Maurus
Servius Honoratus
(1,81) haec ubi dicta et a Iunone et ab Aeolo. et
'dicta' si nomen est, dedit, si participium, deest sunt. et 'haec ubi
dicta' pro postquam, adverbium locale pro temporali.
cavum ordo est, conversa cuspide cavum montem in latus
inpulit. et alibi "in latus inque feri curvam compagibus alvum
contorsit". alii 'in latus' pro latus accipiunt. Ennius "nam
me gravis impetus Orci percutit in latus".
inpulit in latus] quasi in rem quae facile cedit ictui.
(1,82) agmine vel inpetu vel multitudine. agmen enim polysemus
sermo est. nam inpetum significat, ut "illi agmine certo Laocoonta
petunt"; multitudinem, ut "vocat agmina saeva sororum".
etiam incedentem exercitum 'agmen' vocamus.
(1,83) qua data et in undecimo "coeant in foedera
dextrae qua datur". 'qua' ergo quoniam. et 'qua data' ad votum
ventorum videtur rettulisse. porta omnis exitus porta dicitur, quasi
qua potest vel inportari vel exportari aliquid. aut ideo 'porta', quia
'agmine' dixerat; nam porta proprie aut urbis aut castrorum est.
turbine vi ventorum. et sciendum est, quod quando appellativum
est 'turbinis' facit, sed si sit nomen proprium, 'Turbonis' facit, ut
Horatius "Turbonis in armis".
(1,84) perflant', 'incubuere mari' et rursum 'intonuere
poli'. his ergo enumeratis recte adiecit 'intentant omnia mortem'.
(1,85) Eurusqve Notusqve cardinales quattuor venti sunt,
de quibus nunc tres ponit, paulo post unum quem omiserat reddit,
ut "stridens aquilone procella".
una Eurusqven Notusque et Africus] bene modo hos tres ventos
inferiores tantum nominavit, qui a sedibus imis mare commovent, Zephyrum
et Aquilonem tacuit; Zephyrum, qui ad Italiam ducit, Aquilonem, qui
desuper flat. ideo Homerus de eo "καὶ Βορέης αἰθρηγενέτης, μέγα
κῦμα κυλίνδων".
ruunt autem modo eruunt. procellis
procella est vis venti cum pluvia, dicta procella ab eo,
quod omnia percellat, hoc est moveat.
(1,87) insequitur clamorque virum quia praecesserat ventorum
sonus, quem et ipsum clamorem possumus dicere.
stridorque rudentum proprie; nam in funibus stridor est.
'stridor' autem est sibilus. Pacuvius in Teucro "armamentum stridor
et rudentum sibilus".
(1,88) eripiunt s. n. Accius in Clytemestra "deum
regnator nocte caeca caelum e conspectu abstulit".
(1,89) Tnubibus tegitur, sed illa pars, contra quam flaverint
venti. quod autem dixit diem eripi, ad videntum oculos rettulit, non
ad naturam.
Teucrorum e. o.] bene 'Teucrorum', quibus tempestas inmissa
erat.
nox incubat nox dicta, quod oculis noceat. 'incubat' autem
ideo dixit, quod alienum tempus invasit. nam incubare proprie dicitur
per vim rem alienam velle tenere. aut certe 'nox incubat', ut nihil
intervalli esset inter tenebras et mare. aut tempestates, ut in georgicis
"ipse pater media nimborum in nocte corusca fulmina molitur dextra".
(1,90) poli axes, id est extremae partes caeli. duo enim
sunt, notius et borius, a quibus totum caelum contonuisse significat.
aether aetherem hoc loco pro aere posuit. nubes enim, unde
et fulmina, aeris sunt, non aetheris: et frequenter Vergilius duo ista
confundit.
(1,91) intentant minantur, ingerunt. omnia autem ad superiora
rettulit.
(1,92) extemplo ilico statim. et est augurum sermo. templum
enim dicitur locus manu designatus in aere, post quem factum ilico captantur
auguria.
