Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

LIBER  SECUNDUS
THUCYDIDIS

Epitome

 
Vorherige Datei Nachfolgende Datei

1

2

3

4

5

6

7

8

 auctore Georgio Acacio Enenckel L.Barone Hoheneccio
Argentorati MDCXIV


Thebani, qui noctu per proditionem occupaverant Plataeam, ab oppidanis partim occisi partim capti sunt. Quo facto ruptis aperte foederibus utrimque ab Atheniensibus et Peloponnesiis summa vi bellum parari coeptum est. Cum priores Peloponnesii duce Archidamo rege Lacedaemoniorum Atticam invasissent, Pericles Athenienses ad bellum sustinendum exhortatus inter cetera rei publicae agros suos donavit rogavitque Athenienses, si forte eos non laederet hostis, uti ob eam rem nullam de ipso conciperent suspicionem. 

Peloponnesii Acharnas usque populabundi pervenerunt magna cum indignatione plebis in Periclem exire contra hostes prohibentem. Atheniensium equites in Phrygiis fugati sunt. ipsi cum in aciem non prodirent, Peloponnesii domum reverterunt. Sol defecit. Athenienses societatem cum Sitalce Traciae rege iunxerunt. Ea hieme exequias bello caesis fecerunt. Quos Pericles princeps civitatis laudavit. 

Sequente anno Peloponnesii iterum Atticam ingressi, posteaquam saevissima Athenas pestis invasit, ipsi perpopulato omni agro domum se receperunt. Legatos Peloponnesiorum ad Persarum euntes regem Athenienses in Thracia interceptos necarunt. Potidaeae ad haec deditionem et Plataeae oppugnationem obsidionemque continet. 

 
Quellen und Materialien
Sententiae excerptae:
w35
Literatur:

3 Funde
2467  Plenio, Wolfgang
Die letzte Rede des Perikles (Thukydides II 60 - 64)
1954
abe  |  zvab  |  look
3945  Schmitt, H.
Präparation zu Thukydides Buch I und II in Auswahl
Hannover, Norddeutsche Verlagsanstalt O. Goedel,, 2,1905
abe  |  zvab  |  look
2552  Wiesmüller, Wolfgang
Untersuchungen zum II. Buch des Thukydides
Borna-Leipzig : Noske, 1910
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche mit Google
bottom© 2000 - 2017 - /Grie/thuk/thuk2000.php - Letzte Aktualisierung: 04.02.2016 - 17:41