|
|
| |
| |
Instituenti mihi, Quinte frater, eum sermonem
referre et mandare huic tertio libro, quem post Antoni disputationem Crassus
habuisset, acerba sane recordatio veterem animi curam molestiamque renovavit.
Nam illud immortalitate dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus L.
Crassi morte exstincta
subita est vix diebus decem post eum diem, qui hoc et superiore libro continetur.
|
| |
Ut enim Romam rediit extremo ludorum scaenicorum
die, vehementer commotus oratione ea, quae ferebatur habita esse in contione
a Philippo, quem dixisse constabat videndum sibi esse aliud consilium; illo
senatu se rem publicam gerere non posse, mane Idibus Septembribus et ille
et senatus frequens vocatu Drusi in curiam venit; ibi cum Drusus multa de
Philippo questus esset, rettulit ad senatum de illo ipso, quod in eum ordinem
consul tam graviter in contione
esset invectus. |
|
Hic, ut saepe inter homines sapientissimos constare
vidi, quamquam hoc Crasso, cum aliquid accuratius dixisset, semper fere
contigisset, ut numquam dixisse melius putaretur, tamen omnium consensu
sic esse tum iudicatum ceteros a Crasso semper omnis, illo autem die etiam
ipsum a se superatum. Deploravit
enim casum atque orbitatem senatus, cuius ordinis a consule, qui quasi parens
bonus aut tutor fidelis esse deberet, tamquam
ab aliquo nefario praedone diriperetur patrimonium dignitatis; neque vero
esse mirandum, si, cum suis consiliis rem publicam profligasset, consilium
senatus a re publica repudiaret. |
|
Hic cum homini et vehementi et diserto et in
primis forti ad resistendum Philippo
quasi quasdam verborum faces admovisset, non tulit ille et graviter exarsit
pigneribusque ablatis Crassum instituit coercere. Quo quidem ipso in loco
multa a Crasso divinitus dicta esse ferebantur, cum sibi illum consulem
esse negaret, cui senator ipse non esset. 'An tu, cum omnem auctoritatem
universi ordinis pro pignere putaris eamque in conspectu populi Romani concideris,
me his existimas pigneribus terreri? Non tibi illa sunt caedenda, si L.
Crassum vis coercere: haec tibi est incidenda lingua, qua vel evulsa spiritu
ipso libidinem tuam libertas mea refutabit.' |
| |
Permulta tum vehementissima contentione animi,
ingeni, virium ab eo dicta esse constabat sententiamque eam, quam senatus
frequens secutus est ornatissimis et gravissimis verbis, ut populo Romano
satis fieret, numquam senatus neque consilium rei publicae neque fidem defuisse
ab eo dictam et eundem, id quod in auctoritatibus perscriptis exstat, scribendo
adfuisse. |
|
Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et
oratio, quam quasi exspectantes post eius interitum veniebamus in curiam,
ut vestigium illud ipsum, in quo ille postremum institisset, contueremur:
namque tum latus ei dicenti condoluisse sudoremque multum consecutum esse
audiebamus; ex quo cum cohorruisset, cum febri domum rediit dieque septimo
lateris dolore consumptus est. |
| |
O fallacem hominum spem fragilemque fortunam
et inanis nostras contentiones, quae medio in spatio saepe franguntur et
corruunt aut ante in ipso cursu obruuntur, quam portum conspicere potuerunt!
Nam quam diu Crassi fuit ambitionis labore vita districta, tam diu privatis
magis officiis et ingeni laude floruit quam fructu amplitudinis aut rei
publicae dignitate; qui autem annus ei primus ab honorum perfunctione aditum
omnium concessu ad summam auctoritatem dabat, is eius omnem spem atque omnia
vitae consilia morte pervertit. |
|
Fuit hoc luctuosum suis, acerbum patriae, grave
bonis omnibus; sed ei tamen rem publicam casus secuti sunt, ut mihi non
erepta L. Crasso a dis immortalibus vita, sed donata mors esse videatur.
Non vidit flagrantem bello Italiam, non ardentem invidia senatum, non sceleris
nefarii principes civitatis reos, non luctum filiae, non exsilium generi,
non acerbissimam C. Mari fugam, non illam post reditum eius caedem omnium
crudelissimam, non denique in omni genere deformatam eam civitatem, in qua
ipse florentissima multum omnibus gloria praestitisset. |
|
Et quoniam attigi cogitatione vim varietatemque
fortunae, non vagabitur oratio mea longius atque eis fere ipsis definietur
viris, qui hoc sermone, quem referre suscepimus, continentur. Quis enim
non iure beatam L. Crassi mortem illam, quae est a multis saepe defleta,
dixerit, cum horum ipsorum sit, qui tum cum illo postremum fere conlocuti
sunt, eventum recordatus? Tenemus enim memoria Q. Catulum, virum omni laude
praestantem, cum sibi non incolumem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur,
esse coactum, ut vita se ipse privaret. |
| |
) Iam M. Antoni in eis ipsis rostris, in quibus
ille rem publicam constantissime consul defenderat quaeque censor imperatoriis
manubiis
ornarat, positum caput illud fuit, a quo erant multorum civium capita servata;
neque vero longe ab eo C. Iuli caput hospitis Etrusci scelere proditum cum
L. Iuli fratris capite iacuit, ut ille, qui haec non vidit, et vixisse cum
re publica pariter et cum illa simul exstinctus
esse videatur. Neque enim propinquum suum, maximi animi virum, P. Crassum,
suapte interfectum manu neque conlegae sui, pontificis maximi, sanguine
simulacrum Vestae respersum esse vidit; cui maerori, qua mente ille in patriam
fuit, etiam C. Carbonis, inimicissimi hominis, eodem illo die mors fuisset
nefaria; |
| |
non vidit eorum ipsorum, qui tum adulescentes
Crasso se dicarant, horribilis miserosque casus; ex quibus C. Cotta, quem
ille florentem reliquerat, paucis diebus post mortem Crassi depulsus per
invidiam tribunatu non multis ab eo tempore mensibus eiectus est e civitate;
Sulpicius autem, qui in eadem invidiae flamma fuisset, quibuscum privatus
coniunctissime vixerat, hos in tribunatu spoliare instituit omni dignitate;
cui quidem ad summam gloriam eloquentiae efflorescenti ferro erepta vita
est et poena temeritatis non sine magno rei publicae malo constituta. |
| |
Ego vero te, Crasse, cum vitae flore tum mortis
opportunitate divino consilio et ornatum et exstinctum
esse arbitror; nam tibi aut pro virtute animi constantiaque tua civilis
ferri subeunda fuit crudelitas aut, si qua te fortuna ab atrocitate mortis
vindicasset, eadem esse te funerum patriae spectatorem coegisset; neque
solum tibi improborum dominatus, sed etiam propter admixtam civium caedem
bonorum victoria maerori fuisset. |
|
Mihi quidem, Quinte frater, et eorum casus, de
quibus ante dixi, et ea, quae nosmet ipsi ob amorem in rem publicam incredibilem
et singularem pertulimus ac sensimus, cogitanti sententia saepe tua vera
ac sapiens videri solet, qui propter tot tantos tam praecipitisque casus
clarissimorum hominum atque optimorum virorum me semper ab omni contentione
ac dimicatione revocasti. |
|
Sed quoniam haec iam neque in integro nobis esse
possunt et summi labores nostri magna compensati gloria mitigantur, pergamus
ad ea solacia, quae non modo sedatis molestiis iucunda, sed etiam haerentibus
salutaria nobis esse possint, sermonemque L. Crassi reliquum ac paene postremum
memoriae prodamus, atque ei, si nequaquam parem illius ingenio, at pro nostro
tamen studio meritam gratiam debitamque referamus. |
|
Neque enim quisquam nostrum, cum libros Platonis
mirabiliter scriptos legit, in quibus omnibus fere Socrates exprimitur,
non, quamquam illa scripta sunt divinitus, tamen maius quiddam de illo,
de quo scripta sunt, suspicatur; quod item nos postulamus non a te quidem,
qui nobis omnia summa tribuis, sed a ceteris, qui haec in manus sument,
maius ut quiddam de L. Crasso, quam quantum a nobis exprimetur, suspicentur.
|
|
Nos enim, qui ipsi sermoni non interfuissemus
et quibus C. Cotta tantum modo locos ac sententias huius disputationis tradidisset,
quo in genere orationis utrumque oratorem cognoveramus, id ipsum sumus in
eorum sermone adumbrare conati: quod si quis erit, qui ductus opinione vulgi
aut Antonium ieiuniorem aut Crassum pleniorem fuisse putet, quam quo modo
a nobis uterque inductus est, is erit ex eis, qui aut illos non audierit
aut iudicare non possit; nam fuit uterque, ut exposui antea, cum studio
atque ingenio et doctrina praestans omnibus, tum in suo genere perfectus,
ut neque in Antonio deesset hic ornatus orationis neque in Crasso redundaret.
