![]() |
| 223 |
Et iam finis erat, cum Iuppiter
aethere summo despiciens mare velivolum terrasque iacentis |
| 225 | litoraque
et latos populos, sic vertice caeli constitit et Libyae defixit lumina regnis. atque illum talis iactantem pectore curas tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis adloquitur Venus: 'o qui res hominumque deumque |
| 230 | aeternis
regis imperiis et fulmine terres, quid meus Aeneas in te committere tantum, quid Troes potuere, quibus tot funera passis cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? certe hinc Romanos olim volventibus annis, |
| 235 | hinc
fore ductores, revocato a sanguine Teucri, qui mare, qui terras omnis dicione tenerent, pollicitus - quae te, genitor, sententia vertit? hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas solabar fatis contraria fata rependens; |
| 240 | nunc
eadem fortuna viros tot casibus actos insequitur. quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit mediis elapsus Achivis Illyricos penetrare sinus atque intima tutus regna Liburnorum et fontem superare Timavi, |
| 245 | unde
per ora novem vasto cum murmure montis it mare proruptum et pelago premit arva sonanti. hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum et genti nomen dedit armaque fixit Troia, nunc placida compostus pace quiescit: |
| 250 | nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, navibus (infandum!) amissis unius ob iram prodimur atque Italis longe disiungimur oris. hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?' |
223 finis - sc. mit den Klagen (unklar): äußere Überleitung auf die olympische Ebene | aethere summo - (prädikativ) aus der Höhe des Himmels | 224 despicere, io, despexi, despectum - herabschauen über (kennzeichnet sein göttliches Wesen als "Pantokrator" und seine Anteilnahme (Huld, Gnade); vgl. "prospiciens" (127, 155) für Neptunus) | velivolus, a, um - segelbeflügelt, von Segeln belebt (vom Schiff auf das Meer übertragen) | iacere, eo, ui - <vor den Augen> daliegen | 225 latus, a, um - weithin wohnend | sic - also (führt das Part. despiciens weiter) | 226 constitit (vorher war Iupiter also in Bewegung) | regnis = Zieldativ, oder eher = in regnis (zu defixit) | 227 atque - da nun | talis curas - 'tales' erklärt sich aus dem sorgenvollen Blick | Die Spondeen in 227 drücken Juppiters schwere Sorge aus | 228 tristior - betrübter <als je>, tieftraurig (im Widerspruch zu ihrer üblichen Heiterkeit als φιλομειδής) | oculos - adv.Akk. (acc.graec.) zu suffusa | nitentes - ihre Augen strahlen immer (Epitheton), hier aber glänzen sie auch 'lacrimis' (effiziertes Objektsprädikativum) | 229 res = mundum, universum, cuncta | 230 terres - sc. <hominesque deosque> | 231 quid...tantum = quod tantum facinus | quid... quid... - die Anapher soll das vorgespielte empörte Unverständis ausdrücken | 232 funus, eris, n - h.: Opfer, Verlust | 234 certe: zu pollicitus <es>: Hyperbaton und Anakoluth kennzeichnen die Erregung | hinc = a Troibus; zu fore (Inf. Fut. zu fieri) | volventibus annis = περιπλομένων ἐνιαυτῶν Hom.Od.1,16 | 235 ductores - Gebieter [Venus engagiert sich als "genetrix" der Römer (Romanos) und der Iulier (ductores] | revocatus - wieder erstanden | 236 dicione tenere = imperio obtinere | 237 pollicitus <es>: als Part. ein Anakoluth | sententia - Entschluss | vertere, o, i, versum - h.: umstimmen | 238 solari - sich mit etw. (hoc - Abl.limit.) über etw. (occasum, ruinas) hinwegtrösten | 239 fatis <futuris> fata <misere iam Troianis peracta> | rependere, o - aufwiegen, ausgleichen (Bild von der Wage oder aus dem Zahlungsverkehr) | 