Nostri consocii (Google, Affilinet) crustulis memorialibus utuntur. Concedis, si legere pergis.
 
 
 

top

LIBER  PRIMUS
THUCYDIDIS

Epitome

 
Vorhergehende Datei Folgende Datei

1

2

3

4

5

6

7

8

 

auctore Georgio Acacio Enenckel L.Barone Hoheneccio
Argentorati MDCXIV


1

Epidamnii bello pressi, cum Corcyraeis auxilium negantibus Corinthiorum implorassent opem, colonos ab ipsis praesidiumque acceperunt. Ob id Corcyraei Epidamnum circumsidunt, ipsisque navali acie Corinthiis victis, oppidum capiunt. Cum vero vi maiore ultionem Corinthii pararent, Corcyraei ad societatem Atheniensium confugiunt, et impetrato subsidio navali proelio cum Corinthiis decernunt. In eo Athenienses cum Corinthiis manus conseruerunt. Sic foedus violatum. 

Potidaea ab Atheniensibus defecit. Eam Athenienses proelio fusis Corinthiis, qui subsidio venerant, obsidione cingunt.

Lacedaemonii concilio suorum advocato ruptum ab Atheniensibus foedus censent, bellum decernunt. Hinc cum saepe missis ultro citroque legatis non convenirent, Athenienses et ipsi auctore Pericle bellum iusserunt. Atheniensis praeterea rei publicae incrementa, Pausaniaeque et Themistoclis interitus referuntur.

 

 

1-23a

Bellum Peloponnesiacum omnibus bellis ante gestis maius est et magis memorabile
1-17

 

Omnia, quae bellum Peloponnesiaco antecesserunt, nullius momenti erant.
1 Prooemium: Thucydides auctor nomen suum et argumentum operis indicat: Bellum Peloponnesiacum, quod maius memorabiliusque quam ullum antiquorum dicit.
2-8 Ante bellum cum Troianis gestum status veteris Graeciae minus cultus fuit: Causae status tenuissimi:
2 Sedes a populis subinde mutatae
Fertiliores terrae magis expetebantur bellisque et seditionibus infestabantur quam aliae, praesertim Attica, expulsorum refugium.
3 Ante bellum Troianum nihil coniunctis viribus Graeci egerunt nec communi nomine ne apud Homerum quidem appellantur; ipsumque bellum istud demum marimitimis rebus maiorem operam dantes susceperunt.
4 Praedones Graecos commercia inter se habere prohibebant.
     Cuius rei auctores sunt:
5 Poetae, qui affirmant vitam praedonum maritimorum non ignominiosam olim apud Graecos fuisse neque postea hic illic inusitatam.
6 Barbari, qui adhuc, sicut antiquitus omnes Graeci, securitatis causa arma gerunt. Primi Athenienses arma deposuerunt et de vitae strenuitate antiqua ad remissius vitae genus (truferñn) deflexi sunt. 
7 Urbes antiquae, quae secus atque recentiores et remotae a litoribus et muris cinctae condebantur.
8 Minos, qui antiquissimo tempore mari potens Cycladibus imperans praedones debellavit.
9-11 Bellum Troianum
9 Etiam Agamemnonis potentia, quamquam magis opibus a Pelopide acceptis hereditariis quam iure iurando procorum Helenae confidebat, parva erat
10 Tamen tanta expiditio propter parvitatem Mycenarum addubitanda non est. Non ita multi, ut ex omni Graecia, Troiam profecti sunt. Remiges servique pauci in navibus Graecorum fuerunt.
11 Horum causa fuit inopia tum Graecorum Alioqui diuturnum non fuisset bellum Troianum. 
12-17 Post bellum Troianum
12

Post Toiam captam turbae in Graecia factae sunt: migrationes Boeotorum et Heraclidarum; coloniae Atheniensium et Lacedaemoniorum.

13-15 Potentiore et opulentiore facta Graecia passim tyranni extiterunt magisque Graeci rei navali studebant. Qua primi Corinthii divitiis abundantes propter commercio idoneum urbis situm excellerunt. Iones quoque aliquando mari potentes, et Polycrates, Samiorum tyrannus, et Phocaeenses (13). Etiam diu post Graeci re nautica imbecilles erant; triremes tyrannorum Siculorum et Corcyraeorum ; Aeginetae minus potentes mari; item Athenienses ante Themistoclem (14). Illi, qui re nautica valebant, tamen cum auctis reditibus, tum insulisimperio suo subiectis ceteris Graecis antecellebant. Terrestria bella, praesertim longinqua, nulla fere nisi conterminarum gentium (15).
16-17 Alii aliter impediti, quominus incrementum caperent (16). Ne tyranni quidem de se tantummodo et suis rebus solliciti quidquam memorabile gesserunt (17). At tyrannides ceterorum Graecorum a Lacedaemoniis abolitae sunt.
18-19 Medis bello devictis potentia civitatum Graecarum augebatur. 
23b-145 Quae gesta sint, antequam arma capta sunt.
 

 

 
   
   
   
Quellen und Materialien
Sententiae excerptae:
w40
Literatur:

4 Funde
2522  Kaiser, Martin
Thukydides I 32 - 43 : Rhetorisch interpretiert
Basel : Küng & Ochse, 1971
abe  |  zvab  |  look
3945  Schmitt, H.
Präparation zu Thukydides Buch I und II in Auswahl
Hannover, Norddeutsche Verlagsanstalt O. Goedel,, 2,1905
abe  |  zvab  |  look
2501  Thukydides / Classen / Steup
Thukydides / erklärt von Johannes Classen. Bearb. von Julius Steup. Bibliograph. Nachtr. von Rudolf Stark Teil: Bd. 1: Drittes Buch
1999 (Ndr. d. 5. Aufl. 1919)
abe  |  zvab  |  look
2547  Zahn, Rose
Die erste Periklesrede : (Thukydides I 140 - 144) : Interpretation und Versuch einer Einordnung in den Zusammenhang des Werkes
Borna-Leipzig : Noske, 1934
abe  |  zvab  |  look

[ Homepage | Inhalt | Hellas 2000 | Stilistik | Latein | Latein. Lektüre | Lateinisches Wörterbuch | Lateinischer Sprachkurs | Lateinische Grammatik | Lat.Textstellen | Römische Geschichte | Griechisch | Griech. Lektüre | Griechisches Wörterbuch | Griechischer Sprachkurs | Griechische Grammatik | Griech.Textstellen | Griechische Geschichte | LandkartenBeta-Converter | Varia | Mythologie | Bibliographie | Ethik | Links | Literaturabfrage | Forum zur Homepage ]
Site-Suche mit Google
bottom© 2000 - 2017 - /Grie/thuk/thuk1000.php - Letzte Aktualisierung: 04.02.2016 - 16:47