|
|
Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque
requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud
tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse
seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in
cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita
opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito
lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim
recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas. Deinde
cum omnes inclinato iam in posmeridianum tempus die venissent ad Crassum,
'quid est, Crasse,' inquit Iulius 'imusne sessum? Etsi admonitum venimus
te, non flagitatum.' |
|
Tum Crassus 'an me tam impudentem esse existimatis,
ut vobis hoc praesertim munus putem me diutius posse debere?' 'Quinam igitur'
inquit 'ille locus? An in media silva placet? Est enim is maxime et opacus
et frigidus.' 'Sane,' inquit Crassus 'etenim est in eo loco sedes huic nostro
non importuna sermoni.' Cum placuisset idem ceteris, in silvam venitur et
ibi magna cum audiendi exspectatione considitur. |
|
Tum Crassus 'cum auctoritas atque amicitia vestra
tum Antoni facilitas eripuit' inquit 'mihi in optima mea causa libertatem
recusandi: quamquam in partienda disputatione nostra, cum sibi de eis, quae
dici ab oratore oporteret, sumeret, mihi autem relinqueret, ut explicarem,
quem ad modum illa ornari oporteret, ea divisit, quae seiuncta esse non
possunt. Nam cum omnis ex re atque verbis constet oratio, neque verba sedem
habere possunt, si rem subtraxeris, neque res lumen, si verba semoveris. |
| |
Ac mihi quidem veteres illi maius quiddam animo
complexi plus multo etiam vidisse videntur, quam quantum nostrorum ingeniorum
acies intueri potest, qui omnia haec, quae supra et subter, unum esse et
una vi atque [una] consensione naturae constricta esse dixerunt; nullum
est enim genus rerum, quod aut avulsum a ceteris per se ipsum constare aut
quo cetera si careant, vim suam atque aeternitatem conservare possint. |
| |
Sed si haec maior esse ratio videtur, quam ut
hominum possit sensu aut cogitatione comprehendi, est etiam illa Platonis
vera et tibi, Catule, certe non inaudita vox, omnem doctrinam harum ingenuarum
et humanarum artium uno quodam societatis vinculo contineri; ubi enim perspecta
vis est rationis eius, qua causae rerum atque exitus cognoscuntur, mirus
quidam omnium quasi consensus doctrinarum concentusque reperitur. |
|
Sed si hoc quoque videtur esse altius, quam ut
id nos humi strati suspicere possimus, illud certe tamen, quod amplexi sumus,
quod profitemur, quod suscepimus, nosse et tenere debemus. Una est enim,
quod et ego hesterno die dixi et aliquot locis antemeridiano sermone significavit
Antonius, eloquentia, quascumque in oras disputationis regionesve delata
est; |
|
nam sive de caeli natura loquitur sive de terrae,
sive de divina vi sive de humana, sive ex inferiore loco sive ex aequo sive
ex superiore, sive ut impellat homines sive ut doceat sive ut deterreat
sive ut concitet sive ut reflectat sive ut incendat sive ut leniat, sive
ad paucos sive ad multos sive inter alienos sive cum suis sive secum, rivis
est diducta oratio, non fontibus, et, quocumque ingreditur, eodem est instructu
ornatuque comitata. |
|
Sed quoniam oppressi iam sumus opinionibus non
modo vulgi, verum etiam hominum leviter eruditorum, qui, quae complecti
tota nequeunt, haec facilius divulsa et quasi discerpta contrectant, et
qui tamquam ab animo corpus, sic a sententiis verba seiungunt, quorum sine
interitu fieri neutrum potest, non suscipiam oratione mea plus quam mihi
imponitur; tantum significabo brevi neque verborum ornatum inveniri posse
non partis expressisque sententiis, neque esse ullam sententiam inlustrem
sine luce verborum. |
|
Sed prius quam illa conor attingere, quibus orationem
ornari atque inluminari putem, proponam breviter quid sentiam de universo
genere dicendi.
Natura nulla est, ut mihi videtur, quae non habeat in suo genere res compluris
dissimilis inter se, quae tamen consimili laude dignentur; nam et auribus
multa percipimus, quae etsi nos vocibus delectant, tamen ita sunt varia
saepe, ut id, quod proximum audias, iucundissimum esse videatur; et oculis
conliguntur paene innumerabiles voluptates, quae nos ita capiunt, ut unum
sensum [in] dissimili genere delectent; et reliquos sensus voluptates oblectant
dispares, ut sit difficile iudicium excellentis maxime suavitatis. |
|
Atque hoc idem, quod est in naturis rerum, transferri
potest etiam ad artis; una fingendi est ars, in qua praestantes fuerunt
Myro, Polyclitus, Lysippus, qui omnes inter se dissimiles fuerunt, sed ita
tamen, ut neminem sui velis esse dissimilem; una est ars ratioque picturae,
dissimillimique tamen inter se Zeuxis, Aglaophon, Apelles, neque eorum quisquam
est, cui quicquam in arte sua deesse videatur. Et si hoc in his quasi mutis
artibus est mirandum et tamen verum, quanto admirabilius in oratione atque
in lingua? Quae cum in eisdem sententiis verbisque versetur, summas habet
dissimilitudines; non sic, ut alii vituperandi sint, sed ut ei, quos constet
esse laudandos, in dispari tamen genere laudentur. |
|
Atque id primum in poetis cerni licet, quibus
est proxima cognatio cum oratoribus: quam sunt inter sese Ennius, Pacuvius
Acciusque dissimiles, quam apud Graecos Aeschylus, Sophocles, Euripides,
quamquam omnibus par paene laus in dissimili scribendi genere tribuitur!
|
|
Aspicite nunc eos homines atque intuemini, quorum
de facultate quaerimus, quid intersit inter oratorum studia atque naturas:
suavitatem Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum Aeschines,
vim Demosthenes habuit. Quis eorum non egregius? tamen quis cuiusquam nisi
sui similis? Gravitatem Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem Galba,
profluens quiddam habuit Carbo et canorum. Quis horum non princeps temporibus
illis fuit? et suo tamen quisque in genere princeps. |
|
Sed quid ego vetera conquiram, cum mihi liceat
uti praesentibus exemplis atque vivis? Quid iucundius auribus nostris umquam
accidit huius oratione Catuli? quae est pura sic, ut Latine loqui paene
solus videatur, sic autem gravis, ut in singulari dignitate omnis tamen
adsit humanitas ac lepos. Quid multa? istum audiens equidem sic iudicare
soleo, quicquid aut addideris aut mutaris aut detraxeris, vitiosius et deterius
futurum. |
| |
Quid, noster hic Caesar nonne novam quandam rationem
attulit orationis et dicendi genus induxit prope singulare? Quis umquam
res praeter hunc tragicas paene comice, tristis remisse, severas hilare,
forensis scaenica prope venustate tractavit atque ita, ut neque iocus magnitudine
rerum excluderetur nec gravitas facetiis minueretur? |
|
Ecce praesentes duo prope aequales Sulpicius
et Cotta. Quid tam inter se dissimile? quid tam in suo genere praestans?
Limatus alter et subtilis, rem explicans
propriis aptisque verbis; haeret in causa semper et quid iudici probandum
sit cum acutissime vidit, omissis ceteris argumentis in eo mentem orationemque
defigit; Sulpicius autem fortissimo quodam animi impetu, plenissima et maxima
voce, summa contentione corporis et dignitate motus, verborum quoque ea
gravitate et copia est, ut unus ad dicendum instructissimus a natura esse
videatur. |
|
Ad nosmet ipsos iam revertor, quoniam sic fuimus
semper comparati, ut hominum sermonibus quasi in aliquod contentionis iudicium
vocaremur. Quid tam dissimile quam ego in dicendo et Antonius? cum ille
is sit orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego autem, quamquam
memet mei paenitet, cum hoc maxime tamen in comparatione coniungar. Videtisne,
genus hoc quod sit Antoni? Forte, vehemens, commotum in agendo, praemunitum
et ex omni parte causae saeptum, acre, acutum, enucleatum, in sua quaque
re commorans, honeste cedens, acriter insequens, terrens, supplicans, summa
orationis varietate, nulla nostrarum aurium satietate. |
|
Nos autem, quicumque in dicendo sumus, quoniam
esse aliquo in numero vobis videmur, certe tamen ab huius multum genere
distamus; quod quale sit, non est meum dicere, propterea quod minime sibi
quisque notus est et difficillime de se quisque sentit; sed tamen dissimilitudo
intellegi potest et ex motus mei mediocritate et ex eo, quod, quibus vestigiis
primum institi, in eis fere soleo perorare et quod aliquanto me maior in
verbis quam in sententiis eligendis labor et cura torquet verentem, ne,
si paulo obsoletior fuerit oratio, non digna exspectatione et silentio fuisse
videatur. |
|
) Quod si in nobis, qui adsumus, tantae dissimilitudines
sunt, tam certae res cuiusque propriae et in ea varietate fere melius a
deteriore facultate magis quam genere distinguitur atque omne laudatur,
quod in suo genere perfectum est, quid censetis, si omnis, qui ubique sunt
aut fuerunt oratores, amplecti voluerimus, nonne fore ut, quot oratores,
totidem paene reperiantur genera dicendi? Ex qua mea disputatione forsitan
occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi formae figuraeque dicendi,
specie dispares, genere laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant,
eisdem praeceptis atque una institutione formari. |
|
Quod non est ita, diligentissimeque hoc est eis,
qui instituunt aliquos atque erudiunt, videndum, quo sua quemque natura
maxime ferre videatur. Etenim videmus ex eodem quasi ludo summorum in suo
cuiusque genere artificum et magistrorum exisse discipulos dissimilis inter
se ac tamen laudandos, cum ad cuiusque naturam institutio doctoris accommodaretur. |
| |
Cuius est vel maxime insigne illud exemplum,
ut ceteras artis omittamus, quod dicebat Isocrates doctor singularis se
calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo frenis uti solere: alterum
enim exsultantem verborum audacia reprimebat alterum cunctantem et quasi
verecundantem incitabat. Neque eos similis effecit inter se, sed tantum
alteri adfinxit, de altero limavit, ut id conformaret in utroque, quod utriusque
natura pateretur. |
|
Haec eo mihi praedicenda fuerunt, ut, si non
omnia, quae proponerentur a me, ad omnium vestrum studium et ad genus id,
quod quisque vestrum in dicendo probaret, adhaerescerent, id a me genus
exprimi sentiretis, quod maxime mihi ipsi probaretur.
Ergo haec et agenda sunt ab oratore, quae explicavit
Antonius, et dicenda quodam modo. Quinam igitur dicendi est modus melior,
nam de actione post videro, quam ut Latine, ut plane, ut ornate, ut ad id,
quodcumque agetur, apte congruenterque dicamus? |
|
Atque eorum quidem, quae duo prima dixi, rationem
non arbitror exspectari a me puri dilucidique sermonis, neque enim conamur
docere eum dicere, qui loqui nesciat; nec sperare, qui Latine non possit,
hunc ornate esse dicturum; neque vero, qui non dicat quod intellegamus,
hunc posse quod admiremur dicere. Linquamus igitur haec, quae cognitionem
habent facilem, usum necessarium. Nam alterum traditur litteris doctrinaque
puerili, alterum adhibetur ob eam causam, ut intellegatur quid quisque dicat,
quod videmus ita esse necessarium, ut tamen eo minus nihil esse possit.