240 fortuna <adversa> | actos - getrieben, verfolgt | 241 finis, is, m - Ende und Ziel, Erfüllung (τέλος) | Antenor | 243 Illyrici sinus = mare Adriaticum | penetrare - vordringen (bis zu... hin) | 244 Liburni, orum, m = Illyrii | superare - bewältigen, meistern; oder: vorbeifahren | Timavus, i, m - der Timavo, nordwestl. von Triest, entspringt heute nur noch aus drei Felsspalten; er bricht unterirdisch wie ein Meer hervor (mare proruptum) | novem - kann auch eine (märchenhaft) große Zahl bezeichnen | 246 premere, o - h.: bedecken, überschwemmen | pelago sonanti - mit tosender Flut | 247 hic - Ortsadverb | tamen - sc. trotz seiner labores (mit den örtlichen Gegebenheiten) | Patavi - Gen.explic. zu urbem (Patavium, ii, n - Padua) | 248 genti nomen dedit: Eneti, Veneter (im Gefolge des Antenor waren die phrygischen Eneter) | arma fixit sc. <in templo> - als Weihegaben; d.h. man ließ ihn im Gegensatz zu Aeneas (später) in Frieden | 249 compostus = compositus - beigesetzt, geborgen (Synkope) | quiescere, o, quievi - Ruhe finden | 250 nos - advers. Asyndeton (Kontrastbeispiel) | adnuere, o, ui - zunicken, zusagen, versprechen | caeli.. arcem sc. Aufnahme in den Himmel (Apotheose; vgl. 259)| 251 navibus amissis: Übertreibung | infandum sc. <est> | unius - sc. Iunonis | 252 Italis oris - Abl.sep. zu disiungimur | 253 hic...? - das soll sein...? | in sceptra reponere - auf den (versprochenen) Thron setzen, in die (versprochene) Macht (wieder) einsetzen |
(1,223) finis vel fabularum vel diei. sequitur namque paulo post 'Aeneas
per noctem plurima volvens'. et sciendum est Vergilium non semper dicere ortum
vel occasum diei, sed aut intellectui relinquere, ut hoc loco, aut negotiis
tempora significare. est autem poetica callopistia non omnia exprimere: unde
ait Horatius in arte poetica "nec verbum verbo curabis reddere
fidus interpres"; quamvis plerique de translatione Graecitatis hoc adserant
dictum. Homerus sane ista contemnens tempora universa describit.
et iam finis erat vel epularum vel famis vel malorum,
ex quo Iuppiter in caelo ita constitit, ut Libyam respiceret.
cvm ivppiter aethere svmmo despiciens oeconomiam
istam secundum mathesin videtur ordinasse Vergilius; nam Iove in altitudine
sua posito cum Venere significatur quod per mulierem aliqua felicitas possit
evenire. ergo quoniam Aeneas in partem regni admittetur a Didone per occasionem
coniugii, idcirco haec poeta praemisit. sane et illud animadvertendum quod peritissime
dixit tristiorem Venerem fuisse cum Iove, ex quo significat exitum uxoris infelicem
futurum; nam se utique Dido interemit. quod autem Mercurium facit a Iove defluentem
ad occasum descendere, id est ad ima terrarum, ostendit amicitias quidem fore,
sed minime diuturno tempore permanere. illud etiam mathematici dicunt, Venere
in Virgine posita misericordem feminam nasci: atque ideo Vergilius fingit in
habitu virginis venatricis Venerem occurrisse filio, quod et misericordem postea
reginam probavit Aeneas et in venatione cum ea permixtus est. aethere svmmo
qui summus est; et proprium et perpetuum aetheri epitheton dedit, quia omnibus
superior est: non ergo quasi elegerit Iuppiter
(1,224) despiciens deorsum aspiciens, sicut 'suspiciens'
sursum aspiciens. notandum sane, quia si dispiciens dixerimus, diligenter inquirens
significamus, sicut deduco et diduco; nam deduco est prosequor, diduco vero
divido. velivolvm duas res significat, et
(1,225) latos popvlos cum populos numero plurali dicimus
urbes significamus, cum vero populum, unius multitudinem civitatis intellegimus.
sic id est sic, ut ista conspiceret.
