est, quod in Canada ab uno ex iis, qui in campis pilamallei lumbricidas colligant, per unam noctem ad decem milia conquiruntur magnoque hamiotis veneunt. Tum, ut eis a nobis non modo parcendum sed etiam auxilium ferendum sit, cum condiciones earum vitae respicimus. Ad id habent maximum momentum duae res: altera, ne solum terrae machinatione cito volvente neve pala fodiatur, sed ut semper rastro bidenti vel simli instru- mento molliatur, altera, ut semper herbis foliisque viventibus aut mortuis tegatur. Nam humo ita protecti lumbrici cum ab multis hostibus et radiis solis defenduntur, tum numquam fame urgentur. Mirandurn enim non est, quod plurimae lumbricidae in silvis et pratis et pascuis occurrunt, minimae in agris plerumque intectis. Postremo aliqua genera imprimis eisenias foetidas, quae nomine « Tennessee-whigler" plurimae hamiotis atque haud dudum hortulanis veneunt, praeterea dendrobaenas rubidas et subrubicundas cuilibet educare licet. Si hortum aut hortulum possides, in angulo opaco omnibus reliquiis culinae hortique atque charta ipsa acervum stercoris mixti facias, quem devorantes vermes celeriter adolescunt paucisque mensibus in humum fertilem commutant. Si hortus minor est aut deest et frigido anni tempore in cista lignea in podio vel cella subterranea vel horreo posita purgamentis culinae nutriantur.

 

