| Cum autem Scipio in secundi
libri fine dixisset, "ut in fidibus aut tibiis
atque cantu ipso ac vocibus concentus est quidam tenendus
ex distinctis sonis, quem inmutatum aut discrepantem
aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex
dissimillimarum vocum moderatione concors tamen efficitur
et congruens: sic ex summis et infimis et mediis interiectis
ordinibus, ut sonis, moderata ratione civitatem consensu
dissimillimorum concinere, et quae harmonia a musicis
dicitur in cantu, eam esse in civitate concordiam, artissimum
atque optimum omni in re publica vinculum incolumitatis,
eamque sine iustitia nullo pacto esse posse, "ac
deinde cum aliquanto latius et uberius disseruisset,
quantum prodesset iustitia civitati quantumque obesset,
si afuisset, suscepit deinde Philus, unus eorum qui
disputationi aderant, et poposcit, ut haec ipsa quaestio
diligentius tractaretur ac de iustitia plura dicerentur,
propter illud, quod iam vulgo ferebatur rem publicam
regi sine iniuria non posse. Hanc proinde quaestionem
discutiendam et enodandam esse adsensus est Scipio responditque
nihil esse, quod adhuc de re publica dictum putaret,
quo possent longius progredi, nisi esset confirmatum
non modo falsum esse illud, sine iniuria non posse,
sed hoc verissimum esse, sine summa iustitia rem publicam
regi non posse. Cuius quaestionis explicatio
cum in diem consequentem dilata esset, in tertio libro
magna conflictione res acta est. Suscepit enim Philus
ipse disputationem eorum, qui sentirent sine iniustitia
geri non posse rem publicam, purgans praecipue, ne
hoc ipse sentire crederetur, egitque sedulo pro iniustitia
contra iustitiam, ut hanc esse utilem rei publicae,
illam vero inutilem, veri similibus rationibus et
exemplis velut conaretur ostendere. Tum Laelius rogantibus
omnibus iustitiam defendere adgressus est adseruitque,
quantum potuit, nihil tam inimicum quam iniustitiam
civitati nec omnino nisi magna iustitia geri aut stare
posse rem publicam.
Qua quaestione, quantum satis visum est, pertractata
Scipio ad intermissa revertitur recolitque suam atque
commendat brevem rei publicae definitionem, qua dixerat
eam esse rem populi. Populum autem non omnem coetum
multitudinis, sed coetum iuris consensu et utilitatis
communione sociatum esse determinat. Docet deinde,
quanta sit in disputando definitionis utilitas, atque
ex illis suis definitionibus colligit tunc esse rem
publicam, id est rem populi, cum bene ac iuste geritur
sive ab uno rege sive a paucis optimatibus sive ab
universo populo. Cum vero iniustus est rex, quem tyrannum
more Graeco appellavit, aut iniusti optimates, quorum
consensum dixit esse factionem, aut iniustus ipse
populus, cui nomen usitatum non repperit, nisi ut
etiam ipsum tyrannum vocaret: non iam vitiosam, sicut
pridie fuerat disputatum, sed, sicut ratio ex illis
definitionibus conexa docuisset, omnino nullam esse
rem publicam, quoniam non esset res populi, cum tyrannus
eam factioue capesseret, nec ipse populus iam populus
esset, si esset iniustus, quoniam non esset multitudo
iuris consensu et utilitatis communione sociata, sicut
populus fuerat definitus.
Quando ergo res publica Romana talis erat, qualem
illam describit Sallustius, non iam pessima ac flagitiosissima,
sicut ipse ait, sed omnino nulla erat secundum istam
rationem, quam disputatio de re publica inter magnos
eius tum principes habita patefecit.
(Augustinus, de civit.Dei 2,21) |