|
Secundum
Bellum Punicum
nach: Lhomond
- Holzer: Viri Illustres
bearbeitet v. E.Gottwein
36. QUINTUS
FABIUS MAXIMUS.
1. Hannibal,
Hamilcaris filius,
novem annos natus (237 v.Chr.)
a patre altaribus admotus odium in Romanos perenne
iuravit. Quae res maxime videtur concitasse secundum
bellum Punicum. Nam Hamilcare
mortuo (229/28) Hannibal
causam belli quaerens Saguntum,
civitatem Hispaniae
Romanis foederatam, evertit (219).
Quam ob rem Roma missi sunt
Carthaginem legati,
qui populi Romani querimonias deferrent et Hannibalem
ut mali auctorem exposcerent. Tergiversantibus Poenis, Quintus
Fabius, legationis princeps, sinu ex toga facto: "Hic",
inquit, "vobis bellum et pacem portamus; utrum placet, sumite."
Poenis "bellum" succlamantibus Fabius
excussa toga bellum se dare dixit. Poeni se accipere responderunt
et, quibus acciperent animis, iisdem se gesturos.
2. Hannibal
superatis Pyrenaei
et Alpium iugis in Italiam
venit. Publium
Scipionem apud Ticinum
amnem, Sempronium
apud Trebiam, Flaminium
apud Trasumenum profligavit.
3. Adversus hostem totiens
victorem missus Quintus
Fabius dictator Hannibalis
impetum mora fregit. Namque superiorum ducum cladibus edoctus
belli rationem mutare et adversus Hannibalem,
tot victoriis insolentem, recedere ab ancipiti discrimine et tueri
tantummodo Italiam constituit
Cunctatorisque nomen et laudem summi ducis meruit. Per loca alta
exercitum ducebat modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret
eum neque cum eo congrederetur; castris, nisi quantum necessitas
cogeret, miles tenebatur. Dux neque occasioni rei bene gerendae
deerat, si qua ab hoste daretur, neque ullam ipse hosti dabat.
Frumentatum exeunti Hannibali
opportunus aderat agmen carpens, palantes excipiens. Itaque cum
ex levibus proeliis superior discederet, militem minus iam coepit
aut virtutis suae aut fortunae paenitere.
4. His artibus cum
Hannibalem Fabius
in agro Falerno
locorum angustiis inclusisset, ille sine ullo exercitus detrimento
sese expedivit. Nam arida sarmenta in boum cornibus alligata principio
noctis incendi bovesque ad montes, quos Romani insederant, agi
iussit. Qui cum accensis cornibus per montes, per silvas huc illuc
discurrerent, Romani miraculo attoniti constiterunt: ipse Fabius
insidias esse ratus, militem extra vallum egredi vetuit. Interea
Hannibal ex angustiis
evasit.
5. Dein Hannibal,
ut Fabio
apud suos conflaret invidiam, agrum eius omnibus circa vastatis
intactum reliquit. At Fabius,
ut omnem suspicionem a se propulsaret, misso Romam
Quinto
filio inviolatum ab hoste agrum vendidit eiusque pretio captivos
Romanos redemit.
6. Haud grata tamen
Romanis erat Fabii
cunctatio eumque pro cauto timidum, pro considerato segnem vocitabant.
Augebat invidiam Minucius,
magister equitum, dictatorem criminando: illum in ducendo bello
sedulo tempus terere, quo diutius in magistratu esset solusque
et Romae et in exercitu imperium
haberet. His sermonibus accensa plebs dictarori magistrum equitum
imperio aequavit. Quam iniuriam aequo animo tulit Fabius
legionesque cum Minucio
divisit. Cum autem Minucius
temere proelium commisisset, ei periclitanti auxilio venit Fabius.
Cuius subito adventu compressus Hannibal
receptui cecinit palam confessus abs se Minucium,
se a Fabio
victum esse. Redeuntem ex acie dixisse eum ferunt eam nubem, quae
sedere in iugis montium solita esset, tandem cum procella imbrem
dedisse. Minucius
autem periculo liberatus castra cum Fabio
iunxit et patrem eum, cui salutem deberet, appellavit idemque
milites facere iussit. Ei deinceps parere non iam abnuit.
7. Postea Hannibal
Tarento per proditionem
potitus est. Hanc urbem ut Poenis traderent, tredecim fere nobiles
iuvenes Tarentini coniuraverant.