Aeneae servavit tò pr¡pon, ut Aeneam ultimum territum dicat.
frigore timore. et est reciproca translatio; nam et timor
pro frigore et frigus pro timore ponitur, ut in Terentio "uxorem
tuam pavitare aiunt" non timere, sed laborare frigoribus; utrumque
enim in unum exitum cadit, sicut et de calore et de frigore urere dicimus,
ut est "aut Boreae penetrabile frikt‹ dicunt quae sunt timenda,
ut Homerus ["dÇra m¢n oék ¦t' ônost‹"]. Livius in Odyssia
"igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore". reprehenditur
sane hoc loco Vergilius, quod improprie hos versus Homeri transtulerit
"καὶ τότ' ᾿Οδυσσῆος λύτο γούνατα καὶ φίλον ἦτορ, | ὀχθήσας δ' ἄρα
εἶπε πρὸς ὃν μεγαλήτορα θυμόν ". nam 'solvuntur frigore membra'
longe aliud est, quam læto goænata: et 'duplices tendens ad sidera palmas
talia voce refert' molle, cum illud magis altum et heroicae personae
pròw ùn megal®tora yumñn. praeterea quis interdiu manus ad sidera tollit,
aut quis ad caelum manum tendens non aliud precatur potius, quam dicit
'o terque quaterque beati'? et ille intra se, ne exaudiant socii et
timidiores despondeant animo, hic vero vociferatur.
(1,93) ingemit non propter mortem ingemit, sequitur enim
'o terque quaterque beati', sed propter mortis genus. grave enim est
secundum Homerum perire naufragio, quia anima ignea est et exstingui
videtur in mari, id est elemento contrario.
duplices duas, secundum morem antiquum. nam duplices duos
dicebant, ut hoc loco, et binos duos, et utrosque pro utrumque, ut Cicero
"binos habebam, iubeo promi utrosque". item Sallustius cum
de duobus loqueretur "hi utrique ad urbem imperatores erant".
palmas manus explicitas.
(1,94) talia voce refert profert. 're' abundat. alibi
'refert' respondet, ut "Anna refert". sic in consuetudine
dicimus: ille mihi rettulit.
o terque quaterque id est saepius; finitus numerus pro
in τρὶς μάκαρες Δαναοὶ καὶ τετράκις, οἳ τότ' ὄλοντο . et hoc principium
quidam acephalon dicunt, cum intellegi debeat, multa eum intra se cogitasse,
postremo in haec erupisse.
(1,95) quis et quis et quibus significat: secundum artem
enim sic dicimus. ab eo enim quod est 'a qui' in 'bus' mittit, ab eo
quod est 'a quo' in 'is' mittit, sed a tertia declinatione in usu sunt
dativus et ablativus plurales, licet antiqui omnibus usi sint casibus.
denique Cato in originibus ait "si ques sunt populi". et declinavit
'ques quium', ut 'puppes puppium'.
moenibus altis propter Pergama, quae altissima fuerunt,
ex quibus omnia alta aedificia
(1,96) oppetere ore terram petere, id est mori. possumus
autem sic uti hoc sermone, ut et per se plenus sit et recipiat adiectionem.
ergo dicimus et oppetit et mortem oppetit, sicut et exspirat et animam
exspirat.
fortissime gentis atqui in artibus legiquidem, sed 'gens'
nomen est enuntiatione singulare, intellectu plurale. bene ergo iunxit,
in gente enim plures sunt, ut alibi ipse "ditissimus agri Phoenicum";
non enim unus est ager Phoenicum. item Sallustius "Romani generis
disertissimus". aut superlativo pro comparativo usus videtur, quasi
fortissimis comparandus, non ut vulgo creditur praeferendus. sane quaeritur,
cur Diomedem fortissimum dixerit, cum post Achillem et Aiacem ipse sit
tertius, unde et Sallustius ait "primum Graecorum Achillem".
multi dicunt ideo fortissimum, quia iuxta Homerum et Venerem vulneravit
et Martem. alii ad gentem referunt, quod Achilles Thessalus fuit, Aiax
Graecus, Diomedes Danaus. multi ad excusationem Aeneae volunt fortissimum
dictum, a quo eum constat esse percussum, ut Iuvenalis "vel quo
Tydides percussit pondere coxam Aeneae".
(1,97) TTydida debuit ponere. omnia enim patronymica quae
in 'des' exeunt apud Latinos primae sunt declinationis, ut "saevus
ubi Aeacidae telo iacet Hector".
Tydides Diomedes, Tydei et Deipyles, Adrasti filiae, filius,
qui post captum Ilium ad Italiam venit, Apollinis Delphici staret, vi
quadam divina ad Corcyram migravit [et] visa est muros Corcyraeorum
defendere: nam eius comminatione hostibus fugatis Corcyra bello exempta
est.
(1,98) non potuisse quasi semper voluerit. animam hanc
quasi cum dolore 'animam hanc', ac si diceret infelicem, quae ad laborem
nata est.
effundere secundum eos qui dicunt sanguinem esse animam,
ut ipse alibi "purpuream vomit ille animam". nam alio loco
aliorum opinionem sequitur, qui dicunt spiritum esse animam, unde est
"atque in ventos vita recessit".