|
|
Sed omnis loquendi elegantia, quamquam expolitur
scientia litterarum, tamen augetur legendis oratoribus et poetis; sunt enim
illi veteres, qui ornare nondum poterant ea, quae dicebant, omnes prope
praeclare locuti; quorum sermone adsuefacti qui erunt, ne cupientes quidem
poterunt loqui nisi Latine. Neque tamen erit utendum verbis eis, quibus
iam consuetudo nostra non utitur, nisi quando ornandi causa parce, quod
ostendam; sed usitatis ita poterit uti, lectissimis ut utatur, is, qui in
veteribus erit scriptis studiose et multum volutatus. |
| |
Atque, ut Latine loquamur, non solum videndum
est, ut et verba efferamus ea, quae nemo iure reprehendat, et ea sic et
casibus et temporibus et genere et numero conservemus, ut ne quid perturbatum
ac discrepans aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et vocis
sonus est ipse moderandus. |
|
Nolo exprimi litteras putidius, nolo obscurari
neglegentius; nolo verba exiliter exanimata exire, nolo inflata et quasi
anhelata gravius. Nam de voce nondum ea dico, quae sunt actionis, sed hoc,
quod mihi cum sermone quasi coniunctum videtur: sunt enim certa vitia,
quae nemo est quin effugere cupiat; mollis vox aut muliebris aut quasi extra
modum absona atque absurda. |
|
Est autem vitium,
quod non nulli de industria consectantur: rustica vox et agrestis quosdam
delectat, quo magis antiquitatem, si ita sonet, eorum sermo retinere videatur;
ut tuus, Catule, sodalis, L. Cotta, gaudere mihi videtur gravitate linguae
sonoque vocis agresti et illud, quod loquitur, priscum visum iri putat,
si plane fuerit rusticanum. Me autem tuus sonus et subtilitas ista delectat,
omitto verborum, quamquam est caput; verum id adfert ratio, docent litterae,
confirmat consuetudo et legendi et loquendi; sed hanc dico suavitatem, quae
exit ex ore; quae quidem ut apud Graecos Atticorum, sic in Latino sermone
huius est urbis maxime propria. |
|
Athenis iam diu doctrina ipsorum Atheniensium
interiit, domicilium tantum in illa urbe remanet studiorum, quibus vacant
cives, peregrini fruuntur capti quodam modo nomine urbis et auctoritate;
tamen eruditissimos homines Asiaticos quivis Atheniensis indoctus non verbis,
sed sono vocis nec tam bene quam suaviter loquendo facile superabit. Nostri
minus student litteris quam Latini; tamen ex istis, quos nostis, urbanis,
in quibus minimum est litterarum, nemo est quin litteratissimum togatorum
omnium, Q. Valerium Soranum, lenitate vocis atque ipso oris pressu et sono
facile vincat. |
|
Qua re cum sit quaedam certa vox Romani generis
urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil animadverti
possit, nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam
asperitatem, sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus. |
|
Equidem cum audio socrum meam Laeliam - facilius
enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis
expertes ea tenent semper, quae prima didicerunt - sed eam sic audio, ut
Plautum mihi aut Naevium videar audire, sono ipso vocis ita recto et simplici
est, ut nihil ostentationis aut imitationis adferre videatur; ex quo sic
locutum esse eius patrem iudico, sic maiores; non aspere ut ille, quem dixi,
non vaste, non rustice, non hiulce, sed presse et aequabiliter et leniter.
|
|
Qua re Cotta noster, cuius tu illa lata, Sulpici,
non numquam imitaris, ut Iota litteram tollas et E plenissimum dicas, non
mihi oratores antiquos, sed messores videtur imitari.' Hic cum adrisisset
ipse Sulpicius, 'sic agam vobiscum' inquit Crassus 'ut quoniam me loqui
voluistis, aliquid de vestris vitiis
audiatis.' 'Utinam quidem!' inquit ille 'id enim ipsum volumus, idque si
feceris, multa, ut arbitror, hic hodie vitia
ponemus.' |
| |
'At enim non sine meo periculo' Crassus inquit
'possum, Sulpici, te reprehendere, quoniam Antonius mihi te simillimum dixit
sibi videri.' Tum ille 'tu vero, quod monuit idem, ut ea, quae in quoque
maxima essent, imitaremur; ex quo vereor ne nihil sim tui nisi supplosionem
pedis imitatus et pauca quaedam verba et aliquem, si forte, motum.' 'Ergo
ista,' inquit Crassus 'quae habes a me, non reprehendo, ne me ipsum inrideam
- sunt autem ea multo et plura et maiora, quam dicis - quae autem sunt tua
plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me forte locus
admonuerit, commonebo. |
|
Praetereamus igitur praecepta Latine loquendi
quae puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio litterarum
alit aut consuetudo sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et
lectio veterum oratorum et poetarum; neque vero in illo altero diutius commoremur,
ut disputemus, quibus rebus adsequi possimus, ut ea, quae dicamus, intellegantur:
|
|
Latine scilicet dicendo, verbis usitatis ac proprie
demonstrantibus ea, quae significari ac declarari volemus, sine ambiguo
verbo aut sermone, non nimis longa continuatione verborum, non valde productis
eis, quae similitudinis causa ex aliis rebus transferuntur, non discerptis
sententiis, non praeposteris temporibus, non confusis personis, non perturbato
ordine. Quid multa? Tam facilis est tota res, ut mihi permirum saepe videatur,
cum difficilius intellegatur, quid patronus velit dicere, quam si ipse ille,
qui patronum adhibet, de re sua diceret. |
|
Isti enim, qui ad nos causas deferunt, ita nos
plerumque ipsi docent, ut non desideres planius dici; easdem res autem simul
ac Fufius aut vester aequalis Pomponius agere coepit, non aeque quid dicant,
nisi admodum attendi, intellego; ita confusa est oratio, ita perturbata,
nihil ut sit primum, nihil ut secundum, tantaque insolentia ac turba verborum,
ut oratio, quae lumen adhibere rebus debet, ea obscuritatem et tenebras
adferat atque ut quodam modo ipsi sibi in dicendo obstrepere videantur.
|
|
Verum, si placet, quoniam haec satis spero vobis
quidem certe maioribus molesta et putida videri, ad reliqua aliquanto odiosiora
pergamus.' 'Atqui vides' inquit Antonius 'quam alias res agamus [quam te
inviti audiamus], qui adduci possimus - de me enim conicio
- relictis ut rebus omnibus te sectemur; [te audiamus] ita de horridis rebus
nitida, de ieiunis plena, de pervulgatis nova quaedam est oratio tua.' |
| |
'Faciles enim,' inquit 'Antoni, partes eae fuerunt
duae, quas modo percucurri vel potius paene praeterii, Latine loquendi planeque
dicendi; reliquae sunt magnae, implicatae, variae, graves, quibus omnis
admiratio ingeni, omnis laus eloquentiae continetur; nemo enim umquam est
oratorem, quod Latine loqueretur, admiratus; si est aliter, inrident, neque
eum oratorem tantum modo, sed hominem non putant; nemo extulit eum verbis,
qui ita dixisset, ut, qui adessent, intellegerent quid diceret, sed contempsit
eum, qui minus id facere potuisset. |
|
In quo igitur homines exhorrescunt? Quem stupefacti
dicentem intuentur? In quo exclamant? Quem deum, ut ita dicam, inter homines
putant? Qui distincte, qui explicate,
qui abundanter, qui inluminate et rebus et verbis dicunt et in ipsa oratione
quasi quendam numerum versumque conficiunt, id est, quod dico, ornate. Qui
idem ita moderantur, ut rerum, ut personarum dignitates ferunt, ei sunt
in eo genere laudandi laudis, quod ego aptum et congruens nomino. |
| |
Qui ita dicerent, eos negavit adhuc se vidisse
Antonius et eis hoc nomen dixit eloquentiae solis esse tribuendum. Qua re
omnis istos me auctore deridete atque contemnite, qui se horum, qui nunc
ita appellantur, rhetorum praeceptis omnem oratoriam vim complexos esse
arbitrantur neque adhuc quam personam teneant aut quid profiteantur intellegere
potuerunt. Vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in
ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita,
lecta, disputata, tractata, agitata esse debent. |
|
Est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus;
quamquam sunt omnes virtutes aequales et pares, sed tamen est specie alia
magis alia formosa et inlustris, sicut haec vis, quae scientiam complexa
rerum sensa mentis et consilia sic verbis explicat,
ut eos, qui audiant, quocumque incubuerit, possit impellere; quae quo maior
est vis, hoc est magis probitate iungenda summaque prudentia; quarum virtutum
expertibus si dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem oratores effecerimus,
sed furentibus quaedam arma dederimus. |
|
Hanc, inquam, cogitandi pronuntiandique rationem
vimque dicendi veteres Graeci sapientiam nominabant; hinc illi Lycurgi,
hinc Pittaci, hinc Solones atque ab hac similitudine Coruncanii nostri,
Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt, non tam fortasse docti, sed impetu
mentis simili et voluntate. Eadem autem alii prudentia, sed consilio ad
vitae studia dispari quietem atque otium secuti, ut Pythagoras, Democritus,
Anaxagoras, a regendis civitatibus totos se ad cognitionem rerum transtulerunt;
quae vita propter tranquillitatem et propter ipsius scientiae suavitatem,
qua nihil est hominibus iucundius, pluris, quam utile fuit rebus publicis,
delectavit. |
| |
Itaque, ut ei studio se excellentissimis ingeniis
homines dediderunt, ex ea summa facultate vacui ac liberi temporis multo
plura, quam erat necesse, doctissimi homines otio nimio et ingeniis uberrimis
adfluentes curanda sibi esse ac quaerenda et investiganda duxerunt. Nam
vetus quidem illa doctrina eadem videtur et recte faciendi et bene dicendi
magistra; neque disiuncti doctores, sed eidem erant vivendi praeceptores
atque dicendi, ut ille apud Homerum Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli
iuveni comitem esse datum dicit ad bellum, ut efficeret oratorem verborum
actoremque rerum. |
|
) Sed ut homines labore adsiduo et cotidiano
adsueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam
se aut ad talos aut ad tesseras
conferunt aut etiam novum sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic
illi a negotiis publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut voluntate
sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geometras, alii ad musicos
contulerunt, alii etiam, ut dialectici, novum sibi ipsi studium ludumque
pepererunt atque in eis artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes
ad humanitatem fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates suas
consumpserunt. |
| |
Sed quod erant quidam eique multi, qui aut in
re publica propter ancipitem,
quae non potest esse seiuncta, faciendi dicendique sapientiam florerent,
ut Themistocles,
ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui minus ipsi in re publica versarentur,
sed huius tamen eiusdem sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus,
Isocrates, inventi sunt, qui, cum ipsi doctrina et ingeniis abundarent,
a re autem civili et a negotiis animi quodam iudicio abhorrerent, hanc dicendi
exercitationem exagitarent atque contemnerent; |
|
quorum princeps Socrates fuit, is qui omnium
eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae cum prudentia et acumine
et venustate et subtilitate tum vero eloquentia, varietate, copia, quam
se cumque in partem dedisset omnium fuit facile princeps, eisque, qui haec,
quae nunc nos quaerimus, tractarent, agerent, docerent, cum nomine appellarentur
uno, quod omnis rerum optimarum cognitio atque in eis exercitatio philosophia
nominaretur, hoc commune nomen eripuit sapienterque sentiendi et ornate
dicendi scientiam re cohaerentis disputationibus suis separavit; cuius ingenium
variosque sermones immortalitati scriptis suis Plato tradidit, cum ipse
litteram Socrates nullam reliquisset. |
|
Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque
cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere,
alii dicere docerent. Nam cum essent plures orti fere a Socrate, quod ex
illius variis et diversis et in omnem partem diffusis disputationibus alius
aliud apprehenderat, proseminatae sunt quasi familiae dissentientes inter
se et multum disiunctae et dispares, cum tamen omnes se philosophi Socraticos
et dici vellent et esse arbitrarentur. |
| |
Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et Xenocrates,
quorum alter Peripateticorum, alter Academiae nomen obtinuit, deinde ab
Antisthene, qui patientiam et duritiam in Socratico sermone maxime adamarat,
Cynici primum, deinde Stoici, tum ab Aristippo, quem illae magis voluptariae
disputationes delectarant, Cyrenaica philosophia manavit, quam ille et eius
posteri simpliciter defenderunt, hi, qui nunc voluptate omnia metiuntur,
dum verecundius id agunt, nec dignitati satis faciunt, quam non aspernantur,
nec voluptatem tuentur, quam amplexari volunt. Fuerunt etiam alia genera
philosophorum, qui se omnes fere Socraticos esse dicebant, Eretricorum,
Erilliorum, Megaricorum, Pyrrhoneorum; sed ea horum vi et disputationibus
sunt iam diu fracta et exstincta. |
|
Ex illis autem quae remanent, ea philosophia,
quae suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui vera videatur, procul abest
tamen ab eo viro, quem quaerimus et quem auctorem publici consili et regendae
civitatis ducem et sententiae atque eloquentiae principem in senatu, in
populo, in causis publicis esse volumus. Nec ulla tamen ei philosophiae
fiet iniuria a nobis; non enim repelletur inde, quo adgredi cupiet, sed
in hortulis quiescet suis, ubi vult, ubi etiam recubans molliter et delicate
nos avocat a Rostris, a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praesertim
re publica. |
|
Verum ego non quaero nunc, quae sit philosophia
verissima, sed quae oratori coniuncta maxime; qua re istos sine ulla contumelia
dimittamus; sunt enim et boni viri et, quoniam sibi ita videntur, beati;
tantumque eos admoneamus, ut illud, etiam si est verissimum, tacitum tamen
tamquam mysterium teneant, quod negant versari in re publica esse sapientis;
nam si hoc nobis atque optimo cuique persuaserint, non poterunt ipsi esse,
id quod maxime cupiunt, otiosi. |
|
Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen
nec eos iratos vereor, quoniam omnino irasci nesciunt; atque hanc eis habeo
gratiam, quod soli ex omnibus eloquentiam virtutem ac sapientiam esse dixerunt.