Hi nocte per speciem venandi urbe egressi ad Hannibalem,
qui haud procul castra habebat, venerunt. Cui cum, quid pararent,
exposuissent, collaudavit eos Hannibal
monuitque, ut redeuntes pecora Carthaginiensium,
quae pastum
propulsa essent, ad urbem agerent et veluti praedam ex hoste factam
aut praefecto aut custodibus portarum donarent. Id iterum ac saepius
ab iis factum eoque consuetudinis adducta res est, ut, quocumque
noctis tempore sibilo
dedissent signum, porta urbis aperiretur. Tunc Hannibal
eos nocte media cum decem milibus hominum delectorum secutus est.
Ubi portae appropinquarunt, nota iuvenum vox et familiare signum
vigilem excitavit. Duo primi inferebant aprum vasti corporis.
Vigil incautus, dum beluae magnitudinem miratur, venabulo
occisus est. Ingressi Poeni ceteros vigiles sopitos
obtruncant. Tum Hannibal
cum suo agmine ingreditur; Romani passim trucidantur. M.
Livius Macatus, Romanorum praefectus, cum iis, qui caedi superfuerunt,
in arcem confugit.
8. Profectus igitur
Fabius
ad recipiendum Tarentum
urbem obsidione cinxit. Res levis momenti Romanos ad rem ingentem
perficiendam plurimum adiuvit. Praefectus praesidii Tarentini
deperiebat amore mulierculae, cuius frater in exercitu Fabii
erat. Miles iubente Fabio
pro perfuga Tarentum
transiit ac per sororem praefecto conciliatus eum ad tradendam
urbem pepulit. Fabius
vigilia prima accessit ad eam partem muri, quam praefectus ille
custodiebat. Eo adiuvante Romani in urbem transcenderunt. Inde
proxima porta refracta Fabius
cum exercitu intravit. Hannibal
nuntiata Tarenti oppugnatione
cum ad opem ferendam festinans captam urbem esse audivisset: "Et
Romani", inquit, "suum Hannibalem
habent: eadem, qua ceperamus, arte Tarentum
amisimus."
9. Cum postea Livius
Macatus coram Fabio
gloriaretur, quod arcem Tarentinam
retinuisset, dixissetque eum sua opera Tarentum
recepisse: "Certe", respondit Fabius,
"nam nisi tu amisisses, ego numquam recepissem."
10. Quintus
Fabius iam senex filio
suo consuli legatus
fuit; cumque in eius castra veniret, filius obviam patri progressus
est duodecim lictoribus
pro more anteuntibus. Equo vehebatur senex neque appropinquante
consule descendit. Iam ex lictoribus
undecim verecundia paternae maiestatis taciti praeterierant. Quod
cum consul animadvertisset, proximum lictorem
iussit inclamare Fabio
patri, ut ex equo descenderet. Pater tum desiliens: "Non
ego, fili," inquit, "tuum imperium contempsi, sed experiri
volui, num scires consulem agere." Ad summam senectutem vixit
Fabius
Maximus, dignus tanto cognomine. Cautior quam promptior habitus
est; sed insita eius ingenio prudentia bello, quod tum gerebatur,
aptissima erat. Nemini dubium est,quin rem Romanam cunctando restituerit.
Ut Scipio
pugnando, ita hic non dimicando maxime civitati Romanae succurrisse
visus est. Alter enim celeritate sua Carthaginem
oppressit, alter cunctatione id egit, ne Roma
opprimi posset.
37. LUCIUS
AEMILIUS PAULUS et GAIUS
TERENTIUS VARRO.
1. Hannibal
in Apuliam pervenerat.
Adversus eum Roma profecti
sunt duo consules Paulus
Aemilius et Terentius
Varro. Paulo
sollers Fabii
cunctatio magis placebat. Varro
autem ferox et temerarius acriora sequebatur consilia. Ambo apud
vicum, qui Cannae appellabatur,
castra posuerunt. lbi Varro
invito collega aciem instruxit et signum pugnae dedit. Victus
caesusque est Romanus exercitus. Nusquam graviori vulnere afflicta
est res publica. Aemilius
Paulus telis obrutus cecidit: quem cum media in pugna oppletum
cruore conspexit quidam tribunus
militum: Cape, inquit, hunc equum, et fuge, Aemili.
Quin tu potius, respondit Paulus,
abi, nuntia patribus, ut urbem muniant, ac, priusquam hostis victor
adveniat, praesidiis firment: tu me patere in hac militum meorum
strage exspirare. Alter consul cum paucis equitibus fugit.