(1,226) et libyae defixit lvmina regnis prooeconomia,
id est dispositio carminis. vituperabile enim fuerat, si ex abrupto transitum
faceret, quod in nono fecit: quae res tamen excusatur uno sermone "atque
ea diversa penitus dum parte geruntur", id est eodem tempore, quod solum
est interpositum. nunc vero bene transiit, quia inducit Iovem et de rebus humanis
cogitantem et Africam respicientem, ad quam venere Troiani. unde honestus color
est, ut Venus adeat Iovem, timens ne Romana fata Carthagini concedat; felix
enim eventus sequitur loca quae respexerit Iuppiter: unde in secundo ait "aspice
nos hoc tantum" et alibi "atque oculos Rutulorum reicit arvis",
ubi erat futura victoria.
(1,227) tales de rebus humanis. iactantem pectore cvras
nunc secundum Stoicos loquitur, qui deos dicunt humana curare, interdum secundum
Epicureos, poetica utens licentia.
(1,228) tristior conparativum posuit pro positivo.
quando enim tristis est Venus, ut nunc 'tristior' diceretur? sic Sallustius
"utque ipsum mare Ponticum dulcius quam cetera". an modo tristior,
cum et ante propter Aeneam soleret tristis esse? an tristior pro laetitia Veneris?
ocvlos svffvsa nitentes nitidos oculos lacrimis perfusos habens. et est figura,
quae fit quotiens participio praeteriti temporis a passivo iungimus casum accusativum,
ut 'deiectus animum', 'maesta vultum'. dicendo autem 'nitentes' expressit nimiam
etiam in lacrimis pulchritudinem, sicut de Euryalo "lacrimaeque decorae".
(1,229) o qvi res hominvmqve devmqve graviter coepit;
non enim ait 'o genitor'. et est tota orationis intentio, iniuste vexari a Iunone
Troianos.
(1,230) aeternis regis imperiis et fvlmine terres]
haec commemoratio potentiae Iovis quasi ad invidiam posita est, hoc est, qui
omne potes contra te flecteris. aeternis regis imperiis et fvlmine terres volunt
quidam superfluo 'regis' ad deos referri, 'terres' ad homines, nescientes quia
maioris potestatis est idem posse circa deos, quod circa homines. 'et fulmine
terres' non sine causa adiecit 'terres'. est enim fulmen quod terreat; est quod
adflet, ut "fulminis adflavit ventis"; est quod puniat, ut "vel
pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras": peremptorii autem fulminis
late patet significatio: est quod praesaget, ut "de caelo tactas memini
praedicere quercus". poetarum autem consuetudo est prope semper cum Iovem
nominaverint et fulmen adiungere, ut "audiat haec genitor qui foedera fulmine
sancit" et ante "genitor cum fulmina torques".
(1,231) mevs subaudis filius, ut Aiacis Oili, ut ante
diximus.
mevs] id est quasi per me tibi coniunctus. in te modo 'contra te', alibi 'pro'
significat, ut "quietum accipit in Teucros animum", id est pro Teucris.
(1,232) qvid troes potvere? hoc est, qui Grais pares
non fuerunt, in te aliquid possunt? et est argumentum ab inpossibili, ut alibi
"non ea vis animo". et est validius, quam a voluntate; plus enim est
non posse, quam nolle. troes erit nominativus Tros. et haec breviter scienda
regula
est, quia omnia nomina monosyllaba Graeca, quae in Latinum sermonem transeunt,
tertiae sunt tantum declinationis et tam Latine quam Graece declinari possunt,
ut Tros Trois et Troos, Pan Panis et Panos, ut "Arcadici dictum Panos de
more Lycaei".