Sed nimirum est in his, quod ab hoc, quem instruimus oratore, valde abhorreat;
vel quod omnis, qui sapientes non sint, servos, latrones, hostis, insanos
esse dicunt, neque tamen quemquam esse sapientem: valde autem est absurdum
ei contionem
aut senatum aut ullum coetum hominum committere, cui nemo illorum, qui adsint,
sanus, nemo civis, nemo liber esse videatur. |
|
Accedit quod orationis etiam genus habent fortasse
subtile et certe acutum, sed, ut in oratore, exile, inusitatum, abhorrens
ab auribus vulgi, obscurum, inane, ieiunum, ac tamen eius modi, quo uti
ad vulgus nullo modo possit: alia enim et bona et mala videntur Stoicis
et ceteris civibus vel potius gentibus; alia vis honoris, ignominiae, praemi,
supplici; vere an secus nihil ad hoc tempus; sed ea si sequamur, nullam
umquam rem dicendo expedire possimus. |
|
Reliqui sunt Peripatetici et Academici; quamquam
Academicorum nomen est unum, sententiae duae; nam Speusippus Platonis sororis
filius et Xenocrates, qui Platonem audierat, et qui Xenocratem Polemo et
Crantor, nihil ab Aristotele, qui una audierat Platonem, magno opere dissensit;
copia fortasse et varietate dicendi pares non fuerunt: Arcesilas primum,
qui Polemonem audierat, ex variis Platonis libris sermonibusque Socraticis
hoc maxime adripuit, nihil esse certi quod aut sensibus aut animo percipi
possit; quem ferunt eximio quodam usum lepore dicendi aspernatum esse omne
animi sensusque iudicium primumque instituisse ï·“ quamquam id fuit Socraticum
maxime ï·“ non quid ipse sentiret ostendere, sed contra id, quod quisque se
sentire dixisset, disputare. |
| |
Hinc haec recentior Academia manavit, in qua
exstitit divina quadam celeritate ingeni dicendique copia Carneades; cuius
ego etsi multos auditores cognovi Athenis, tamen auctores certissimos laudare
possum et socerum meum Scaevolam, qui eum Romae audivit adulescens, et Q.
Metellum L. F. familiarem
meum, clarissimum virum, qui illum a se adulescente Athenis iam adfectum
senectute multos dies auditum esse dicebat. |
| |
Haec autem, ut ex Appennino fluminum, sic ex
communi sapientiae iugo sunt doctrinarum facta divortia, ut philosophi tamquam
in superum mare Ionium defluerent Graecum quoddam et portuosum, oratores
autem in inferum hoc, Tuscum et barbarum, scopulosum atque infestum laberentur,
in quo etiam ipse Ulixes errasset. |
|
Qua re, si hac eloquentia atque hoc oratore contenti
sumus, qui sciat aut negare oportere, quod arguare, aut, si id non possis,
tum ostendere, quod is fecerit, qui insimuletur, aut recte factum aut alterius
culpa aut iniuria aut ex lege aut non contra legem aut imprudentia aut necessario,
aut non eo nomine usurpandum, quo arguatur, aut non ita agi, ut debuerit
ac licuerit; et, si satis esse putatis ea, quae isti scriptores artis docent,
discere, quae multo tamen ornatius, quam ab illis dicuntur, et uberius explicavit
Antonius - sed, si his contenti estis atque eis etiam, quae dici voluistis
a me, ex ingenti quodam oratorem immensoque campo in exiguum sane gyrum
compellitis. |
| |
Sin veterem illum Periclem aut hunc etiam, qui
familiarior
nobis propter scriptorum multitudinem est, Demosthenem sequi vultis et si
illam praeclaram et eximiam speciem oratoris perfecti et pulcritudinem adamastis,
aut vobis haec Carneadia aut illa Aristotelia vis comprehendenda est. |
|
Namque, ut ante dixi, veteres illi usque ad Socratem
omnem omnium rerum, quae ad mores hominum, quae ad vitam, quae ad virtutem,
quae ad rem publicam pertinebant, cognitionem et scientiam cum dicendi ratione
iungebant; postea dissociati, ut exposui, a Socrate diserti a doctis et
deinceps a Socraticis item omnibus philosophi eloquentiam despexerunt, oratores
sapientiam, neque quicquam ex alterius parte tetigerunt, nisi quod illi
ab his aut ab illis hi mutuarentur; ex quo promisce haurirent, si manere
in pristina communione voluissent. |
|
Sed ut pontifices veteres propter sacrificiorum
multitudinem tris viros epulones esse voluerunt, cum essent ipsi a Numa,
ut etiam illud ludorum epulare sacrificium facerent, instituti, sic Socratici
a se causarum actores et a communi philosophiae nomine separaverunt, cum
veteres dicendi et intellegendi mirificam societatem esse voluissent. |
|
Quae cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor
et petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed de oratore dicere
putetis. Ego enim sum is, qui cum summo studio patris in pueritia doctus
essem et in forum ingeni tantum, quantum ipse sentio, non tantum, quantum
[ipse] forsitan vobis videar, detulissem, non possim dicere me haec, quae
nunc complector, perinde, ut dicam discenda esse, didicisse; quippe qui
omnium maturrime ad publicas causas accesserim annosque natus unum et viginti
nobilissimum hominem et eloquentissimum in iudicium vocarim; cui disciplina
fuerit forum, magister usus et leges et instituta populi Romani mosque maiorum. |
| |
Paulum sitiens istarum artium, de quibus loquor,
gustavi, quaestor in Asia cum essem, aequalem fere meum ex Academia rhetorem
nactus, Metrodorum illum, de cuius memoria commemoravit Antonius; et inde
decedens Athenis, ubi ego diutius essem moratus, nisi Atheniensibus, quod
mysteria non referrent, ad quae biduo serius veneram, suscensuissem; qua
re hoc, quod complector tantam scientiam vimque doctrinae, non modo non
pro me, sed contra me est potius - non enim quid ego, sed quid orator possit
disputo - atque hos omnis, qui artis rhetoricas exponunt, perridiculos;
scribunt enim de litium genere et de principiis et de narrationibus; |
|
illa vis autem eloquentiae tanta est, ut omnium
rerum, virtutum, officiorum omnisque naturae, quae mores hominum, quae animos,
quae vitam continet, originem, vim mutationesque teneat, eadem mores, leges,
iura describat, rem publicam regat, omniaque, ad quamcumque rem pertineant,
ornate copioseque dicat. |
| |
In quo genere nos quidem versamur tantum quantum
possumus, quantum ingenio, quantum mediocri doctrina, quantum usu valemus;
neque tamen istis, qui in una philosophia quasi tabernaculum vitae suae
conlocarunt, multum sane in disputatione concedimus. |
| |
Quid enim meus familiaris
C. Velleius adferre potest, quam ob rem voluptas sit summum bonum, quod
ego non copiosius possim vel tutari, si velim, vel refellere ex illis locis,
quos exposuit Antonius, hac dicendi exercitatione, in qua Velleius est rudis,
unus quisque nostrum versatus? Quid est, quod aut Sex. Pompeius aut duo
Balbi aut meus amicus, qui cum Panaetio vixit, M. Vigellius de virtute hominum
Stoici possint dicere, qua in disputatione ego his debeam aut vestrum quisquam
concedere? |
| |
Non est enim philosophia similis artium reliquarum:
nam quid faciet in geometria qui non didicerit? quid in musicis? Aut taceat
oportebit aut ne sanus quidem iudicetur. Haec vero, quae sunt in philosophia,
ingeniis eruuntur ad id, quod in quoque veri simile est, eliciendum acutis
atque acribus eaque exercitata oratione poliuntur. Hic noster vulgaris orator,
si minus erit doctus, at tamen in dicendo exercitatus, hac ipsa exercitatione
communi istos quidem nostros verberabit neque se ab eis contemni ac despici
sinet; |
|
sin aliquis exstiterit aliquando, qui Aristotelio
more de omnibus rebus in utramque partem possit dicere et in omni causa
duas contrarias orationes, praeceptis illius cognitis, explicare
aut hoc Arcesilae modo et Carneadi contra omne, quod propositum sit, disserat,
quique ad eam rationem adiungat hunc rhetoricum usum moremque exercitationemque
dicendi, is sit verus, is perfectus, is solus orator. Nam neque sine forensibus
nervis satis vehemens et gravis nec sine varietate doctrinae satis politus
et sapiens esse orator potest. |
|
Qua re Coracem istum veterem patiamur nos quidem
pullos suos excludere in nido, qui evolent clamatores odiosi ac molesti,
Pamphilumque nescio quem sinamus in infulis tantam rem tamquam puerilis
delicias
aliquas depingere; nosque ipsi hac tam exigua disputatione hesterni et hodierni
diei totum oratoris munus explicemus,
dum modo illa res tanta sit, ut omnibus philosophorum libris, quos nemo
oratorum istorum umquam attigit, comprehensa esse videatur.' |
| |
Tum Catulus 'haudquaquam hercule' inquit 'Crasse,
mirandum est esse in te tantam dicendi vel vim vel suavitatem vel copiam;
quem quidem antea natura rebar ita dicere, ut mihi non solum orator summus,
sed etiam sapientissimus homo viderere; nunc intellego illa te semper etiam
potiora duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque ex his hanc dicendi
copiam fluxisse. Sed tamen cum omnis gradus
aetatis recordor tuae cumque vitam tuam ac studia considero, neque, quo
tempore ista didiceris, video, nec magno opere te istis studiis, hominibus,
libris intellego deditum. Neque tamen possum statuere, utrum magis mirer
te illa, quae mihi persuades maxima esse adiumenta, potuisse in tantis tuis
occupationibus perdiscere, an, si non potueris, posse isto modo dicere.'