2. Hannibali
victori cum ceteri gratularentur, suaderentque ut quietem ipse
sumeret, et fessis militibus daret, unus ex eius praefectis, Maharbal,
minime cessandum ratus, Hannibalem
hortabatur, ut statim Romam
pergeret: "Dis iuvantibus", inquit, "post diem
quintum victor in Capitolio
epulaturus es." Cum Hannibali
illud consilium non probaretur, Maharbal
adiecit: "Vincere scis, Hannibal,
sed victoria uti nescis." Mora huius diei satis creditur
saluti fuisse urbi et imperio. Postero die, ubi primum illuxit,
ad spolia legenda Poeni insistunt. Iacebant tot Romanorum milia,
ut missi sint Carthaginem
tres modii anulorum, qui ex digitis equitum et senatorum detracti
erant. Dein Hannibal
in Campaniam devertit,
cuius deliciis et ipse et exercitus ardor elanguit.
3. Numquam tantum pavoris
Romae fuit, quantum, ubi
acceptae cladis nuntius advenit. Neque tamen ulla pacis mentio
facta est; imo Varroni
calamitatis auctori obviam itum est, et gratiae ab omnibus ordinibus
actae, quod de re publica non desperasset: qui si Carthaginiensium
dux fuisset, temeritatis poenas omni supplicio dedisset.
4. Dum Hannibal
Capuae segniter et otiose
ageret, Romani interim respirare coeperunt. Arma non erant; detracta
sunt templis et porticibus vetera hostium spolia.
Egebat aerarium: opes
suas senatus libens in medium protulit, patrumque exemplum imitati
sunt equites. Deerant
milites: nomina dederunt quidam adhuc praetextati,
id est, qui nondum septemdecim annos nati erant, sed satis virium
ad ferenda arma habere videbantur: empti sunt publice etiam armati
servi. Id magis placuit quam captivos, licet minore pretio, redimere.
5. Cum Hannibal
redimendi sui copiam captivis Romanis fecisset, decem ex ipsis
Romam ea de re missi sunt;
nec pignus aliud fidei ab iis postulavit Hannibal,
quam ut iurarent, se, si non impetrassent, in castra redituros.
Eos senatus non redimendos censuit, cum id parva pecunia fieri
potuisset, ut militibus Romanis insitum esset aut vincere aut
mori. Unus ex iis legatis
e castris egressus, velut aliquid oblitus, paulo post in castra
erat regressus, deinde comites ante noctem assecutus erat. Is
ergo, re non impetrata, domum abiit. Reditu enim in castra se
liberatum esse iure iurando interpretabatur. Quod ubi innotuit,
iussit senatus illum comprehendi, et vinctum duci ad Hannibalem.
Ea res Hannibalis audaciam
maxime fregit, quod senatus populusque Romanus rebus afflictis
tam excelso esset animo.
38. MARCUS
CLAUDIUS MARCELLUS
1. Claudius
Marcellus praetor Hannibalem
vinci posse primus docuit. Cum enim Hannibal
ad Nolam spe urbis per
proditionem recipiendae accessisset, Marcellus
instructa ante urbis portam acie cum eo conflixit, et Poenos fudit.
Pulsus Hannibal exercitum
ad Caslilinum, parvam
Campaniae urbem, duxit.
Parvum erat in ea praesidium et tamen penuria frumenti efficiebat,
ut nimium hominum esse videretur. Hannibal
primo cives verbis benignis ad portas aperiendas coepit pellicere:
deinde, cum in fide Romana perstarent, moliri portas et claustra
refringere parat. Tum ex urbe ingenti cum tumultu erumpunt cohortes
duae ad id ipsum intus instructae, stragemque Poenorum faciunt.
Pudor Hannibalem ab
incoepto avertit. Itaque, hiems cum ingrueret, relicto circa Casilinum
praesidio, ne omissa res videretur, ipse in hiberna Capuam
concessit, partemque maiorem hiemis exercitum in tectis habuit.
2. Mitescente iam hieme,
Hannibal Casilinum
rediit, ubi obsidio continuata oppidanos ad ultimum inopiae adduxerat.
Marcellum
cupientem obsessis ferre auxilium Vulturnus
amnis inflatus aquis tenebat; at Gracchus,
qui cum equitatu Romano Casilino
assidebat, farre
ex agris undique convecto complura dolia implevit, deinde nuntium
ad magistratum Casilinum
misit, ut exciperet dolia, quae amnis deferret. Insequenti nocte
dolia medio missa amne defluxerunt. Aequaliter inter omnes frumentum
divisum: id postero quoque die ac tertio factum est. Re detecta,
Hannibal, catena per
medium flumen iniecta, intercepit dolia. Tum nuces a Romanis sparsae,
quae aqua defluente Casilinum
deferebantur, et cratibus excipiebantur. Eo commeatu sociorum
necessitas aliquamdiu sublevata est.
