- Apud Helvetios longe
nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix.
Is M.Mesalla
M.Pisone
consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis
fecit et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent:
- perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae
imperio potiri.
- Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii
continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui
agrum Helvetium a Germanis
dividit, altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos
et Helvetios, tertia ex
parte lacu Lemanno et flumine
Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis
dividit.
- His rebus fiebat, ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis
bellum inferre possent; quare homines bellandi cupidi
magno dolore afficiebantur.
- Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis
angustos se fines habere arbitrabantur; qui in longitudinem milia passuum ducenta
quadraginta, in latitudinem centum octoginta patebant.
|