| |
(2,73) In primis autem videndum erit
ei, qui rem publicam administrabit, ut suum quisque teneat neque
de bonis privatorum publice deminutio fiat. Perniciose enim Philippus
in tribunatu, cum legem agrariam ferret, quam tamen antiquari
facile passus est et in eo vehementer se moderatum praebuit, sed
cum in agendo multa populariter, tum illud male, 'non esse in
civitate duo milia hominum, qui rem haberent'. Capitalis oratio
est ad aequationem bonorum pertinens, qua peste quae potest esse
maior? Hanc enim ob causam maxime, ut sua tenerentur, res publicae
civitatesque constitutae sunt. Nam, etsi duce natura congregabantur
homines, tamen spe custodiae rerum suarum urbium praesidia quaerebant.
(2,74) Danda etiam opera est, ne, quod apud maiores nostros saepe
fiebat propter aerarii tenuitatem assiduitatemque bellorum, tributum
sit conferendum, idque ne eveniat multo ante erit providendum.
Sin quae necessitas huius muneris alicui rei publicae obvenerit
‑ malo enim quam nostrae ominari neque tamen de nostra, sed de
omni re publica disputo ‑ danda erit opera, ut omnes intellegant,
si salvi esse velint, necessitati esse parendum. Atque etiam omnes,
qui rem publicam gubernabunt, consulere debebunt ut earum rerum
copia sit, quae sunt ad victum necessariae. Quarum qualis comparatio
fieri soleat et debeat, non est necesse disputare; est enim in
promptu; tantum locus attingendus fuit.
(2,75) Caput autem est in omni procuratione negotii et muneris
publici, ut avaritiae pellatur etiam minima suspicio. 'Utinam',
inquit C. Pontius Samnis, 'ad illa tempora me fortuna reservavisset
et tum essem natus, quando Romani dona accipere coepissent. Non
essem passus diutius eos imperare.' Ne illi multa saecula expectanda
fuerunt: modo enim hoc malum in hanc rem publicam invasit. Itaque
facile patior tum potius Pontium fuisse, si quidem in illo tantum
fuit roboris. Nondum centum et decem anni sunt, cum de pecuniis
repetundis a L. Pisone lata lex est nulla antea cum fuisset. At
vero postea tot leges et proxumae quaeque duriores, tot rei, tot
damnati, tantum Italicum bellum propter iudiciorum metum excitatum,
tanta sublatis legibus et iudiciis expilatio direptioque sociorum,
ut inbecillitate aliorum, non nostra virtute valeamus.
(2,76) Laudat Africanum Panaetius, quod fuerit abstinens. Quidni
laudet? Sed in illo alia maiora. Laus abstinentiae non hominis
est solum, sed etiam temporum illorum. Omni Macedonum gaza, quae
fuit maxima, potitus est Paulus; tantum in aerarium pecuniae invexit,
ut unius imperatoris praeda finem attulerit tributorum. At hic
nihil domum suam intulit praeter memoriam nominis sempiternam.
Imitatus patrem Africanus nihilo locupletior Carthagine eversa.
Quid? qui eius collega fuit in censura, L. Mummius, num quid copiosior,
cum copiosissimam urbem funditus sustulisset? Italiam ornare quam
domum suam maluit; quamquam Italia ornata domus ipsa mihi videtur
ornatior.
(2,77) Nullum igitur vitium
taetrius est, ut eo, unde digressa est, referat se oratio, quam
avaritia, praesertim in principibus et rem publicam gubernantibus.
Habere enim quaestui rem publicam non modo turpe est, sed sceleratum
etiam et nefarium. Itaque, quod Apollo Pythius oraclum edidit,
Spartam nulla re alia nisi avaritia esse perituram, id videtur
non solum Lacedaemoniis, sed etiam omnibus opulentis populis praedixisse.
Nulla autem re conciliare facilius benivolentiam multitudinis
possunt ii, qui rei publicae praesunt, quam abstinentia et continentia.
|