Postremo tamen ad id ventum est inopiae, ut Casilinates
lora
manderent
detractasque scutis pelles, quas fervida molliebant aqua, nec
muribus aliove animali abstinuerunt. Quidam ex his avarus murem
captum maluit ducentis denariis vendere, quam eo ipse vesci leniendae
famis gratia. Utrique, venditori nempe et emptori, sors merita
obtigit; nam avaro fame consumpto non licuit illa pecunia frui;
emptor cibo comparato vixit. Tandem omne herbarum radicumque genus
infimis aggeribus muri eruerunt; et cum hostes locum exarassent,
Casilinates raporum
semen iniecerunt. Miratus Hannibal
exclamavit: "Eone usque, dum ea nascantur, ad Casilinum
sessurus sum?" Et qui nullam antea pactionem auribus admiserat,
tum demum aequas deditionis condiciones non repudiavit.
3. Postea cum Sicilia
a Romanis ad Poenos defecisset, Marcellus
consul creatus Syracusas,
urbem Siciliae
nobilissimam, oppugnavit. Diuturna fuit obsidio; nec urbem nisi
post tres annos cepit Marcellus.
Rem confecisset celerius, nisi unus homo ea tempestate Syracusis
fuisset, Archimedes,
vir admirabili ingenio praeditus, qui multis et mirabilibus machinis
inventis omnia Romanorum opera brevi disturbabat. Captis Syracusis,
Marcellus
eximia hominis prudentia delectatus, ut capiti eius parceretur,
edixit. Archimedes,
dum in pulvere quasdam formas describeret attentius, patriam suam
captam esse non senserat. Miles praedandi causa a in domum eius
irrupit et stricto super caput gladio, quisnam esset, eum interrogavit.
Archimedes propter
cupiditatem illud investigandi, quod requirebat, nomen suum non
indicavit sed: "Noli", inquit, "circulos meos turbare."
Quapropter a milite obtruncatus est. Cuius mortem aegre tulit
Marcellus,
sepulturaeque curam habuit.
4. Marcellus,
recepta Sicilia,
cum ad urbem venisset, postulavit ut sibi triumphanti
Romam inire liceret. Id non
impetravit; sed tantum, ut ovans
ingrederetur. Pridie quam urbem intraret, iniussu senatus in monte
Albano triumphavit; inde ovans
multam prae se praedam in urbem intulit. Cum simulacro captarum
Syracusarum
praelata sunt multa urbis ornamenta, nobiliaque signa, quibus
abundabant Syracusae;
quae omnia ad aedem Honoris
atque Virtutis contulit;
nihil in suis aedibus, nihil in hortis posuit. Cumque de Marcello
consulatum tum gerente Siculi quaestum Romam
venissent, ultro de illis in senatum admittendis rettulit querentesque
de se patienter sustinuit. Improbatis a patribus querelis eorum
clementer excepit orantes, ut ab eo in clientelam
reciperentur; nullas adversus illos inimicitias exercuit neque
per reliquam vitam illis bene facere destituit.
5. In sequenti anno
iterum adversus Hannibalem
missus est. Tumulus erat inter Punica et Romana castra, quem occupare
Marcellus
cupiebat; at prius locum ipse explorare voluit. Eo cum paucis
equitibus proficiscitur; sed in insidias ab Hannibale
locatas delapsus est, et lancea transfixus occubuit. Hannibal
inventum Marcelli corpus magnifice sepeliri iussit.
39. GAIUS
CLAUDIUS NERO ET MARCUS
LIVIUS SALINATOR
1. Hasdrubal
frater Hannibalis ex
Hispania, profectus
cum ingentibus copiis in Italiam
traicere parabat. Actum erat de imperio Romano, si iungere se
Hannibali potuisset.
Itaque Roma profecti sunt
duo consules Claudius
Nero et Livius
Salinator; hic in Galliam Cisalpinam, ut Hasdrubali
ab Alpibus descendenti
occurreret, ille in Apuliam, ut Hannibali
se opponeret. Fuerant Livio
cum Nerone
veteres inimicitiae; tamen ubi ei collega datus est, iniuriae,
quam gravissimam acceperat, oblitus est; et amicitiam cum eo iunxit,
ne propter privatam discordiam res publica male administraretur.
Ea gratiae reconciliatione laetus senatus digredientes in provincias
consules prosecutus est. Erat autem inter hos sic compositum,
ut uterque in sua provincia hostem contineret, neque coniungi
aut conferri in unum eius vires pateretur.
2. Inter haec Hasdrubal
Italiam ingressus, quatuor
equites cum litteris ad Hannibalem
misit: qui capti ad Neronem
sunt perducti. Consul cognito Hasdrubalis
consilio audendum aliquid improvisum ratus, cum delectis copiis
profectus est nocte et inscio Hannibale
paene totam Italiam emensus
sex dierum spatio ad castra Livii
pervenit amboque collatis signis Hasdrubalem
apud Senam vicerunt.
