Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

LIBER  QUARTUS
THUCYDIDIS

Epitome

 
Vorhergehende Datei Folgende Datei

1

2

3

4

5

6

7

8

 auctore Georgio Acacio Enenckel L.Barone Hoheneccio
Argentorati MDCXIV


4

Messana in Sicilia ab Atheniensibus descivit. Athenienses Pylum in Peloponneso communierunt et praesidio firmarunt. Quod cum terra marique Peloponnesi oppugnarent, Atheniensium classis suis opem ferens proelio navali Peloponnesios vicit. Eo facto cum quadringentos et viginti delectos Peloponnesios in insula Sphacteria, cuius tutandae causa ibi locati fuerant, ab suis interclusos circumsiderent Athenienses, Lacedaemonios pacem petere cogerunt. Qua negata post longam obsidionem tandem egressi in insulam Athenienses Peloponnesios partim occiderunt, partim vivos ceperunt. 

Post haec Athenienses Corinthos terrestri proelio in ipsorum regione fuderunt, Cytheram insulam Lacedaemoniis eripuerunt, Nisaeam et longos muros Megarensium occuparunt. Corcyraeorum seditio finem accepit. Sicilienes fatigati diutino bello pacem inter se foedusque fecerunt. 

Brasidas, Lacedaemonius dux, parva cum manu per Thessaliam in socios Atheniensium profectus plurimos ab eorum societate avertit, Amphipolin, Stagirum, Acanthum, Toronem aliaque multa oppida deditione accepit. 

Boeoti Athenienses, qui regionem ipsorum ingressi Delium communierant, praoelio in Oropia devicerunt. Delium vi expugnatum receperunt. 

Tandem indutias Lacedaemonii Atheniensesque annuas fecere, per quas, cum Scione et Menda urbes ad Brasidam ab Atheniensibus defecissent, Athenienses exercitu misso Mendam receperunt, Scionen obsidione cinxerunt.

Quellen und Materialien
Sententiae excerptae:
w32
Literatur:

2 Funde
2471  Classen, Johannes
Thukydides ; Bd. 4 ; Viertes Buch
(4. Aufl. Ndr. 3. Aufl.) 1963
abe  |  zvab  |  look
2521  Gierse, Gerhard
Das spartanische Friedensgesuch bei Thukydides, Thukydides 4, 17 - 20
1971
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche mit Google
bottom© 2000 - 2017 - /Grie/thuk/thuk4000.php - Letzte Aktualisierung: 06.02.2016 - 17:31