(1,99) saevus magnus, ut superius diximus. vel fortis,
vel bellicosus, ut est "et saevum Aenean agnovit Turnus in armis".
vel adversus hostes 'saevus', et est epitheton ad tempus; nam incongruum
erat ab Aenea saevum Hectorem dici. aut 'saevus', quod adversum Antenorem
et Aeneam et Helenum sentiens Helenam non permiserit reddi.
[aut] ideo 'saevus' Hector, quia Aeneas pius. quod autem ait 'Aeacidae
telo' vult ostendere feliciorem Hectorem, cui contigerit ab Achille
perire, quod ipse optaverit ei congressus, sicut in V. Neptunus Veneri
loquitur. et bene elegit, cum quibus perisse debuerit; ipse enim et
fortis est, et numinum proles: recte ergo his iungitur, in quibus talia
fuerunt.
(1,100) Sarpedon et in ultima possumus accentum ponere
et in paenultima: nam Homerus et 'Sarpedonis' declinavit et 'Sarpedontis',
unde et varius accentus est: 'Sarpedonis' enim antepaenultima habet
accentum, 'Sarpedontis' paenultima. sed 'Sarpedontis' usurpavit; naturalis
enim declinatio est 'Sarpedon Sarpedonis', ut Çn DemophÇntis, LaocÇn
LaocÇntis. sic ergo et Sarpedῶn, Sarpedontis. est autem Sarpedon Iovis
filius et Laodamiae, ut alio loco "quin occidit una Sarpedon mea
progenies", occisus a Patroclo, Menoeti filio, armis Achillis induto.
huius interitum Iuppiter prosecutus dicitur imbre sanguineo.
Simois nomen hoc integrum ad nos transiit, unde suo est accentu
proferendum. nam si esset latinum, in antepaenultima haberet accentum,
quia secunda a fine brevis est. sane bene fecisse videtur Simoentis
mentionem, ut ibi videatur pati se optavisse, ubi genitus est, ut alibi
"tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii genuit
Simoentis ad undam?"
sub undis et 'sub undis' legimus, et 'sub undas'. sed si
'sub undas', 'correpta' intellege, si 'sub undis', 'volvit'; varia ergo
distinctio est.
correpta rapta.
(1,101) fortia corpora hoc est virorum fortium corpora;
nulla enim est in mortuis fortitudo.
(1,102) talia iactanti inaniter loquenti, ut alibi "atque
inrita iurgia iactat et voces dum iactat inanes".
Aquilone ab Aquilone. ecce hic reddit
ventum quem transierat, et a generali tempestate ad speciem transit.
(1,103) adversa contraria, quia ad Italiam navigantibus Aquilo contrarius
est.
(1,104) franguntur remi vel gubernacula, vel quod melius
est re vera remi. antiqui enim velis remisque navigabant, ut "validis incumbere
remis, obliquat sinus in ventos". et hoc de navi Aeneae, an de
omnibus dixit?
tum proram avertit alii 'prora' legi tradunt. avertit pro
'avertitur'. et est figura creberrima. tur, et "nox umida caelo
praecipitat" pro praecipitatur. sed haec activi verbi et passivi
pro se invicem poni. nam et neutralis verbi declinatio activa est et
communis deponentisve passiva, et aliud est esse activum verbum, aliud
habere activi verbi declinationem.
(1,105) dat latus inclinatur.
cumulo altitudine.
cumulo] exuberante fluctu, cum cumulo.
praeruptus in altum levatus.
(1,106) Hi pro illi vel alii, et bene dicticῶs. his pro
illis vel aliis. dehiscens valde hiscens. 'de' enim augentis est, ut
in Terentio "deamo te Syre".
(1,107) aperit ostendit, ut Sallustius "caput aperire
solitus", id est nudare, ostendere. sic alibi "visa aperire
procul montes". sane aliter hic 'aperit', aliter 'ostium aperit'.
harenis et ab harenis et cum harenis, id est vel ab imo
movebatur mare vel cum ipsis harenis, ut in tempestate solet.
(1,108) tris Latinum est. genetivus enim pluralis quotiens
in 'ium' exit, accusativum pluralem in 'is' mittit, ut 'puppium puppis';
quotiens in 'um' exit, in 'es' mittit, ut 'patrum patres'.
saxa latentia modo propter tempestatem, non ut quidam tradunt
tranquillo mari; nam quemadmodum latent quae nomen habent? haec foedus
inierunt et fines imperii sui illic esse voluerunt. unde et Dido "litora
litoribus contraria, fluctibus undas inprecor". βωμούς appellare.
quidam insulam fuisse hunc locum tradunt, quae subito pessum ierit,
cuius reliquias saxa haec exstare, in quibus aiunt Poenorum sacerdotes
rem divinam facere solitos. has aras alii Neptunias vocant, sicut Claudius
Quadrigarius I. annalium "apud aras, quae vocabantur Neptuniae".