Caesa sunt eo proelio quinquaginta sex hostium millia. lpse Hasdrubal,
ne tantae cladi superesset, concitato equo se in cohortem Romanam
immisit ibique pugnans cecidit. Nero
ea nocte, quae pugnam secuta est, pari celeritate, qua venerat,
in castra sua rediit, antequam Hannibal
eum discessisse sentiret. Caput Hasdrubalis,
quod servatum cum cura attulerat, proici ante hostium stationes
iussit. Hannibal, viso
fratris occisi capite, dixisse fertur: "Agnosco fortunam
Carthaginis".
40. PUBLIUS
CORNELIUS SCIPIO AFRICANUS.
1. Publius
Cornelius Scipio nondum annos pueritiae egressus patrem
singulari virtute servavit: nam cum is in pugna apud Ticinum
contra Hannibalem commissa
graviter vulneratus esset et in hostium manus iamiam venturus
esset, filius interiecto corpore Poenis irruentibus se opposuit
et patrem periculo liberavit. Quae pietas Scipioni
postea aedilitatem petenti
favorem populi conciliavit; cum obsisterent tribuni
plebis negantes rationem eius esse habendam, quod nondum ad
petendum legitima
aetas esset: "Si me", inquit Scipio,
"omnes quirites aedilem
facere volunt, satis annorum habeo." Tanto inde favore ad
suffragia itum est, ut tribuni
incepto destiterint.
2. Post cladem Cannensem,
Romani exercitus reliquiae Canusium
perfugerant; cumque ibi tribuni
militum quatuor essent, tamen omnium consensu ad Publium
Scipionem admodum adulescentem summa imperii delata est. Quibus
consultantibus P.Furius
Philus, consularis viri filius, nobiles quosdam iuvenes desperata
salute de Italia deserenda
conspirare. Statim in hospitium Metelli,
qui conspirationis erat princeps, se contulit Scipio;
cumque concilium ibi iuvenum, de quibus allatum erat, invenisset,
stricto super capita consultantium gladio: "Iurate",
inquit, "vos neque rem publicam populi Romani deserturos
neque alium civem Romanum deserere passuros; qui non iuraverit,
in se hunc gladium strictum esse sciat." Haud secus pavidi,
ac si victorem Hannibalem
cernerent, iurant omnes, custodiendosque semet ipsos Scipioni
tradunt.
3. Cum Romani duas clades
in Hispania accepissent
duoque
ibi summi imperatores intra triginta dies cecidissent, placuit
exercitum augeri eoque proconsulem mitti; nec tamen, quem mitterent,
satis constabat. Ea de re indicta sunt comitia.
Primo populus exspectabat, ut, qui se tanto dignos imperio crederent,
nomina profiterentur; sed nemo illud imperium suscipere audebat.
Maesta itaque civitas erat, et prope consilii inops. Subito Cornelius
Scipio, quatuor et viginti ferme annos natus, professus est
se petere, et in superiore, unde conspici posset, loco constitit.
In quem postquam omnium ora conversa sunt, ad unum omnes Scipionem
in Hispania proconsulem
esse iusserunt. At postquam animorum impetus resedit, populum
Romanum facti paenitere coepit . Aetati Scipionis
maxime diffidebant. Quod ubi animadvertit Scipio,
advocata contione de bello, quod gerendum esset, magno elatoque
animo ita disseruit, ut homines cura liberaret speque certissima
impleret.
4. Profectus igitur in
Hispaniam Scipio
Carthaginem novam,
quo die venit, expugnavit. Eo congestae erant omnes paene Africae
et Hispaniae opes, ibi
arma, ibi pecunia, ibi totius Hispaniae
obsides erant: quibus omnibus potitus est Scipio.
Inter captivos ad eum adducta est eximiae formae adulta virgo.
Quam ibi comperit illustri loco inter Celtiberos
natam, principique eius gentis adulescenti desponsam fuisse, arcessitis
parentibus et sponso eam reddidit. Parentes virginis, qui ad eam
redimendam satis magnum auri pondus attulerant, Scipionem
orabant, ut id ab se donum reciperet. Scipio
aurum ante pedes poni iussit vocatoque ad se virginis sponso:
"Super dotem", inquit, "quam accepturus a socero
es, haec tibi a me dotalia dona accedent"; aurumque tollere
ac sibi habere eum iussit. llle domum reversus, ad referendam
Scipioni
gratiam, Celtiberos Romanis conciliavit.
5. Deinde Scipio
Hasdrubalem victum
ex Hispania expulit.
