|
Cic.rep.1,69-71: Abschluss der Verfassungsdiskussion
| (1,69)
Quod ita cum sit, <ex> tribus primis generibus longe
praestat mea sententia regium, regio autem ipsi praestabit
id, quod erit aequatum et temperatum ex tribus optimis
rerum publicarum modis. Placet enim esse quiddam in
re publica praestans et regale, esse aliud auctoritati
principum inpartitum ac tributum, esse quasdam res servatas
iudicio voluntatique multitudinis. Haec constitutio
primum habet aequabilitatem quandam magnam, qua carere
diutius vix possunt liberi, deinde firmitudinem, quod
et illa prima facile in contraria vitia
convertuntur, ut existat ex rege dominus, ex optimatibus
factio, ex populo turba et confusio, quodque ipsa genera
generibus saepe conmutantur novis, hoc in hac iuncta
moderateque permixta conformatione rei publicae non
ferme sine magnis principum vitiis
evenit. Non est enim causa conversionis, ubi in suo
quisque est gradu
firmiter collocatus et non subest, quo praecipitet ac
decidat. (1,70)
Sed vereor, Laeli vosque homines amicissimi ac prudentissimi,
ne, si diutius in hoc genere verser, quasi praecipientis
cuiusdam et docentis et non vobiscum simul considerantis
esse videatur oratio mea. Quam ob rem ingrediar in ea,
quae nota sunt omnibus, quaesita autem a nobis iam diu.
Sic enim decerno, sic sentio, sic adfirmo, nullam omnium
rerum publicarum aut constitutione aut discriptione
aut disciplina conferendam esse cum ea, quam patres
nostri nobis acceptam iam inde a maioribus reliquerunt.
Quam, si placet, quoniam ea, quae tenebatis ipsi, etiam
ex me audire voluistis, simul et qualis sit et optimam
esse ostendam expositaque ad exemplum nostra re publica
accommodabo ad eam, si potero, omnem illam orationem,
quae est mihi habenda de optimo civitatis statu. Quod
si tenere et consequi potuero, cumulate munus hoc, cui
me Laelius praeposuit, ut opinio mea fert, effecero.
(1,71)
Tum Laelius: Tuum vero, inquit, Scipio, ac tuum quidem
unius. Quis enim te potius aut de maiorum dixerit institutis,
cum sis clarissimis ipse maioribus? aut de optimo statu
civitatis? quem si habemus, etsi ne nunc quidem, tum
vero quis te possit esse florentior? aut de consiliis
in posterum providendis, cum tu duobus huius urbis terroribus
depulsis in omne tempus prospexeris? |
|
|
|
|