Varro de ora maritima lib. I "ut faciunt hi, qui ab Sardinia Siciliam
aut contra petunt. nam si utramque ex conspectu amiserunt, sciunt periculose
se navigare ac verentur in pelago latentem insulam, quem locum vocant
aras".
torquet iacit, inmittit, ut "torquet aquosam hiemem".
alibi 'torquet' deflectit, ut "torquet medios nox umida fulgentibus
aptum".
(1,109) saxa vocant itali mediis quae in fluctibus aras
ordo est, quae saxa in mediis fluctibus Itali aras vocant. pro quibus
hunc ordinem esse ait 'tris Notus abreptas mediis fluctibus in saxa
latentia torquet'. alii 'mediis [quae] fluctibus aras' legunt, ut sit
ordo 'saxa vocant Itali aras, quae mediis fluctibus', ut desit 'sunt'.
Italos autem aliqui non qui in Italia nati sint, sed qui Latine loquantur
accipiunt.
(1,110) dorsvm inmane eminens, altum, secundum Homerum. vel
certe eminens planities aut superficies durior. aut sic ait hic poeta
'dorsum' de saxo, ut Homerus "nÇta yal‹sshw", sicut alibi
ipse "dorso dum pendet iniquo". quidam 'inmane' pro malo accipiunt
positum propter naufragia, quae ibi solent fieri; nam 'manum' bonum
dicunt, ergo quod bono contrarium inmane; non enim potest pro magno
accipi, [ut] alibi "posuitque inmania templa", quia non facile
apparent haec saxa, nisi cum mare ventis movetur. 'dorsum' autem hoc
áppou nÇta dicuntur, ut Sinnius Capito tradidit, secundum Homerum.
mari summo vel in summo, vel in placido.
(1,111) in brevia et syrtes id est in brevia syrtium, quo
modo "molemque et montes". 'brevia' autem vadosa dicit, per
quae possumus vadere. et syrtes syrtium "sinus duo sunt pares natura,
inpares magnitudine", ut Sallustius dicit.
(1,112) vadis vada tŒ brax¡a. Varro de ora maritima libro
I "si ab aqua summa non alte est terra dicitur vadus". et
multi sic legunt 'inliditque vadis atque aggere cingit harenae'.
(1,113) Lycios hi Troiae ad auxilium venerant, qui mortuo
rege Pandaro Aeneam secuti sunt, unde et in secundo ait "comitum
adfluxisse novorum".
fidum fidelem. utrumque nomen idem significat. quamvis
quidam velint fidum amicum, fidelem servum dici. et sic pronuntiandum,
ut dolorem adferat talis socii amissio.
(1,114) ipsius ante oculos ad maiorem dolorem: unde alibi
"quaeque ipse miserrima vidi", item "qui nati coram me
cernere letum fecisti".
ingens pontus magna pars ponti. et est tropus synecdoche.
a vertice aut a puppi, quae vertex navis est, aut ab Aquilone,
qui flat a mundi vertice, hoc est a septentrione, ut ipse alibi "hic
vertex nobis semper sublimis". quidam 'verticem' hic procellam
accipiunt.
(1,115) in puppim pro puppim: addidit praepositionem.
pronus πρηνής . non nulli sane 'pronum' adverbialiter legunt.
magister Leucaspis, ut in sexto libro "Leucaspim et Lyciae ductorem
classis Orontem".
(1,116) ter saepius, finitus numerus pro infinito. crebros
enim fluctus facit Aquilo, ut Sallustius "crebritate fluctuum ut
Aquilone solet". vel certe quod Graeci trikumÛan appellant, ut
Sallustius
ibidem 'ibidem' et 'ubinam' multi dubitant ubi esse debeat
accentus, quia 'ibi' et 'ubi' naturaliter breves sunt, sed ratione finalitatis
plerumque producuntur in versu, nescientes hanc esse rationem, quia
pronuntiationis
causa contra usum Latinum syllabis ultimis, quibus particulae adiunguntur,
accentus tribuitur, ut 'musaque' 'illene' 'huiusce'. sic ergo et 'ibidem'.
