Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

LIBER SEXTUS
THUCYDIDIS

Epitome

 

Vorherige Datei Nachfolgende Datei

1

2

3

4

5

6

7

8

 auctore Georgio Acacio Enenckel L.Barone Hoheneccio
Argentorati MDCXIV


6

Siciliae magnitudo urbesque et gentes eam incolentes referuntur. Adversus quam Athenienses specie, ut Egestanis contra Syracusanos auxilio essent, re ipsa ut in suam dicionem redigerent insulam, expeditionem pararunt, classemque maximam et instructissimam Nicia et Alcibiade et Lysimacho ducibus eo miserunt. Haec in Corcyram primo inde Italiam veniens paulo post in Siciliam transmisit. Praeter Egestam Naxus quoque et Catana urbes Athenienses receperunt. Hinc Alcibiades ob Hermarum paraecisionem et alia crimina iam ante profectionem agitata veritus iudicium populi voluntarium exilium ivit. 

Cum Athenienses Catanae se castris tenerent, Syracusani feroces exercitum suum illuc miserunt. Qua occasione Athenienses nocte ad Syracusas classe circumvecti et loco idonea castra metati Syracusanos redeuntes acie vicerunt. Inde Catanam reversi. 

Alcibiades exul ab Lacedaemoniis accitus, ut Syracusanis ducem et auxilia mitterent ac Deceleam in Attica communirent, suasit. 

Aestate sequente Athenienses ad Syracusas reversi Epipolis captis acieque ibidem Syracusanis devictis urbem circummunire ordiuntur. Cum Syracusanis opera impedire conantibus aliquot proeliis secundo eventu pugnant, donec magna ex parte munitionibus urbem clauserunt. 

Gylippus ab Lacedaemoniis dux Syracusanis missus in Italiam venit. Athenienses Laconicae parte populata propalam foedus Lacedaemonium ruperunt. 

 
Quellen und Materialien
Sententiae excerptae:
w44
Literatur:

5 Funde
2473  Classen, Johannes
Thukydides ; Bd. 6 ; Sechstes Buch
(5. Aufl.) 1967
abe  |  zvab  |  look
2524  Drögemüller, Hans-Peter
Syrakus : zur Topographie und Geschichte einer griechischen Stadt ; mit einem Anhang zu Thukydides 6, 96 ff. und Livius 24. 25
1969
abe  |  zvab  |  look
2487  Kohl, Werner
Die Redetrias vor der sizilischen Expedition : (Thukydides 6,9 - 23)
Meisenheim am Glan : Hain, 1977
abe  |  zvab  |  look
2288  Regenbogen, Otto
Drei Thukydidesinterpretationen, I: Ausfahrt der Flotte nach Sizilien (Thuk.6,30-32), II: Die letzte Schlacht im großen Hafen (Thuk.7,69-71); III: Schlusskatastrophe am Asinaros (Thuk.7,83-85)
in: Kleine Schriften, München (Beck) 1961, S. 206-216
abe  |  zvab  |  look
2498  Thukydides / Classen / Steup
Thukydides / erklärt von Johannes Classen. Bearb. von Julius Steup. Bibliograph. Nachtr. von Rudolf Stark Teil: Bd. 6: Sechstes Buch
1999 (Ndr. d. 3. Aufl. 1905)
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche mit Google
bottom© 2000 - 2017 - /Grie/thuk/thuk6000.php - Letzte Aktualisierung: 06.02.2016 - 17:43