|
|
Hic Crassus 'hoc tibi' inquit 'Catule, primum
persuadeas velim, me non multo secus facere, cum de oratore disputem, ac
facerem, si esset mihi de histrione dicendum. Negarem enim posse eum satis
facere in gestu, nisi palaestram, nisi saltare didicisset; neque, ea cum
dicerem, me esse histrionem necesse esset, sed fortasse non stultum alieni
artifici existimatorem. |
|
Similiter nunc de oratore vestro impulsu loquor,
summo scilicet; semper enim, quacumque de arte aut facultate quaeritur,
de absoluta et perfecta quaeri solet. Qua re si iam me vultis esse oratorem,
si etiam sat bonum, si bonum denique, non repugnabo; quid enim nunc sim
ineptus? Ita me existimari scio: quod si ita est, summus tamen certe non
sum; neque enim apud homines res est ulla difficilior neque maior neque
quae plura adiumenta doctrinae desideret. |
|
Ac tamen, quoniam de oratore nobis disputandum
st, de summo oratore dicam necesse est; vis enim et natura rei, nisi perfecta
ante oculos ponitur, qualis et quanta sit intellegi non potest. Me autem,
Catule, fateor neque hodie in istis libris et cum istis hominibus vivere
nec vero, id quod tu recte commeministi, ullum umquam habuisse sepositum
tempus ad discendum ac tantum tribuisse doctrinae temporis, quantum mihi
puerilis aetas, forenses feriae concesserint. |
|
Ac, si quaeris, Catule, de doctrina ista quid
ego sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui forum, qui curiam, qui
causas, qui rem publicam spectet, opus esse arbitror temporis, quantum sibi
ei sumpserunt, quos discentis vita defecit: omnes enim artes aliter ab eis
tractantur, qui eas ad usum transferunt, aliter ab eis, qui ipsarum artium
tractatu delectati nihil in vita sunt aliud acturi. Magister hic Samnitium
summa iam senectute est et cotidie commentatur, nihil enim curat aliud:
at Q. Velocius puer addidicerat, sed quod erat aptus ad illud totumque cognorat,
fuit, ut est apud Lucilium,
quamvis bonus ipse
Samnis in ludo ac rudibus cuivis satis asper; |
sed plus operae foro tribuebat, amicis, rei familiari.
Valerius cotidie cantabat; erat enim scaenicus: quid faceret aliud? |
| |
At Numerius Furius, noster familiaris,
cum est commodum, cantat; est enim paterfamilias, est eques Romanus; puer
didicit quod discendum fuit. Eadem ratio est harum artium maximarum; dies
et noctis virum summa virtute et prudentia videbamus, philosopho cum operam
daret, Q. Tuberonem; at eius avunculum vix intellegeres id agere, cum ageret
tamen, Africanum. Ista discuntur facile, si et tantum sumas, quantum opus
sit, et habeas qui docere fideliter possit et scias etiam ipse discere; |
|
sed si tota vita nihil velis aliud agere, ipsa
tractatio et quaestio cotidie ex se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione
vestiges. Ita fit, ut agitatio rerum sit infinita, cognitio facilis, si
usus doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria studiumque
permaneat. Libet autem semper discere; ut si velim ego talis optime ludere
aut pilae
studio tenear, etiam fortasse, si adsequi non possim; at alii, quia praeclare
faciunt, vehementius, quam causa postulat, delectantur, ut Titius pila,
Brulla talis. |
| |
Qua re nihil est quod quisquam magnitudinem artium
ex eo, quod senes discunt, pertimescat, namque aut senes ad eas accesserunt
aut usque ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi; res quidem
se mea sententia sic habet, ut, nisi quod quisque cito potuerit, numquam
omnino possit perdiscere.' |
| |
'Iam, iam,' inquit Catulus 'intellego, Crasse,
quid dicas; et hercule adsentior; satis video tibi homini ad perdiscendum
acerrimo ad ea cognoscenda, quae dicis, fuisse temporis.' 'Pergisne' inquit
Crassus 'me, quae dicam, de me, non de re putare dicere? Sed iam, si placet,
ad instituta redeamus.' 'Mihi vero' Catulus inquit 'placet.' |
|
Tum Crassus 'quorsum igitur haec spectat' inquit
'tam longa et tam alte repetita oratio? Hae duae partes, quae mihi supersunt,
inlustrandae orationis ac totius eloquentiae cumulandae, quarum altera dici
postulat ornate, altera apte, hanc habent vim, ut sit quam maxime iucunda,
quam maxime in sensus eorum, qui audiunt, influat et quam plurimis sit rebus
instructa; |
| |
) instrumentum autem hoc forense, litigiosum,
acre, tractum ex vulgi opinionibus exiguum saneque mendicum
est; illud rursus ipsum, quod tradunt isti, qui profitentur se dicendi magistros,
non multum est maius quam illud vulgare ac forense: apparatu nobis opus
est et rebus exquisitis, undique conlectis, arcessitis, comportatis, ut
tibi, Caesar, faciendum est ad annum; ut ego in aedilitate laboravi, quod
cotidianis et vernaculis rebus satis facere me posse huic populo non putabam. |
|
Verborum eligendorum et conlocandorum et concludendorum
facilis est vel ratio vel sine ratione ipsa exercitatio; rerum est silva
magna, quam cum Graeci iam non tenerent ob eamque causam iuventus nostra
dedisceret paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri
dicendi exstiterunt; quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut
nescio quos dicere aiebant, acui ingenia adulescentium nollem, sed contra
ingenia obtundi nolui, conroborari impudentiam. |
|
Nam apud Graecos, cuicuimodi essent, videbam
tamen esse praeter hanc exercitationem linguae doctrinam aliquam et humanitate
dignam scientiam, hos vero novos magistros nihil intellegebam posse docere,
nisi ut auderent; quod etiam cum bonis rebus coniunctum per se ipsum est
magno opere fugiendum: hoc cum unum traderetur et cum impudentiae ludus
esset, putavi esse censoris, ne longius id serperet, providere. |
|
Quamquam non haec ita statuo atque decerno, ut
desperem Latine ea, de quibus disputavimus, tradi ac perpoliri [posse],
patitur enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque
prudentiam Graecorum ad nostrum usum moremque transferri, sed hominibus
opus est eruditis, qui adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt;
sin quando exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi. |
|
Ornatur igitur oratio genere primum et quasi
colore quodam et suco suo; nam ut gravis, ut suavis, ut erudita sit, ut
liberalis, ut admirabilis, ut polita, ut sensus, ut doloris habeat quantum
opus sit, non est singulorum articulorum;
in toto spectantur haec corpore. Ut porro conspersa sit quasi verborum sententiarumque
floribus, id non debet esse fusum aequabiliter per omnem orationem, sed
ita distinctum, ut sint quasi in ornatu disposita quaedam insignia et lumina.