(1,233) ob italiam ne ad Italiam perveniant, toto orbe
pelluntur. atqui in Africa sunt. sed si diligenter requiras, etiam inde pelluntur;
ait namque "hospitio prohibemur harenae". ob italiam multi 'iuxta
Italiam' antiquo more dictum accipiunt, ut sit, pars orbis clauditur quae circa
Italiam est; 'ob' enim veteres pro 'iuxta' ponebant. Plautus in milite "nunc
scio mihi ob oculos caliginem
obstitisse". potest tamen 'ob' et 'ante' intellegi, aut 'ob' 'propter',
Terentius "quodnam ob factum"; aut 'ob' 'circum', ut "Turni se
pestis ob ora", quasi circa Italiam errent et in eam pervenire non possint.
significat 'ob' et 'contra', ut obstat et obloquitur.
(1,234) certe hinc romanos atqui nusquam hoc legimus,
sed per silentium intellegimus, ut superius de Iunone "audierat".
olim aut 'olim fore' et futuri temporis est, aut 'olim pollicitus'. volventibvs
volubilibus, et est participium pro nomine. volvens enim est qui volvit, volubilis
qui volvitur. anni autem volvuntur, non volvunt, ut est "atque in se sua
per vestigia volvitur annus". alii quia deficit lingua Latina participio
praesenti passivo praesens activum positum volunt, ut "volventia plaustra"
et "siliqua quas sante" quae quassetur.
(1,235) fore futuros esse. et est de verbis defectivis.
revocato dicendo 'revocato' ostendit Italiam, unde Dardanus fuerat. a sangvine
tevcri Teucrum pro Dardano posuit: Dardanus enim de Italia profectus est, Teucer
de Creta: quia solent poetae nomina de vicinis provinciis vel personis usurpare,
ut "domitus Pollucis habenis Cyllarus", cum Castor equorum domitor
fuerit; item et "manibus Procne pectus signata cruentum" pro Philomela;
item Didonem Sidoniam dicit, cum sit Tyria, a loci vicinitate; item "quid
loquar aut Scyllam Nisi?" cum Phorci fuerit. et sciendum est, inter fabulam
et argumentum, hoc est historiam, hoc interesse, quod fabula est dicta res contra
naturam, sive facta sive non facta, ut de Pasiphae, historia est quicquid secundum
naturam dicitur, sive factum sive non factum, ut de Phaedra.
(1,236) omni dicione melius 'omni' quam 'omnis', ut
significet 'omni potestate', id est pace, legibus, bello.
(1,237) pollicitvs pollicemur sponte, rogati promittimus.
qvae te genitor sententia vertit? 'quae' pro cuius aut qualis. et verecunde
agit Venus; nec enim conveniebat, ut aperte contra uxorem ageret apud maritum:
unde et similiter respondet Iuppiter 'neque me sententia vertit'.
(1,238) hoc hac re. hoc] propter hoc quod sciret Aeneae
socios imperaturos.
(1,239) fatis contraria fata utrum fatis bonis in praesentibus?
rependens conpensans. et est translatio a pecunia.
(1,240) nvnc eadem similis qualis ab initio fuit, ut
ostendat nec longitudinem temporis prodesse Troianis.
(1,241) finem ac si diceret, non regnum requirimus,
sed finem laborum.
(1,242) antenor potvit] capto Ilio Menelaus memor se
et Ulixen beneficio Antenoris servatos, cum repetentes Helenam ab eo essent
suscepti ac paene a Paride aliisque iuvenibus interempti essent, parem gratiam
reddens
inviolatum dimisit. qui cum uxore Theano et filiis Helicaone et Polydamante
ceterisque sociis in Illyricum pervenit, et bello exceptus ab Euganeis et rege
Veleso victor urbem Patavium condidit; id enim responsi acceperat eo loco condere
civitatem quo sagittis avem petisset; ideo ex avis petitae auspicio Patavium
nominatum, cui aeternitatem * * * Helicaon ne victor rediret gladio peremit.