Castris hostium potitus omnem praedam militibus concessit, captivos
Hispanos sine pretio domum dimisit, Afros venire iussit. Erat
inter eos puer adultus regii generis, forma insigni. Quem cum
percontaretur Scipio,
quis et cuius esset et cur id aetatis in castris fuisset: "Numida
sum", inquit puer, "Massivam
populares me vocant: orbus a patre relictus apud avum maternum,
Numidiae regem, educatus
sum: cum avunculo Masinissa,
qui nuper subsidio Carthaginiensibus
venit, in Hispaniam
traieci; prohibitus propter aetatem a Masinissa
numquam ante proelium inii. Eo die, quo pugnatum est cum Romanis,
inscio avunculo, clam armis equoque sumpto in aciem exii. Ibi
prolapso equo captus sum a Romanis." Scipio
eum interrogavit, velletne ad avunculum reverti. Cum effusis gaudio
lacrimis id vero se cupere respondisset, Scipio
puerum anulo aureo et equo ornato donavit datisque, qui tuto deducerent,
equitibus dimisit.
6. Cum Publius
Cornelius Scipio se erga Hispanos clementer gessisset, circumfusa
multitudo eum regem ingenti consensu appellavit; at Scipio
silentio per praeconem facto dixit: "Nomen imperatoris, quo
me mei milites appellarunt, mihi maximum est; regium nomen, alibi
magnum, Romae intolerabile
est. Si id amplissimum iudicatis, quod regale est, vobis licet
existimare regalem in me esse animum; sed oro vos, ut a regis
appellatione abstineatis." Sensere etiam barbari magnitudinem
animi, qua Scipio
id aspernabatur, quod alii mortales admirantur et concupiscunt.
7. Scipio
recepta Hispania, cum
iam bellum in ipsam Africam
transferre meditaretur, conciliandos prius regum et gentium animos
existimavit. Syphacem
Massaesylorum regem,
opulentissimum totius Africae
regem, quem magno usui sibi fore sperabat, primum tentare statuit.
Itaque legatum cum donis
ad eum misit C.Laelium,
quocum intima familiaritate vivebat. Syphax
amicitiam Romanorum se accipere annuit, sed fidem nec dare nec
accipere nisi cum ipso coram duce Romano voluit. Scipio
igitur in Africam traiecit.
Forte ita incidit, ut eo ipso tempore Hasdrubal
pulsus Hispania ad eundem portum appelleret Syphacis
amicitiam pariter petiturus. Uterque a rege in hospitium invitatus.
Cenatum simul apud regem est, eodem etiam lecto Scipio
atque Hasdrubal
accubuerunt. Tanta autem comitas inerat in Scipione,
ut non Syphacem modo
sed etiam hostem infestissimum Hasdrubalem
sibi conciliaverit. Itaque Scipio
foedere icto cum Syphace
in Hispaniam ad exercitum
rediit.
8. Masinissa
quoque amicitiam cum Scipione
iungere iamdudum cupiebat. Quare ad eum tres Numidarum
principes misit ad tempus locumque colloquio statuendum. Duos
pro obsidibus retineri a Scipione
iussit; remisso tertio, qui Masinissam
ad locum constitutum adduceret, Scipio
et Masinissa cum
paucis in colloquium venerunt. Ceperat iam ante Masinissam
ex fama rerum gestarum admiratio viri, sed maior praesentis veneratio
cepit: erat enim in vultu summa maiestas; accedebat promissa caesaries
habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac
militaris et florens iuventa. Prope attonitus ipso congressu Numida
gratias de filio sororis remisso agit: affirmat se ex eo tempore
eam quaesivisse occasionern, quam tandem oblatam non omiserit;
cupere se illi et populo Romano operam navare. Laetus eum Scipio
audivit atque in societatem recepit.
9. Scipio
deinde Romam rediit et ante
annos consul factus est. Sicilia
ei provincia decreta est, permissumque, ut in Africam
inde traiceret. Qui cum vellet ex fortissimis peditibus Romanis
trecentorum equitum numerum complere nec posset illos statim armis
et equis instruere, id prudenti consilio perfecit. Namque trecentos
iuvenes ex omni Sicilia
nobilissimos et ditissimos legit velut eos ad oppugnandam Carthaginem
secum ducturus eosque iussit, quam celerrime arma et equos expedire.
Iuvenes edicto imperatoris paruerunt, sed longinquum et grave
bellum reformidabant. Tunc Scipio
se istam militiam eis remissurum esse ait, si arma et equos militibus
Romanis tradere voluissent. Laeti condicionem acceperunt iuvenes
Siculi. Ita Scipio
sine publica impensa suos instruxit ornavitque equites.
