Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

LIBER  SEPTIMUS
THUCYDIDIS

Epitome

 

Vorherige Datei Nachfolgende Datei

1

2

3

4

5

6

7

8

 auctore Georgio Acacio Enenckel L.Barone Hoheneccio
Argentorati MDCXIV


7

Gylippus Lacedaemonius Syracusas cum copiis veniens primo proelio ab Atheniensibus fusus altero victor eos intra munimenta compulit. Hinc utrimque Peloponnesii et Athenienses auxilia suis in Siciliam mittere parant, et Peloponnesii Atticam ingressi Deceleam in ea castellum communiunt. 

Syracusani terra marique Athenienses simul adorti Plemmyrii munitiones expugnant, ad ostium magni portus naves eorum primo vincunt, mox ab iisdem superantur.

Mycalessiorum in Boeotia urbs Thracum impetu deletur. Corinthii cum Atheniensibus ad Erineum navali certamine ambigua victoria dimicarunt. Athenienses mari ab Syracusanis vincuntur. Demosthenes, Atheniensis dux, cum praevalidis terrestribus maritimisque copiis veniens Epipolas noctu aggressus magna strage ab Syracusanis funditur. Nec multo post ab Nicia prohibiti Syracusis abscedere Athenienses denuo navali acie superantur. Qua de causa ipsi ad supremum se certamen accingunt et, cum totis dimicatum viribus esset, maxima clade profligati terra discedere statuerunt. Syracusanis autem demorantibus iter per aliquot dies misere confecti; tandem Demosthenes cum suis militibus se Syracusanis dedidit, ac paulo post Nicias quoque cum suis captus est. Dux uterque necatus, milites pars venditi, pars in latomias coniecti omnesque sic in Sicilia Atheniensium copiae deletae. 

 
Quellen und Materialien
Sententiae excerptae:
w32
Literatur:

3 Funde
2474  Classen, Johannes
Thukydides ; Bd. 7 ; Siebtes Buch
(3. Aufl.) 1908
abe  |  zvab  |  look
2288  Regenbogen, Otto
Drei Thukydidesinterpretationen, I: Ausfahrt der Flotte nach Sizilien (Thuk.6,30-32), II: Die letzte Schlacht im großen Hafen (Thuk.7,69-71); III: Schlusskatastrophe am Asinaros (Thuk.7,83-85)
in: Kleine Schriften, München (Beck) 1961, S. 206-216
abe  |  zvab  |  look
2497  Thukydides / Classen / Steup
Thukydides / erklärt von Johannes Classen. Bearb. von Julius Steup. Bibliograph. Nachtr. von Rudolf Stark Teil: Bd. 7: Siebentes Buch
1999 (Ndr. d. 3. Aufl.)
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche mit Google
bottom© 2000 - 2017 - /Grie/thuk/thuk7000.php - Letzte Aktualisierung: 06.02.2016 - 17:49