 
lumbricus: Wurm - vermes, is (terrae) (Regen)wurm - imbribus magnis coortis: nach großen Regenfällen - Theodiscus a, um: deutsch - fistula (enge) Röhre - suffocare : ersticken - spina dorsi: Wirbelsäule - artus, us: Glied,die Gliedmaße - huc et illuc hin und her - serpere: kriechen, sich schlängeln - descriptio: Beschreibung, System - Linnaeus: Carl von Linne (1707- 778), schwed. Naturwiss., führte die binäre (zweiteilige) Nomenklatur (wiss. Fachbezeichnung) für Pflanzen und Tiere ein: 1) Gattungsname (genus), 2) Artenname (species) z.B. lumbricus (genus) terrestris (species) - annelida, orum n.: Gürtelwürmer - arthropoda, orum n.: Gliederfüßler - articulata, orum n.: Gliedertiere - phylum: Stamm: oberste Einteilungskategorie in der biologischen Systematik. Es folgen Ordnung (ordo, inis), Klasse (classis, is L), Familie (familia, ae, f.) Gattung (genus, eneris, n.), Art (species, ei,.f.) - megadrili: Großwürmer( Bez. für Regenwürmer im Ggs. zu microdrili (Klein/stwürmer) - terricolae "Erdbewohner", Regenwürmer, - dendrobaena: Baumbesteiger" - allolobophora:" mit anderem Kopf lappen Versehene"( Regenwurmgattung) - lacinia: Zipfel - lubricus: schlüpfrig - investigator Forscher - rubidus: dunkelrot - ex candido rufus: hellrot - foetidus: hässlich - investigatio: Erforschung - aves cohortales, Pl.: zahmes Geflügel - limus: Schlamm - generatio: Zeugung - aequivocus: doppeldeutig, mehrdeutig - spontaneus: freiwillig, frei - primigen(i)us: ursprünglich - generatio aequivoca/spontanea etc.: "Urzeugung" (i. Ggs. zur ‚.Elternzeugung" bei Haeckel: archigonia im Ggs. zu tocogonia) - anguilla: Aal - fertificare: laichen - animans, ntis: Lebewesen - sacerdos pagi: Landpfarrer, Dorfgeistlicher - Lutelia Parisiorum: Paris - descriptio peculiaris: wissenschaftlctie Monographie - perscrutari: erforschen - maxima doctrina: die wichtigste Erkenntnis, Lehre - quanti ‚ . . ad ordinem naturae . . :von wie großer ökologischer Bedeutung - congressus, us, m.: wissenschaftliche Zusammenkunft, Kongress - digitus: Fingerbreit (= 1,85 cm = 1/16 pes), kleinste gebräuch-liche Längeneinheit der Römer - procerus: langgestreckt, schlank - circulus: Kreis (ab-schnitt) - anulus: Ring(el) - saeta: Borste - hamatus: hakenförmig, hakig, gekrümmt - instrumentum:"Organ" - intestinum: Darm - circuitus sanguinis: Blutkreislauf - iustus: richtig, vollständig - protectum: Vordach - minutus: winzig - machina scansoria e funibus (facta): Strickleiter - lumbricus " terrestris: "Tauwurm" ‚ bekanntester einheimische Regenwurm - lacerna: Lampe - cutis,is,f: . Haut - exsiccare: austrocknen - stirps,.is,f: Pflanze,. Staude - marcidus welk, verwelkt - tubus: Rohre, Gang - pastus,us,m: Futter, Nahrung - fungus: Pilz -relabi: zurückgleiten - inniti: sich stützen, sich stemmen - pulmo,onis,m,( meist p1).: Lunge - branchii: Kiemen - spiritum haurire: atmen - candere:: glühen, heiss sein - torpere,ui: träge, starr sein - coire: zusammenkommen, sich paaren - androgynus: Zwitter - velamentum: Hülle, "Kokon" - tres annos complere: drei Jahre alt werden -multiplex: vielfaltig — intestina,orum: Eingeweide — efficientia: Wirksamkeit, Wirkung — maleficus: schädlich — dimidium:Hälfte - edaphos:Edaphon( Hoc vocabulo Graeco, quod ad verbum Latine solum terrae vel pavimentum (aedificii) significat. a France inducto omnia animantia parva minimaque. quae humi aut in humo sunt, comprehenduntur. Raoul France (1874—1934) litterator privatus, magnopere de lumbri cidis indagandis meritus est. Cuius honoris causa Dinkelsbuhl in oppido domicilium memoriae institutum es, ubi quotannis praemium "R. France" donatur.)
collembola,orum: Springschwänze - acarus: Milbe - scarabaeus: Käfer - formica: Ameise - millepeda: Tausendfüßler - oniscus: Assel - arenea: Spinne - concoquere: verdauen – nitro-genium: Stickstoff - fossor: Bergmann - purgamenta,orum: Kehricht, Müll,Abfall - curator: Pfleger - pomarium: Obsthof, -plantage - acidus: sauer - salutarius: Forstverwalter - calx,cis,f: Kalk - mortifer : todbringend, giftig -- argentum vivum : Queck silber - limax, cis, m./f. Weg-schnecke, Nacktschnecke - inermis waffenlos, unbewaffnet, schwach - talpa : Maulwurf - mus, muris, m : Maus - erinaceus : Igel - cibus suavis: Leckerbissen, Delikatesse- graviditas: Schwangerschaft - secum meditari : bei sich überdenken – area: Beet - mansuefacere : zähmen, domestizieren - impugnare: bekämpfen - insecta,orum, n.: Insekten, Kerbtiere - haud contemnendus: nicht unerheblich - hamo piscari angeln - campus pilamallei : Golfplatz - magno venire teuer verkauft werden - momentum habere (ad) : von Bedeutung sein (für) - - pala : Spaten - raster bidens: zweizinkige Hacke, Karst - cum... tum : einerseits… andererseits - urgere: bedrücken, quälen - pascua,orum, n : Weideland - haud dudurn seit kurzem - hortulanug : Gärtner - subrudicundus rötlich - angulug Ecke, Winkel - opacus schattig - stercus, oris mixtum, n: "gemischter Mist", Kompost - acervus Haufen - charta Papier - cista lignea : Holzkiste - podium : Balkon - cella subterranea : (unterirdischer) Keller - horreum : Speicher

 

 
sagsin.jpg (1095 Byte) sagdex.jpg (1082 Byte)
Sententiae excerptae:
Lat. zu "Neulat"
Literatur:
zu "Neulat"
4601
Ahrens, Gerhard
Medizinisches und naturwissenschaftliches Latein
Leipzig, Berlin, München 1992
booklooker
zvab

4599
Albert, Sigrides
Imaginum Vocabularium Latinum
Saarbrücken 1998
booklooker
zvab

4598
Bacci, Antonio
Lexicon eorum vocabulorum, quae difficilius Latine redduntur
Romae 3,1963
booklooker
zvab

4600
Bartal, Antonius
Glossarium mediae et infimae Latinitatis Hungaricae
Leipzig 1901 / Hildesheim, New York 1970
booklooker
zvab