|
|
Genus igitur dicendi est eligendum, quod maxime
teneat eos, qui audiant, et quod non solum delectet, sed etiam sine satietate
delectet; non enim a me iam exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne
exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta; aliud quiddam
maius et ingenia me hortantur vestra et aetates. |
|
Difficile enim dictu est, quaenam causa sit,
cur ea, quae maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime
commovent, ab eis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur. Quanto
colorum pulcritudine et varietate floridiora sunt in picturis novis pleraque
quam in veteribus! Quae tamen, etiam si primo aspectu nos ceperunt, diutius
non delectant; cum eidem nos in antiquis tabulis illo ipso horrido obsoletoque
teneamur. Quanto molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsae
voculae quam certae et severae! Quibus tamen non modo austeri, sed, si saepius
fiunt, multitudo ipsa reclamat. |
|
Licet hoc videre in reliquis sensibus, unguentis
minus diu nos delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his moderatis,
et magis laudari quod terram quam quod crocum olere videatur; in ipso tactu
esse modum et mollitudinis et levitatis. Quin etiam gustatus, qui est sensus
ex omnibus maxime voluptarius quique dulcitudine praeter ceteros sensus
commovetur, quam cito id, quod valde dulce est, aspernatur ac respuit! Quis
potione uti aut cibo dulci diutius potest? cum utroque in genere ea, quae
leviter sensum voluptate moveant, facillime fugiant satietatem. |
|
Sic omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium
finitimum est; quo hoc minus in oratione miremur in qua vel ex poetis vel
oratoribus possumus iudicare concinnam, distinctam, ornatam, festivam, sine
intermissione, sine reprehensione, sine varietate, quamvis claris sit coloribus
picta vel poesis vel oratio, non posse in delectatione esse diuturna. Atque
eo citius in oratoris aut in poetae cincinnis ac fuco offenditur, quod sensus
in nimia voluptate natura, non mente satiantur; in scriptis et in dictis
non aurium solum, sed animi iudicio etiam magis infucata vitia
noscuntur. |
| |
Qua re "bene et praeclare" quamvis
nobis saepe dicatur; "belle et festive" nimium saepe nolo; quamquam
illa ipsa exclamatio "non potest melius" sit velim crebra; sed
habeat tamen illa in dicendo admiratio ac summa laus umbram aliquam et recessum,
quo magis id, quod erit inluminatum, exstare atque eminere videatur. |
| |
Numquam agit hunc versum Roscius eo gestu, quo
potest:
nam sapiens virtuti honorem praemium, haud praedam
petit: |
sed abicit prorsus, ut in proximo:
| set quid video? Ferro saeptus possidet sedis sacras, |
incidat, aspiciat, admiretur, stupescat. Quid, ille alter
quam leniter, quam remisse, quam non actuose! instat enim
| o pater, o patria, o Priami domus! |
in quo tanta commoveri actio non posset, si esset consumpta superiore motu
et exhausta. Neque id actores prius viderunt quam ipsi poetae, quam denique
illi etiam, qui fecerunt modos, a quibus utrisque summittitur aliquid, deinde
augetur, extenuatur, inflatur, variatur, distinguitur. |
|
Ita sit nobis igitur ornatus et suavis orator
- nec tamen potest aliter esse - ut suavitatem habeat austeram et solidam,
non dulcem atque decoctam. Nam ipsa ad ornandum praecepta, quae dantur,
eius modi sunt, ut ea quivis vel vitiosissimus orator explicare
possit; qua re, ut ante dixi, primum silva rerum comparanda est, qua de
parte dixit Antonius; haec formanda filo ipso et genere orationis, inluminanda
verbis, varianda sententiis. |
| |
Summa autem laus eloquentiae est amplificare
rem ornando, quod valet non solum ad augendum aliquid et tollendum altius
dicendo, sed etiam ad extenuandum atque abiciendum. Id desideratur omnibus
eis in locis, quos ad fidem orationis faciendam adhiberi dixit Antonius,
vel cum explanamus aliquid vel cum conciliamus animos vel cum concitamus; |
|
sed in hoc, quod postremum dixi, amplificatio
potest plurimum, eaque una laus oratoris est [et] propria maxime. Etiam
maior est illa exercitatio quam extremo sermone instruxit Antonius, primo
reiciebat, laudandi et vituperandi; nihil est enim ad exaggerandam et amplificandam
orationem accommodatius, quam utrumque horum cumulatissime facere posse.
|
|
Consequentur etiam illi loci, qui quamquam proprii
causarum et inhaerentes in earum nervis esse debent, tamen quia de universa
re tractari solent, communes a veteribus nominati sunt; quorum partim habent
vitiorum
et peccatorum acrem quandam cum amplificatione incusationem aut querelam,
contra quam dici nihil solet nec potest, ut in depeculatorem, in proditorem,
in parricidam; quibus uti confirmatis criminibus oportet, aliter enim ieiuni
sunt atque inanes; |
| |
alii autem habent deprecationem aut miserationem;
alii vero ancipitis
disputationes, in quibus de universo genere in utramque partem disseri copiose
licet. Quae exercitatio nunc propria duarum philosophiarum, de quibus ante
dixi, putatur, apud antiquos erat eorum, a quibus omnis de rebus forensibus
dicendi ratio et copia petebatur; de virtute enim, de officio, de aequo
et bono, de dignitate, utilitate, honore, ignominia, praemio, poena similibusque
de rebus in utramque partem dicendi etiam nos et vim et artem habere debemus.
|
|
Sed quoniam de nostra possessione depulsi in
parvo et eo litigioso praediolo relicti sumus et aliorum patroni nostra
tenere tuerique non potuimus, ab eis, quod indignissimum est, qui in nostrum
patrimonium inruperunt, quod opus est nobis mutuemur. |
|
Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula
parva urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi aut Academici
nominantur, olim autem propter eximiam rerum maximarum scientiam a Graecis
politici philosophi appellati universarum rerum publicarum nomine vocabantur,
omnem civilem orationem in horum alterutro genere versari: aut de finita
controversia certis temporibus ac reis; hoc modo: placeatne a Karthaginiensibus
captivos nostros redditis
suis recuperari? aut infinite de universo genere quaerentis: quid omnino
de captivo statuendum ac sentiendum sit? Atque horum superius illud genus
causam aut controversiam appellant eamque tribus, lite aut deliberatione
aut laudatione, definiunt; haec autem altera quaestio infinita et quasi
proposita consultatio nominatur. |
| |
Atque [hactenus loquantur] etiam hac in instituendo
divisione utuntur, sed ita, non ut iure aut iudicio, vi denique recuperare
amissam possessionem, sed ut [iure civili] surculo defringendo usurpare
videantur. Nam illud alterum genus, quod est temporibus, locis, reis definitum,
obtinent, atque id ipsum lacinia
- nunc enim apud Philonem, quem in Academia [maxime] vigere audio, etiam
harum iam causarum cognitio exercitatioque celebratur - alterum vero tantum
modo in prima arte tradenda nominant et oratoris esse dicunt; sed neque
vim neque naturam eius nec partis nec genera proponunt, ut praeteriri omnino
fuerit satius quam attactum deseri; nunc enim inopia reticere intelleguntur,
tum iudicio viderentur. |
| |
Omnis igitur res eandem habet naturam ambigendi,
de qua quaeri et disceptari potest, sive in infinitis consultationibus disceptatur
sive in eis causis, quae in civitate et forensi disceptatione versantur;
neque est ulla, quae non aut ad cognoscendi aut ad agendi vim rationemque
referatur; |
| |
nam aut ipsa cognitio rei scientiaque perquiritur,
ut virtus suamne propter dignitatem an propter fructum aliquem expetatur;
aut agendi consilium exquiritur, ut sitne sapienti capessenda res publica. |
|
Cognitionis autem tres modi, coniectura, definitio
et, ut ita dicam, consecutio: nam quid in re sit, coniectura quaeritur,
ut illud, sitne in humano genere sapientia, quam autem vim quaeque res habeat,
definitio explicat,
ut si quaeratur, quid sit sapientia; consecutio autem tractatur, cum quid
quamque rem sequatur, anquiritur, ut illud, sitne aliquando mentiri boni
viri. |
|
Redeunt rursus ad coniecturam eamque in quattuor
genera dispertiunt; nam aut quid sit quaeritur, hoc modo: naturane sit ius
inter homines an in opinionibus; aut, quae sit origo cuiusque rei, ut quod
sit initium legum aut rerum publicarum; aut causa et ratio, ut si quaeratur,
cur doctissimi homines de maximis rebus dissentiant; aut de immutatione,
ut, si disputetur, num interire virtus in homine aut num in vitium
possit convertere. |
| |
Definitionis autem sunt disceptationes aut, cum
quaeritur, quid in communi mente quasi impressum sit, ut si disseratur,
idne sit ius, quod maximae parti sit utile; aut, cum quid cuiusque sit proprium
exquiritur, ut ornate dicere propriumne sit oratoris an id etiam aliquis
praeterea facere possit, aut, cum res distribuitur in partis, ut si quaeratur,
quot sint genera rerum expetendarum, ut sintne tria, corporis, animi externarumque
rerum, aut, cum, quae forma et quasi naturalis nota cuiusque sit, describitur,
ut si quaeratur avari species, seditiosi, gloriosi. |
|
Consecutionis autem duo prima quaestionum genera
ponuntur; nam aut simplex est disceptatio, ut si disseratur, expetendane
sit gloria, aut ex comparatione, laus an divitiae magis expetendae sint;
simplicium autem sunt tres modi: de expetendis fugiendisve rebus, ut expetendine
honores sint, num fugienda paupertas; de aequo aut iniquo, ut aequumne sit
ulcisci iniurias etiam propinquorum; de honesto aut turpi, ut hoc, sitne
honestum gloriae causa mortem obire. |
|
) Comparationis autem duo sunt modi: unus, cum
idemne sit an aliquid intersit quaeritur; ut metuere et vereri, ut rex et
tyrannus, ut adsentator et amicus; alter, cum quid praestet aliud alii quaeritur,
ut illud, optimine cuiusque sapientes an populari laude ducantur. Atque
eae quidem disceptationes, quae ad cognitionem referuntur, sic fere a doctissimis
hominibus describuntur. |
|
Quae vero referuntur ad agendum, aut in offici
disceptatione versantur, quo in genere quid rectum faciendumque sit quaeritur,
cui loco omnis virtutum et vitiorum
est silva subiecta, aut in animorum aliqua permotione aut gignenda aut sedanda
tollendave tractantur. Huic generi subiectae sunt cohortationes, obiurgationes,
consolationes, miserationes omnisque ad omnem animi motum et impulsio et,
si ita res feret, mitigatio. |
|
Explicatis
igitur his generibus ac modis disceptationum omnium nihil sane ad rem pertinet,
si qua in re discrepavit ab Antoni divisione nostra partitio: eadem sunt
membra in utriusque disputatione, sed paulo secus a me atque ab illo partita
ac tributa. Nunc ad reliqua progrediar meque ad meum munus pensumque revocabo.
