| |
(1,1) saepe et multum
hoc mecum cogitavi, bonine an mali plus attulerit hominibus et civitatibus
copia dicendi ac summum eloquentiae studium. nam cum et nostrae rei publicae
detrimenta considero et maximarum civitatum veteres animo calamitates colligo,
non minimam video per disertissimos homines invectam partem incommodorum;
cum autem res ab nostra memoria propter vetustatem remotas ex litterarum
monumentis repetere instituo, multas urbes constitutas, plurima bella restincta,
firmissimas societates, sanctissimas amicitias intellego cum animi ratione
tum facilius eloquentia comparatas. ac me quidem diu cogitantem ratio
ipsa in hanc potissimum sententiam ducit, ut existimem sapientiam sine eloquentia
parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero sine sapientia nimium obesse
plerumque, prodesse numquam. quare si quis omissis rectissimis atque honestissimis
studiis rationis et officii consumit omnem operam in exercitatione dicendi,
is inutilis sibi, perniciosus patriae civis alitur; qui vero ita sese armat
eloquentia, ut non oppugnare commoda patriae, sed pro his propugnare possit,
is mihi vir et suis et publicis rationibus utilissimus atque amicissimus
civis fore videtur. (1,2) ac si volumus huius
rei, quae vocatur eloquentia, sive artis sive studii sive exercitationis
cuiusdam sive facultatis ab natura profectae considerare principium, reperiemus
id ex honestissimis causis natum atque optimis rationibus profectum. nam
fuit quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur
et sibi victu fero vitam propagabant nec ratione animi quicquam, sed pleraque
viribus corporis administrabant, nondum divinae religionis, non humani officii
ratio colebatur, nemo nuptias viderat legitimas, non certos quisquam aspexerat
liberos, non, ius aequabile quid utilitatis haberet, acceperat. ita propter
errorem atque inscientiam caeca ac temeraria dominatrix animi cupiditas
ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus.
quo tempore quidam magnus videlicet vir et sapiens cognovit, quae materia
esset et quanta ad maximas res opportunitas in animis inesset hominum, si
quis eam posset elicere et praecipiendo meliorem reddere;
qui dispersos homines in agros et in tectis silvestribus abditos ratione
quadam conpulit unum in locum et congregavit et eos in unam quamque rem
inducens utilem atque honestam primo propter insolentiam reclamantes, deinde
propter rationem atque orationem studiosius audientes ex feris et inmanibus
mites reddidit
et mansuetos. (1,3) ac mihi quidem hoc nec
tacita videtur nec inops dicendi sapientia perficere potuisse, ut homines
a consuetudine subito converteret et ad diversas rationes vitae traduceret.
age vero urbibus constitutis, ut fidem colere et iustitiam retinere discerent
et aliis parere sua voluntate consuescerent ac non modo labores excipiendos
communis commodi causa, sed etiam vitam amittendam existimarent, qui tandem
fieri potuit, nisi homines ea, quae ratione invenissent, eloquentia persuadere
potuissent? profecto nemo nisi gravi ac suavi commotus oratione, cum viribus
plurimum posset, ad ius voluisset sine vi descendere, ut inter quos posset
excellere, cum iis se pateretur aequari et sua voluntate a iucundissima
consuetudine recederet, quae praesertim iam naturae vim obtineret propter
vetustatem. ac primo quidem sic et nata et progressa longius eloquentia
videtur et item postea maximis in rebus pacis et belli cum summis hominum
utilitatibus esse versata; postquam vero commoditas quaedam, prava virtutis
imitatrix, sine ratione officii dicendi copiam consecuta est, tum ingenio
freta malitia pervertere urbes et vitas hominum labefactare assuevit. (1,4)
Atque huius quoque exordium mali, quoniam principium boni diximus, explicemus.
veri simillimum mihi videtur quodam tempore neque in publicis rebus infantes
et insipientes homines solitos esse versari nec vero ad privatas causas
magnos ac disertos homines accedere, sed cum a summis viris maximae res
administrarentur, arbitror alios fuisse non incallidos homines, qui ad parvas
controversias privatorum accederent. quibus in controversiis cum saepe a
mendacio contra verum stare homines consuescerent, dicendi assiduitas induit
audaciam, ut necessario superiores illi propter iniurias civium resistere
audacibus et opitulari suis quisque necessariis cogeretur. itaque cum in
dicendo saepe par, nonnumquam etiam superior visus esset is, qui omisso
studio sapientiae nihil sibi praeter eloquentiam comparasset, fiebat, ut
et multitudinis et suo iudicio dignus, qui rem publicam gereret, videretur.
hinc nimirum non iniuria, cum ad gubernacula rei publicae temerarii atque
audaces homines accesserant, maxima ac miserrima naufragia fiebant. quibus
rebus tantum odii atque invidiae suscepit eloquentia, ut homines ingeniosissimi,
quasi ex aliqua turbida tempestate in portum, sic ex seditiosa ac tumultuosa
vita se in studium aliquod traderent quietum. quare mihi videntur postea
cetera studia recta atque honesta per otium concelebrata ab optimis enituisse,
hoc vero a plerisque eorum desertum obsolevisse tempore, quo multo vehementius
erat retinendum et studiosius adaugendum. (1,5)
nam quo indignius rem honestissimam et rectissimam violabat stultorum et
improborum temeritas et audacia summo cum rei publicae detrimento, eo studiosius
et illis resistendum fuit et rei publicae consulendum. quod nostrum illum
non fugit Catonem neque Laelium neque eorum, ut vere dicam, discipulum Africanum
neque Gracchos Africani nepotes: quibus in hominibus erat summa virtus et
summa virtute amplificata auctoritas et, quae et his rebus ornamento et
rei publicae praesidio esset, eloquentia. quare meo quidem animo nihilo
minus eloquentiae studendum est, etsi ea quidam et privatim et publice abutuntur;
sed eo quidem vehementius, ne mali magno cum detrimento bonorum et communi
omnium pernicie plurimum possint, cum prae‑ sertim hoc sit unum, quod ad
omnes res et privatas et publicas maxime pertineat, hoc tuta, hoc honesta,
hoc inlustris, hoc eodem vita iucunda fiat. nam hinc ad rem publicam plurima
commoda veniunt, si moderatrix omnium rerum praesto est sapientia; hinc
ad ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honos, dignitas confluit; hinc amicis
quoque eorum certissimum et tutissimum praesidium comparatur. ac mihi quidem
videntur homines, cum multis rebus humiliores et infirmiores sint, hac re
maxime bestiis praestare, quod loqui possunt. quare praeclarum mihi quiddam
videtur adeptus is, qui, qua re homines bestiis praestent, ea in re hominibus
ipsis antecellat. hoc si forte non natura modo neque exercitatione conficitur,
verum etiam artificio quodam comparatur, non alienum est videre, quae dicant
ii, qui quaedam eius rei praecepta nobis reliquerunt. |