4542
Bihrer, Andreas
Nova de veteribus : mittel- und neulateinische Studien für Paul Gerhard Schmidt. ND I,II
München (u.a.), Saur, ca. 2011
booklooker
zvab

4602
Blatt, Franz
Novum Glossarium mediae Latinitatis (800-1200)
Hafniae 1978
booklooker
zvab

4540
Capellanus, Georg [cpl.]
Sprechen Sie latrinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache
Dresden, Leipzig 1910
booklooker
zvab

4603
DuCange, Carolus [cng.]
Glossarium Mediae et Infimae Latinitatis
1883ff / Graz 1954
booklooker
zvab

4604
Egger, Carolus
Lexicon nominum locorum
Officina Libraria Vaticana 1977
booklooker
zvab

4537
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis I, A - L
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1992
booklooker
zvab

4538
Egger, Carolus (ed.) [egg.]
Lexicon recentis latinitatis II, M - Z
Urbe Vaticana : Libr. Ed. Vaticana, 1997
booklooker
zvab

4539
Egger, Karl
Lingua latina : potestne in Communitate Europaea restitui?
Urbe Vaticana, 1979
booklooker
zvab

4605
Eichenseer, Caelestis
Pars Lexicalis [Latinitas viva III]
Saarbrücken 2,1982
booklooker
zvab

4606
Forcellini, Aegidius
Lexicon totius Latinitatis, I-VI
Padua 1940 / Bologna 1964
booklooker
zvab

4616
Gaffiot, Félix [gff]
Dictionnaire illustré latin-francais
1934 URL
booklooker
zvab

4607
Georges, Karl-Ernst [gg.]
Lateinisch-deutsches Handwörterbuch, I-II
Hannover 14,1976 booklooker
zvab

4608
Georges, Karl-Ernst [ggd.]
Ausführliches deutsch-lateinisches Handwörterbuch, I-II
Leipzig 1882
booklooker
zvab

4618
Georges, Karl-Ernst [ggf.]
Lexikon der lateinischen Wortformen
Leipzig 1890
booklooker
zvab

4609
Kirschius, Adamus Fridericus [krs.]
Abundantissimum Cornu Copiae linguae Latinae et Germanicae selectum / Cornu Copiae linguae Romanae Germanico-Latinum
Augustae Vindelicum 1796 / Graz 1970
booklooker
zvab

4613
Klotz, Reinhold [klz.]
Handwörterbuch der lateinischen Sprache, I-II
Braunschweig 5,1874
booklooker
zvab

4610
Latham, R.E.
Revised medieval Latin Word-List
London 1965
booklooker
zvab

4614
Lewis, Charlton / Short, Charles
A Latin Dictionary
Oxford (Ndr.) 1975
booklooker
zvab

4617
Menge-Güthling [ogue]
Enzyklopädisches Wörterbuch der lateinischen und deutschen Sprache, II: Deutsch-Lateinisch
Berlin-Schöneberg, Langenscheidt, 7,1962
booklooker
zvab

4611
Mir, Josephus Maria
Nova verba Latina
Barcelona 1971
booklooker
zvab

4543
Radke, Anna Elissa
Alaudae ephemeridis nova series
Hildesheim ([u.a.), Olms, 2005ff
booklooker
zvab

4615
Remarque / Albert [sgr.]
De nocte Olisiponensi, in Latinum vertit Sigrides C. Albert
Saraviponti 2002
booklooker
zvab

4612
Sleumer, Albert
Deutsch-kirchenlateinisches Wörterbuch
Bonn 1946
booklooker
zvab

4581
Stolz, Peter
Handbuch zur lateinischen Sprache des Mittelalters. 5 Bde. 1.: Einleitung, Lexikologische Praxis, Wörter und Sachen, Lehnwortgut 2.: Bedeutungswandel und Wortbildung 3.: Lautlehre 4.: Formenlehre, Syntax, Stilistik 5.: Biblographie, Quellenübersicht, Register
Beck. München 1996–2004
booklooker
zvab

4541
Vox Latina
Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Sarávicae comparati
Saarbrücken, Societas Latina, 1965-
booklooker
zvab


[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Literaturabfrage ]
bottom© 2000 - 2024 - /forst/f005_lumb.php - Letzte Aktualisierung: 30.07.2021 - 14:52