Nam ex illis locis, quos exposuit Antonius, omnia sunt ad quaeque genera
quaestionum argumenta sumenda; sed aliis generibus alii loci magis erunt
apti; de quo non tam quia longum est quam quia perspicuum est, dici nihil
est necesse. |
|
Ornatissimae sunt igitur orationes eae, quae
latissime vagantur et a privata et a singulari controversia se ad universi
generis vim explicandam
conferunt et convertunt, ut ei, qui audiant, natura et genere et universa
re cognita de singulis reis et criminibus et litibus statuere possint. |
|
Hanc ad consuetudinem exercitationis vos, adulescentes,
est cohortatus Antonius atque a minutis angustisque concertationibus ad
omnem vim varietatemque vos disserendi traducendos putavit; qua re non est
paucorum libellorum hoc munus, ut ei, qui scripserunt de dicendi ratione,
arbitrantur, neque Tusculani atque huius ambulationis antemeridianae aut
nostrae posmeridianae sessionis; non enim solum acuenda nobis neque procudenda
lingua est, sed onerandum complendumque pectus maximarum rerum et plurimarum
suavitate, copia, varietate. |
|
Nostra est enim - si modo nos oratores, si in
civium disceptationibus, si in periculis, si in deliberationibus publicis
adhibendi auctores et principes sumus - nostra est, inquam, omnis ista prudentiae
doctrinaeque possessio, in quam homines quasi caducam atque vacuam abundantes
otio, nobis occupatis, involaverunt atque etiam aut inridentes oratorem,
ut ille in Gorgia Socrates, cavillantur aut aliquid de oratoris arte paucis
praecipiunt libellis eosque rhetoricos inscribunt, quasi non illa sint propria
rhetorum, quae ab eisdem de iustitia, de officio, de civitatibus instituendis
et regendis, de omni vivendi denique etiam de naturae ratione dicuntur.
|
| |
Quae quoniam iam aliunde non possumus, sumenda
sunt nobis ab eis ipsis, a quibus expilati sumus; dum modo illa ad hanc
civilem scientiam, quo pertinent et quam intuentur, transferamus, neque,
ut ante dixi, omnem teramus in his discendis rebus aetatem; sed cum fontis
viderimus, quos nisi qui celeriter cognorit, numquam cognoscet omnino, tum,
quotienscumque opus erit, ex eis tantum, quantum res petet, hauriemus; |
|
nam neque tam est acris acies in naturis hominum
et ingeniis, ut res tantas quisquam nisi monstratas possit videre, neque
tanta tamen in rebus obscuritas, ut eas non penitus acri vir ingenio cernat,
si modo aspexerit. In hoc igitur tanto tam immensoque campo cum liceat oratori
vagari libere atque ubicumque constiterit, consistere in suo, facile suppeditat
omnis apparatus ornatusque dicendi; |
|
rerum enim copia verborum copiam gignit; et,
si est honestas in rebus ipsis, de quibus dicitur, exsistit ex re naturalis
quidam splendor in verbis. Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus
liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio et a natura
adiuvetur et in universorum generum infinitis disceptationibus exercitatus
ornatissimos scriptores oratoresque ad cognoscendum imitandumque delegerit,
ne ille haud sane, quem ad modum verba struat et inluminet, a magistris
istis requiret; ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta sine
duce natura ipsa, si modo est exercitata, delabitur.' |
|
Hic Catulus 'di immortales,' inquit 'quantam
rerum varietatem, quantam vim, quantam copiam, Crasse, complexus es quantisque
ex angustiis oratorem educere ausus es et in maiorum suorum regno conlocare!
Namque illos veteres doctores auctoresque dicendi nullum genus disputationis
a se alienum putasse accepimus semperque esse in omni orationis ratione
versatos; ex quibus |
| |
Elius Hippias, cum Olympiam venisset maxima illa
quinquennali celebritate ludorum, gloriatus est cuncta paene audiente Graecia
nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret; nec solum has artis,
quibus liberales doctrinae atque ingenuae continerentur, geometriam, musicam,
litterarum cognitionem et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae
de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur, se tenere sed anulum,
quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, quibus indutus esset, se sua
manu confecisse. |
|
Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed
ex eo ipso est coniectura facilis, quantum sibi illi oratores de praeclarissimis
artibus appetierint, qui ne sordidiores quidem repudiarint. Quid de Prodico
Cio, de Thrasymacho Calchedonio, de Protagora Abderita loquar? quorum unus
quisque plurimum [ut] temporibus illis etiam de natura rerum et disseruit
et scripsit. |
| |
Ipse ille Leontinus Gorgias, quo patrono, ut
Plato voluit, philosopho succubuit orator, qui aut non est victus umquam
a Socrate neque sermo ille Platonis verus est; aut, si est victus, eloquentior
videlicet fuit et disertior Socrates et, ut tu appellas, copiosior et melior
orator ï·“ sed hic in illo ipso Platonis libro de omni re, quaecumque in disceptationem
quaestionemque vocetur, se copiosissime dicturum esse profitetur; isque
princeps ex omnibus ausus est in conventu poscere qua de re quisque vellet
audire; cui tantus honos habitus est a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis
non inaurata statua, sed aurea statueretur. |
|
Sed hi, quos nominavi, multique praeterea summique
dicendi doctores uno tempore fuerunt; ex quibus intellegi potest ita se
rem habere, ut tu, Crasse, dicis, oratorisque nomen apud antiquos in Graecia
maiore quadam vel copia vel gloria floruisse. |
| |
Quo quidem magis dubito tibine plus laudis an
Graecis vituperationis statuam esse tribuendum: cum tu in alia lingua ac
moribus natus occupatissima in civitate vel privatorum negotiis paene omnibus
vel orbis terrae procuratione ac summi imperi gubernatione destrictus tantam
vim rerum cognitionemque comprehenderis eamque omnem cum eius, qui consilio
et oratione in civitate valeat, scientia atque exercitatione sociaris; illi
nati in litteris ardentesque his studiis, otio vero diffluentes, non modo
nihil acquisierint, sed ne relictum quidem et traditum et suum conservarint.'
|
|
Tum Crassus 'non in hac' inquit 'una, Catule,
re, sed in aliis etiam compluribus distributione partium ac separatione
magnitudines sunt artium deminutae. An tu existimas, cum esset Hippocrates
ille Cous, fuisse tum alios medicos, qui morbis, alios, qui vulneribus,
alios, qui oculis mederentur? Num geometriam Euclide aut Archimede, num
musicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas litteras Aristophane aut Callimacho
tractante tam discerptas fuisse, ut nemo genus universum complecteretur
atque ut alius aliam sibi partem in qua elaboraret seponeret? |
|
Equidem saepe hoc audivi de patre et de socero
meo, nostros quoque homines, qui excellere sapientiae gloria vellent, omnia,
quae quidem tum haec civitas nosset, solitos esse complecti. Meminerant
illi Sex. Aelium; M'. vero Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem
foro; quod erat insigne eum, qui id faceret, facere civibus suis omnibus
consili sui copiam; ad quos olim et ita ambulantis et in solio sedentis
domi sic adibatur, non solum ut de iure civili ad eos, verum etiam de filia
conlocanda, de fundo emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio
aut negotio referretur. |
|
Haec fuit P. Crassi illius veteris, haec Ti.
Coruncani, haec proavi generi mei Scipionis prudentissimi hominis sapientia,
qui omnes pontifices maximi fuerunt, ut ad eos de omnibus divinis atque
humanis rebus referretur; eidemque in senatu et apud populum et in causis
amicorum et domi et militiae consilium suum
fidemque praestabant. |
| |
Quid enim M. Catoni praeter hanc politissimam
doctrinam transmarinam atque adventiciam defuit? Num, quia ius civile didicerat,
causas non dicebat? aut quia poterat dicere, iuris scientiam neglegebat?
Utroque in genere et elaboravit et praestitit. Num propter hanc ex privatorum
negotiis conlectam gratiam tardior in re publica capessenda fuit? Nemo apud
populum fortior, nemo melior senator; et idem facile optimus imperator;
denique nihil in hac civitate temporibus illis sciri discive potuit, quod
ille non cum investigarit et scierit tum etiam conscripserit. |
|
Nunc contra plerique ad honores adipiscendos
et ad rem publicam gerendam nudi veniunt atque inermes, nulla cognitione
rerum, nulla scientia ornati. Sin aliquis excellit unus e multis, effert
se, si unum aliquid adfert, aut bellicam virtutem aut usum aliquem militarem;
quae sane nunc quidem obsoleverunt; aut iuris scientiam, ne eius quidem
universi; nam pontificium, quod est coniunctum, nemo discit; aut eloquentiam,
quam in clamore et in verborum cursu positam putant; omnium vero bonarum
artium, denique virtutum ipsarum societatem cognationemque non norunt. |
|
Sed ut ad Graecos referam orationem, quibus carere
hoc quidem in sermonis genere non possumus ï·“ nam ut virtutis a nostris,
sic doctrinae sunt ab illis exempla petenda ï·“ septem fuisse dicuntur uno
tempore, qui sapientes et haberentur et vocarentur: hi omnes praeter Milesium
Thalen civitatibus suis praefuerunt. Quis doctior eisdem temporibus illis
aut cuius eloquentia litteris instructior fuisse traditur quam Pisistrati?
qui primus Homeri libros confusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc
habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia floruit,
ut litteris doctrinaque praestaret. |
|
Quid Pericles? de cuius vi dicendi sic accepimus,
ut, cum contra voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae severius,
tamen id ipsum, quod ille contra popularis homines diceret, populare omnibus
et iucundum videretur; cuius in labris veteres comici, etiam cum illi male
dicerent (quod tum Athenis fieri licebat), leporem habitasse dixerunt tantamque
in eodem vim fuisse, ut in eorum mentibus, qui audissent, quasi aculeos
quosdam relinqueret. At hunc non declamator aliqui ad clepsydram latrare
docuerat, sed, ut accepimus, Clazomenius ille Anaxagoras vir summus in maximarum
rerum scientia: itaque hic doctrina, consilio, eloquentia excellens quadraginta
annis praefuit Athenis et urbanis
eodem tempore et bellicis rebus. |
| |
Quid Critias? quid Alcibiades? civitatibus quidem
suis non boni, sed certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant
disputationibus eruditi? Quis Dionem Syracosium doctrinis omnibus expolivit?
Non Plato? Atque eum idem ille non linguae solum, verum etiam animi ac virtutis
magister ad liberandam patriam impulit, instruxit, armavit. Aliisne igitur
artibus hunc Dionem instituit Plato, aliis Isocrates clarissimum virum Timotheum
Cononis praestantissimi imperatoris filium, summum ipsum imperatorem hominemque
doctissimum? aut aliis Pythagorius ille Lysis Thebanum Epaminondam, haud
scio an summum virum unum omnis Graeciae? aut Xenophon Agesilaum? aut Philolaus
Archytam Tarentinum? aut ipse Pythagoras totam illam veterem Italiae Graeciam,
quae quondam magna vocitata est? |
| |
Equidem non arbitror; sic enim video, unam quandam
omnium rerum, quae essent homine erudito dignae atque eo, qui in re publica
vellet excellere, fuisse doctrinam; quam qui accepissent, si eidem ingenio
ad pronuntiandum valuissent et se ad dicendum quoque non repugnante natura
dedissent, eloquentia praestitisse. |
|
Itaque ipse Aristoteles cum florere Isocratem
nobilitate discipulorum videret, quod [ipse] suas disputationes a causis
forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit
repente totam formam prope disciplinae suae versumque quendam Philoctetae
paulo secus dixit: ille enim turpe sibi ait esse tacere, cum barbaros, hic
autem, cum Isocratem pateretur dicere; itaque ornavit et inlustravit doctrinam
illam omnem rerumque cognitionem cum orationis exercitatione coniunxit.