10. Tunc Scipio
ex Sicilia
in Africam vento secundo
profectus est. Tantus erat militum ardor, ut non ad bellum duci
viderentur, sed ad certa victoriae praemia. Celeriter naves e
conspectu Siciliae
ablatae sunt, conspectaque brevi Africae
litora. Scipio
cum egrediens ad terram navi prolapsus esset et milites ob hoc
attonitos cerneret, id, quod trepidationem afferebat, in hortationem
convertens: "Africam",
inquit, "oppressi, milites!" Expositis copiis in proximis
tumulis castra metatus est. lbi speculatores hostium in castris
deprehensos et ad se perductos nec supplicio affecit, nec de consiliis
ac viribus Poenorum percontatus est; sed circa omnes Romani exercitus
manipulos curavit deducendos: dein interrogavit, num ea satis
considerassent, quae speculari essent iussi; tum prandio dato
incolumes eos dimisit. Qua sui fiducia prius animos hostium, quam
arma contudit.
11. Scipioni
in Africam advenienti
Masinissa se coniunxit
cum parva equitum turma; at Syphax
a Romanis ad Poenos defecerat. Hasdrubal
Poenorum dux Syphaxque
Scipioni se opposuerunt: qui utriusque castra una nocte perrupit
et incendit. Syphax ipse
captus et vivus ad Scipionem
pertractus. Quem cum in castra Romana adduci nuntiatum esset,
omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est: praecedebat
ipse vinctus; sequebatur nobilium Numidarum
turba. Movebat omnes fortuna viri, cuius amicitiam olim Scipio
petierat. Regem aliosque captivos Romam
misit Scipio:
Masinissam, qui egregie
rem Romanam adiuverat, aurea corona donavit.
12. Haec et aliae,
quae sequebantur, clades Carthaginiensibus
tantum terroris intulerunt, ut Hannibalem
ex Italia ad tuendam
patriam revocarent: qui frendens gemensque ac vix lacrimis temperans
legatorum verba audisse
et mandatis paruisse dicitur. Respexit saepe Italiae
litora, semet ipsum accusans, quod non exercitum victorem statim
a pugna Cannensi Romam
duxisset. Iam Zamam venerat
Hannibal, quae urbs
quinque dierum iter a Carthagine
abest; inde nuntium ad Scipionem
misit, ut colloquendi secum potestatem faceret. Scipio,
cum colloquium haud abnuisset, dies locusque constituitur. Itaque
congressi sunt duo clarissimi suae aetatis duces. Steterunt aliquamdiu
mutua admiratione defixi. Cum vero de condicionibus pacis inter
eos non convenisset, ad suos se receperunt renuntiantes armis
esse decernendum. Proelio deinde commissoHannibal
victus cum quatuor tantum equitibus fugit. Ceterum constat utrumque
de altero confessum esse neque aciem melius instrui potuisse neque
acrius pugnari.
13. Carthaginienses
metu perculsi ad petendam pacem legatos
mittunt triginta civitatis principes. Qui ubi in castra Romana
venerunt, veniam civitati petebant non culpam purgantes, sed initium
culpae in Hannibalem
transferentes. Victis leges imposuit Scipio.
Legati, cum nullas condiciones recusarent, Romam
profecti sunt, ut, quae a Scipione
pacta essent, ea patrum ac populi auctoritate confirmarentur.
Ita pace terra marique parta Scipio
exercitu in naves imposito Romam
revertit. Ad quem advenientem concursus ingens factus est. Effusa
non ex urbibus modo, sed etiam ex agris multitudo vias obsidebat.
Scipio
inter gratulantium plausus triumpho omnium clarissimo urbem est
invectus, primusque nomine victae a se gentis est nobilitatus
Africanusque appellatus.
14. Hannibal
a Scipione
victus, suisque invisus, ad Antiochum
Syriae regem confugit, eumque hostem Romanis fecit. Missi sunt
Roma legati
ad Antiochum,
in quibus erat Scipio
Africanus, qui cum Hannibale
Ephesi collocutus
ab eo quaesivit, quem fuisse maximum imperatorem crederet? Respondit
Hannibal Alexandrum,
Macedonum regem, maximum sibi videri, quod parva manu innumerabiles
exercitus fudisset. Interroganti deinde, quem secundum poneret:
"Pyrrhum",
inquit, "quod primus castra metari docuit nec quisquam illo
elegantius loca cepit, et praesidia disposuit." Sciscitanti
demum, quem tertium duceret, semetipsum dixit. Tum ridens Scipio:
"Quidnam igitur", inquit, "tu diceres, si me vicisses?"