antenor potvit non sine causa Antenoris posuit exemplum, cum multi evaserint
Troianorum periculum, ut Capys qui Campaniam tenuit, ut Helenus qui Macedoniam,
ut alii qui Sardiniam secundum Sallustium; sed propter hoc, ne forte illud occurreret,
iure hunc vexari tamquam proditorem patriae. elegit ergo similem personam; hi
enim duo Troiam prodidisse dicuntur secundum Livium, quod et Vergilius per transitum
tangit, ubi ait "se quoque principibus permixtum agnovit Achivis",
et excusat Horatius dicens "ardenlegatos qui propter Helenam venerant suscepit
hospitio, et Ulixen in mendici
habitu agnitum non prodidit. potvit plus est quod dixit 'potuit' non meruit.
elapsvs invidiose noluit dicere 'dimissus', sed 'elapsus'. achivis ab Achaeo,
Iovis et Pithiae filio, dicti.
(1,243) illyricos penetrare sinvs Antenor non
Illyricum, non Liburniam, sed Venetiam tenuit. ideo autem Vergilius dicit 'Illyricos
sinus', quod inde venit quidam Henetus rex, qui Venetiam tenuit, a cuius nomine
Henetiam dictam posteri Venetiam nominaverunt. tvtvs ideo tutus, quia Raeti
Vindelici ipsi sunt Liburni, saevissimi admodum populi, contra quos missus est
Drusus. hi autem ab Amazonibus originem ducunt, ut etiam Horatius dicit "quibus
mos unde deductus per omne tempus Amazonia securi dextras obarmet, quaerere
distuli". hoc ergo nunc ad augmentum pertinet, quod tutus est etiam inter
saevos populos.
(1,244) fontem timavi amant poetae rem unius
sermonis circumlocutionibus dicere, ut pro Troia dicant 'urbem Troianam', pro
Buthrotio 'arcem Buthroti'. sic et modo pro Timavo ait 'fontem Timavi', et paulo
post 'urbem Patavi', id est Patavium. svperare nauticus sermo est. Lucilius
"promontorium remis superamus Minervae".
(1,245) vnde per ora novem multi septem esse dicunt.
quod si incerta fides est, finitus est numerus pro infinito. cvm mvrmvre montis
tanta vi exit in mare, ut etiam resonet vicinus mons. et sic dictum est, sicut
superius "illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt".
(1,246) mare it quasi proruptum mare. mare amat poeta
rem historiae carmini suo coniungere. Varro enim dicit hunc fluvium ab incolis
mare nominari. prorvptvm id est effusum fluens. et melius 'proruptum', quam
'praeruptum' legere. bene autem definit, quid est largus fons? solutum mare.
pelago aquarum abundantia. premit populatur, vastat. sane multi 'it mare proruptum'
et 'pelago premit arva sonanti' hoc intellegi volunt, quod tanta est in illis
locis accessa quae dicitur maris, ut per ora Timavi, id est usque ad initium
fontis mare ascendat. unde ait 'it mare proruptum et pelago p. a.', id est [ut]
aqua maris premat arva, hoc est litora vicina cooperiat. constat autem et in
illo loco accessam maris usque ad montem pervenire et per omne litus Venetiarum
mare certis horis et accedere per infinitum et recedere. Timavus
autem in Histria est inter Aquileiam et Tergestum.
(1,247) hic tamen hoc est etiam in loco difficili.
hic pro illic. vrbem patavi hoc est Patavium. Patavium autem dictum vel a Padi
vicinitate, quasi Padavium, vel _π_ τo_ πέτασθαι,
quod captato augurio dicitur condita, vel quod avem telo petisse dicitur et
eo loco condidisse civitatem. alii a palude Patina, quae vicina civitati fuisse
dicitur, Patavium dictam putant. sane 'Patavi' minorem nominativo genetivum
fecit, cum genetivus numquam pauciores syllabas nominativo suo habere debeat;
Patavium enim Patavii facit. sedesqve locavit ex votis suis facit invidiam,
dicens id concessum Antenori, quod ipsa desiderat.