(1,117) torquet agens circum in gyrum circumagit.
vertex vertex dicitur circumacta in se unda et quae quasi
sorbere videatur: quod de Charybdi legitur "atque imo barathri
ter gurgite vastos sorbet in
(1,118) apparent aliud est 'parere' et aliud 'apparere'.
'parere' enim est oboedire, ut "paret amor dictis", 'apparere'
autem, observatio diligenter custodiri debet, licet eam auctores metri
causa plerumque corrumpant.
rari vel propter maris magnitudinem, vel quia una perierat
navis. vel 'rari' de multis, ut ostendat statim alios plures periisse.
et quomodo 'apparent', si 'ponto nox incubat atra'? aut quia 'crebris
micat ignibus aether', aut quia ante ipsius oculos hoc evenit.
nantes prima verbi positio est 'no nas nat', unde est "nare
per aestatem liquidam". prima syllaba naturaliter longa est, licet
'natare' 'na' brevis sit in eadem significatione.
in gurgite vasto tapinosis est, id est rei magnae humilis
expositio. prudenter tamen Vergilius humilitatem sermonis epitheto sublevat,
ut hoc loco 'vasto' addidit. item cum de equo loqueretur ait "cavernas
ingentes".
(1,119) arma virum bene addidit 'virum', id est virorum.
arma enim dicuntur cunctarum artium instrumenta, ut "Cerealiaque
arma", item "colligere arma iubet" et alio loco "dicendum
et quae sint duris agrestibus arma".
Troia differentia in hoc sermone est et in sensu et in
syllabis. nam cum provinciam dicimus, nam Troia provincia, Ilium ipsa
civitas, et principale est nomen, brevis est 'Tro'. quando autem non
est principale et derivatio est, longa est 'Tro.', ut "Troius Aeneas".
gaza Persicus sermo est et significat divitias, unde Gaza
urbs in Palaestina dicitur, quod in ea Cambyses rex Persarum cum Aegyptiis
bellum inferret divitias suas condidit. est autem generis feminini,
ut "et gaza laetus agresti". quo exemplo apparet quoque superfluo
quaeri a multis, quemadmodum potuerit aurum natare, nescientibus gazas,
id est opes, dici omne quod possidemus. aut certe hyperbole tempestatis,
ut etiam ponderosa ferri potuerint.
per undas 'per' quidam nolunt * * * .
(1,120) iam validam zeugma est ab inferioribus 'vicit hiems'.
quod fit et a superioribus et a medio, plerumque et ad utrumque respondet, ut
"Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii
laurus, qui sidera sentis et volucrum linguas et praepetis omina pinnae".
ecce hoc loco 'sentis' et ante dicta et sequentia concludit.
Ilionei antiptosis est, pro genetivo enim dativum posuit;
nam constat huiusmodi Graeca nomina dativum singularem in ei diphthongum
mittere, ut Orphei; nam illa solutio est cum Orphei separatim dicimus:
nec modo 'Ilionei' possumus dicere adstrictum esse genetivum, ut ipse
sit qui et dativus. quod si forte contingat, non regula
mutatur, sed antiptosis fit, qua plerumque utuntur poetae, ut "urbem
quam statuo vestra est" pro urbs, item "haeret pede pes"
pro pedi.
(1,121) vectus qua vehebatur significat. et pro praesenti
participio, quod non habemus, praeteritum posuit. in Latino enim sermone
a passivo verbo praesens participium non est, neque ab activo praeteritum.
sed quod uno sermone explicare
non possumus aut circumlocutione ostendimus, aut si hoc nolumus, participium
pro participio ponimus, sed usurpative, ut hoc loco factum est.
Abas Abantes aliquot tradunt: hic unus, Aeneae comes; alter
quem in Troia Diomedes occidit; tertius est Argivus, cuius clipeum tertio
libro Apollini consecrasse dicit Aeneam.
(1,122) vicit hiems 'hiems' duas res significat: aut tempus
aut vim venti, per quam oritur tempestas. ergo pro loco intellegendum
est. Accius "unde estis nautae huc hieme delati". sic et Varro.
laxis pro laxatis, nomen pro participio.
(1,123) imbrem imber dicitur umor omnis, ut Lucretius ex
"igni terra atque anima nascuntur et imbri", id est umore.
imbrem] veteres enim omnem aquam imbrem dicebant.
Ennius imbrem pro aqua marina "ratibusque fremebat imber Neptuni".
fatiscunt abundanter aperiuntur; 'fatim' enim abundanter
dicimus, unde et adfatim, hiscere autem aperiri, verbum frequentativum
ab hiare.
|