- "Tum me vero", respondit Hannibal,
"et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes imperatores
posuissem." Ita improviso assentationis genere, Scipionem
e grege imperatorum velut inaestimabilem secernebat.
15. Decreto adversus
Antiochum
bello cum Syria provincia
obvenisset Lucio
Scipioni, quia parum in eo putabatur esse animi ac roboris,
senatus curam huius belli gerendi collegae eius Gaio
Laelio mandari malebat. Surgens tunc Scipio
Africanus, frater maior Lucii
Scipionis, illam familiae ignominiam deprecatus est, cum diceret
in fratre suo summam esse virtutem, summum consilium seque ei
legatum fore promisit.
Quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Lucii
Scipionis provincia commutatum: itaque frater natu maior minori
legatus in Asiam
profectus est et tamdiu eum consilio operaque adiuvit, donec triumphum
ille et cognomen Asiatici peperisset.
16. Eodem bello filius
Scipionis
Africani captus est et ad Antiochum
deductus. Benigne et liberaliter adulescentem rex habuit, quamvis
ab eius patre tum maxime finibus imperii pelleretur. Cum deinde
pacem Antiochus
a Romanis peteret, legatus
eius Publium
Scipionem adiit; eique filium sine pretio redditurum regem
dixit, si per eum pacem impetrasset. Cui Scipio
respondit: Abi, nuntia regi me pro tanto munere gratias agere;
sed nunc quidem aliam gratiam non possum referre, quam ut ei suadeam,
ut bello absistat neque ullam pacis condicionem recuset. Pax non
convenit; tamen
Antiochus Scipioni
filium remisit tantique viri maiestatem venerari quam dolorem
ulcisci maluit.
17. Victo Antiocho,
cum praedae Asiaticae ratio a Lucio
Scipione reposceretur, Africanus
prolatum ab eo librum, quo acceptae et expensae summae continebantur
et inimicorum accusatio refelli poterat, discerpsit, indignatus
scilicet ea de re dubitari, quae se ipso legato
administrata esset. Quin etiam hunc in modum verba fecit: "Non
est, quod quaeratis, patres conscripti, num parvam pecuniam in
aerarium rettulerim, qui antea illud Punico auro repleverim, neque
mea innocentia potest in dubium vocari. Cum Africam
totam potestati vestrae subiecerim, nihil inde praeter cognomen
rettuli. Non igitur me Punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae
avarum reddiderunt; sed uterque nostrum magis invidia quam pecunia
est loculetior." Tam constantem defensionem Scipionis
universus senatus comprobavit.
18. Deinde Scipioni
Africano duo tribuni
plebis diem dixerunt, quod praeda ex Antiocho
capta aerarium fraudasset. Ubi causae dicendae dies venit, Scipio
magna hominum frequentia in forum est deductus. Iussus causam
dicere rostra conscendit et corona triumphali capiti imposita
sine ulla criminis mentione magnificam orationem de rebus a se
gestis habuit: "Hoc ego die", inquit, "Hannibalem
Poenum, imperio nostro inimicissimum, magno proelio in terra Africa
vici pacemque nobis et victoriam peperi insperatam. Ne igitur
simus adversus deos ingrati sed relinquamus istos nebulones eamusque
nunc protinus in Capitolium
Iovi Optimo Maximo supplicatum."
A rostris statim in Capitolium
ascendit. Simul se universa contio ab accusatoribus avertit et
secuta Scipionem
est, nec quisquam praeter praeconem, qui reum citabat, cum tribunis
remansit. Celebratior is dies favore hominum fuit, quam quo triumphans
de Syphace rege et Carthaginiensibus
urbem est invectus. Inde, ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur,
in Literninum concessit, ubi reliquam egit aetatem sine urbis
desiderio.
19. Cum Scipio
Africanus Liternii degeret, complures praedonum duces ad eum
videndum forte confluxerunt. Quos cum ad vim faciendam venire
ratus esset, praesidium servorum in tecto collocavit aliaque parabat,
quae ad eos repellendos opus erant. Quod ubi praedones animadverterunt,
abiectis armis ianuae appropinquant et clara voce nuntiant se
non vitae eius hostes, sed virtutis admiratores venisse conspectum
tanti viri expetentes; proinde ne gravaretur se spectandum praebere.
Quae postquam audivit Scipio,
fores reserari eosque introduci iussit. Illi postes ianuae tanquam
religiosissimam aram venerati cupide Scipionis
dextram apprehenderunt ac diu deosculati sunt: deinde positis
ante vestibulum donis laeti, quod sibi, Scipionem
ut viderent, contigisset, domum reverterunt. Paulo post (183)
mortuus est Scipio
moriensque ab uxore petivit, ne corpus suum Romam
referretur.
|