(1,248) et genti nomen dedit hoc est, quod ne
victori quidem concedetur Aeneae: quod scimus a Iunone esse perfectum, contra
quam oblique loquitur propter considerationem mariti. hi autem primis temporibus
ab Antenore dicti sunt Antenoridae. ipsum vero quidam dicunt haec ora
se appellasse. aut certe 'nomen' nobilitatem vel dignitatem, ut "et nos
aliquod nomenque decusque gessimus". armaqve fixit troia hoc est, securus
est, quia solent missi militia sive gladiatura quibuslibet templis arma suspendere,
ut Horatius "Veianius armis Herculis ad postem fixis" et "Danais
de poste refixum". armaqve fixit quasi non necessaria consecravit; figere
enim consecrare hic debemus accipere, ut "postibus adversis figo".
(1,249) compostvs pro compositus. syncope est; detraxit
enim de medio syllabam, ut "et pocula porgite dextris".
(1,250) nos tva progenies sic loquitur quasi una sit
de Troianis; nam aliter sensus non procedit. quod autem dixit 'tua progenies',
epexegesis est, ut "ast ego quae divum incedo regina". nos tva progenies]
quasi patiatur et ipsa quod et filius. et bene 'tua progenies' propter Antenorem.
adnvis quia nutu semper promittit aliquid Iuppiter, ut "annuit et totum
nutu tremefecit Olympum". annvis licet ipsa dea sit, tamen sub persona
Aeneae se posuit.
(1,251) navibvs amissis cur, cum una navis perierit,
ait 'navibus'? aut invidiose dixit et exaggerat, aut quia adhuc aliae desunt,
aut quia eas non perisse ignorat Aeneas. infandvm pro infande posuit, ut in
VI. "miserum septena quotannis". item "torvumque repente clamat"
pro torve. et est figura, quae fit quotiens nomen pro adverbio ponitur; magis
autem poetica est, in prosa aut rara aut numquam. tamen hoc loco 'infandum'
potest esse etiam interiectio dolentis. vnivs hic produxit paenultimam. vnivs]
cautius, quam si dixisset Iunonis.
(1,252) prodimvr multa quidem hic sermo significat,
sed modo porro damur, scilicet ab Italia. et sciendum est omnium auctorum esse
consuetudinem res dubie positas in sequentibus explanare et plenius dicere,
ut hoc loco; nam quid est 'prodimur', ostendit dicens 'atque Italis longe disiungimur
oris'. longe maxime; non enim longe erant ab Italia, cum tempestate disiecti
sunt.
(1,253) hic id est talis, ut "hunc ego te Euryale
aspicio", id est talem. pietatis superius 'in te committere' ait, ut peccato
Aeneam et Troianos excuset; hic plus addit: non solum eos non esse malos, sed
etiam pios esse. honos cum secundum artem dicamus honor arbor lepor, plerumque
poetae r in s mutant causa metri; os enim longa est, or brevis. hoc quidem habet
ratio: sed ecce in hoc loco etiam sine metri necessitate 'honos' dixit. item
Sallustius paene ubique 'labos' posuit, quem nulla necessitas coegit. melius
tamen est servire regulae.
sic nos in sceptra reponis 'sic', hoc est per naufragia. 'in sceptra' aut ad
imperia reservas, aut certe antiqua est licentia communium praepositionum. in
sceptra reponis id est restituis in regna quae amisimus.
Aufgabenvorschläge:
|
| [ Homepage | Inhalt | Klassen | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Lat.Textstellen | Griechisch | Griech.Textstellen | Varia | Mythologie | Ethik | Literaturabfrage | Forum zur Homepage | Partnerwerbung | Spende | Passwort | Feedback ] |
|
|
Lateinisch - deutsch (im Aufbau). (max. 500)
|
||||||||