Neque vero hoc fugit sapientissimum regem Philippum, qui hunc Alexandro
filio doctorem accierit, a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta
et eloquendi. |
|
Nunc sive qui volet, eum philosophum, qui copiam
nobis rerum orationisque tradat, per me appellet oratorem licet; sive hunc
oratorem, quem ego dico sapientiam iunctam habere eloquentiae, philosophum
appellare malet, non impediam; dum modo hoc constet, neque infantiam eius,
qui rem norit, sed eam explicare
dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non suppetat, verba
non desint, esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem
indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem; |
|
sin quaerimus quid unum excellat ex omnibus,
docto oratori palma danda est; quem si patiuntur eundem esse philosophum,
sublata controversia est; sin eos diiungent, hoc erunt inferiores, quod
in oratore perfecto inest illorum omnis scientia, in philosophorum autem
cognitione non continuo inest eloquentia; quae quamvis contemnatur ab eis,
necesse est tamen aliquem cumulum illorum artibus adferre videatur.' Haec
cum Crassus dixisset, parumper et ipse conticuit et a ceteris silentium
fuit. |
|
Tum Cotta 'equidem,' inquit 'Crasse, non possum
queri, quod mihi videare aliud quiddam, id quod non susceperis, disputasse;
plus enim aliquanto attulisti, quam tibi erat tributum a nobis ac denuntiatum;
sed certe ut eae partes fuerunt tuae, de inlustranda oratione ut diceres,
et eras ipse iam ingressus atque in quattuor partis omnem orationis laudem
discripseras, cum de duabus primis nobis quidem satis, sed, ut ipse dicebas,
celeriter exigueque dixisses, duas tibi reliquas feceras, quem ad modum
primum ornate, deinde etiam apte diceremus: |
| |
quo cum ingressus esses, repente te quasi quidam
aestus ingeni tui procul a terra abripuit atque in altum a conspectu paene
omnium abstraxit; omnem enim rerum scientiam complexus non tu quidem eam
nobis tradidisti; neque enim fuit tam exigui temporis; sed apud hos quid
profeceris nescio, me quidem in Academiam totum compulisti. In qua velim
sit illud, quod saepe posuisti, ut non necesse sit consumere aetatem atque
ut possit is illa omnia cernere, qui tantum modo aspexerit; sed etiam si
est aliquando spissius
aut si ego sum tardior, profecto numquam conquiescam neque defatigabor ante,
quam illorum ancipitis
vias rationesque et pro omnibus et contra omnia disputandi percepero.' |
| |
Tum Caesar 'unum' inquit 'me ex tuo sermone maxime,
Crasse, commovit, quod eum negasti, qui non cito quid didicisset, umquam
omnino posse perdiscere; ut mihi non sit difficile periclitari et aut statim
percipere ista, quae tu verbis ad caelum extulisti, aut, si non potuerim,
tempus non perdere, cum tamen his nostris possim esse contentus.' |
| |
Hic Sulpicius 'ego vero,' inquit 'Crasse, neque
Aristotelem istum neque Carneadem nec philosophorum quemquam desidero. Vel
me licet existimes desperare ista posse perdiscere vel, id quod facio, contemnere;
mihi rerum forensium et communium vulgaris haec cognitio satis magna est
ad eam, quam specto, eloquentiam; ex qua ipsa tamen permulta nescio; quae
tum denique, cum causa aliqua, quae a me dicenda est, desiderat, quaero.
Quam ob rem, nisi forte es iam defessus et si tibi non graves sumus, refer
ad illa te, quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent; quae
ego ex te audire volui, non ut desperarem me eloquentiam consequi posse,
sed ut aliquid addiscerem.' |
|
Tum Crassus 'pervulgatas res requiris' inquit
'et tibi non incognitas, Sulpici: quis enim de isto genere non docuit, non
instituit, non scriptum etiam reliquit? Sed geram morem et ea dumtaxat,
quae mihi nota sunt, breviter exponam tibi; censebo tamen ad eos, qui auctores
et inventores sunt harum sane minutarum rerum, revertendum. |
|
Omnis igitur oratio conficitur ex verbis; quorum
primum nobis ratio simpliciter videnda est, deinde coniuncte. Nam est quidam
ornatus orationis, qui ex singulis verbis est; alius, qui ex continuatis
[coniunctis]
constat. Ergo utimur verbis aut eis, quae propria sunt et certa quasi vocabula
rerum, paene una nata cum rebus ipsis; aut eis, quae transferuntur et quasi
alieno in loco conlocantur; aut eis, quae novamus et facimus ipsi. |
|
In propriis igitur est verbis illa laus oratoris,
ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis atque inlustribus utatur, in quibus
plenum quiddam et sonans inesse videatur. Sed in hoc verborum genere propriorum
dilectus est habendus quidam atque is aurium quodam iudicio ponderandus
est; in quo consuetudo etiam bene loquendi valet plurimum. |
|
Itaque hoc, quod vulgo de oratoribus ab imperitis
dici solet "bonis hic verbis," aut "aliquis non bonis utitur,"
non arte aliqua perpenditur, sed quodam quasi naturali sensu iudicatur:
in quo non magna laus est vitare vitium,
quamquam est magnum, verum tamen hoc quasi solum quoddam atque fundamentum
est, verborum usus et copia bonorum. |
|
Sed quid ipse aedificet orator et in quo adiungat
artem, id esse nobis quaerendum atque explicandum
videtur. Tria sunt igitur in verbo simplici, quae orator adferat ad inlustrandam
atque exornandam orationem: aut inusitatum verbum aut novatum aut translatum.
|
|
Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu
cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora
quam nostrae; sed tamen raro habet etiam in oratione poeticum aliquod verbum
dignitatem. Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius "qua tempestate
Poenus in Italiam venit," nec "prolem" aut "subolem"
aut "effari" aut "nuncupare" aut, ut tu soles, Catule,
"non rebar" aut "opinabar"; aut alia multa, quibus loco
positis grandior atque antiquior oratio saepe videri solet. |
|
Novantur autem verba, quae ab eo, qui dicit,
ipso gignuntur ac fiunt, vel coniungendis verbis, ut haec:
tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat.
num non vis huius me versutiloquas malitias . . . |
videtis enim et "versutiloquas" et "expectorat" ex coniunctione
facta esse verba, non nata; sed saepe vel sine coniunctione verba novantur
ut "ille senius desertus," ut "di genitales," ut "bacarum
ubertate incurvescere." |
|
Tertius ille modus transferendi verbi late patet,
quem necessitas genuit inopia coacta et angustiis, post autem iucunditas
delectatioque celebravit. Nam ut vestis frigoris depellendi causa reperta
primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam corporis et dignitatem,
sic verbi translatio instituta est inopiae causa, frequentata delectationis.
Nam gemmare vitis, luxuriem esse in herbis, laetas segetes etiam rustici
dicunt. Quod enim declarari vix verbo proprio potest, id translato cum est
dictum, inlustrat id, quod intellegi volumus, eius rei, quam alieno verbo
posuimus, similitudo. |
| |
Ergo haec translationes quasi mutuationes sunt,
cum quod non habeas aliunde sumas, illae paulo audaciores, quae non inopiam
indicant, sed orationi splendoris aliquid arcessunt; quarum ego quid vobis
aut inveniendi rationem aut genera ponam? |
| |
Similitudinis est ad verbum unum contracta brevitas,
quod verbum in alieno loco tamquam in suo positum si agnoscitur, delectat,
si simile nihil habet, repudiatur; sed ea transferri oportet, quae aut clariorem
faciunt rem, ut illa omnia:
inhorrescit mare,
tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum occaecat
nigror,
flamma inter nubis coruscat, caelum tonitru contremit,
grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit,
undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines,
fervit aestu pelagus: |
omnia fere, quo essent clariora, translatis per similitudinem verbis dicta
sunt; |
|
aut quo significatur magis res tota sive facti
alicuius sive consili, ut ille, qui occultantem consulto, ne id, quod ageretur,
intellegi posset, duobus translatis verbis similitudine ipsa indicat:
| quandoquidem is se circum vestit dictis, saepit se dolo. |
Non numquam etiam brevitas translatione conficitur, ut illud "si telum
manu fugit": imprudentia teli missi brevius propriis verbis exponi
non potuit, quam est uno significata translato. |
|
Hoc in genere persaepe mihi admirandum videtur
quid sit, quod omnes translatis et alienis magis delectentur verbis quam
propriis et suis. Nam si res suum nomen et vocabulum proprium non habet,
ut pes in navi, ut nexum, quod per libram agitur, ut in uxore divortium,
necessitas cogit, quod non habeas, aliunde sumere; sed in suorum verborum
maxima copia tamen homines aliena multo magis, si sunt ratione translata,
delectant. |
|
Id accidere credo, vel quod ingeni specimen est
quoddam transilire ante pedes posita et alia longe repetita sumere; vel
quod is, qui audit, alio ducitur cogitatione neque tamen aberrat, quae maxima
est delectatio; vel quod in singulis verbis res ac totum simile conficitur;
vel quod omnis translatio, quae quidem sumpta ratione est, ad sensus ipsos
admovetur, maxime oculorum, qui est sensus acerrimus. |
| |
Nam et odor urbanitatis
et mollitudo humanitatis et murmur maris et dulcitudo orationis sunt ducta
a ceteris sensibus; illa vero oculorum multo acriora, quae paene ponunt
in conspectu animi, quae cernere et videre non possumus. Nihil est enim
in rerum natura, cuius nos non in aliis rebus possimus uti vocabulo et nomine.
Unde enim simile duci potest, potest autem ex omnibus, indidem verbum unum,
quod similitudinem continet, translatum lumen adferet orationi. |
|
Quo in genere primum est fugienda dissimilitudo:
"caeli ingentes fornices";
quamvis sphaeram in scaenam, ut dicitur, attulerit Ennius, tamen in sphaera
fornicis
similitudo inesse non potest.
Vive, Ulixes; dum licet:
oculis postremum lumen radiatum rape! |
non dixit "pete" non "cape," - haberet enim moram sperantis
diutius esse victurum - sed "rape": est hoc verbum ad id aptatum,
quod ante dixerat, "dum licet." |
| |
Deinde videndum est ne longe simile sit ductum:
"Syrtim" patrimoni, "scopulum" libentius dixerim; "Charybdim"
bonorum, "voraginem" potius; facilius enim ad ea, quae visa, quam
ad illa, quae audita sunt, mentis oculi feruntur; et quoniam haec vel summa
laus est in verbis transferendis, ut sensum feriat id, quod translatum sit,
fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos, qui audient,
trahet similitudo. |
|
Nolo dici morte Africani "castratam"
esse rem publicam, nolo "stercus curiae" dici Glauciam; quamvis
sit simile, tamen est in utroque deformis cogitatio similitudinis; nolo
esse aut maius, quam res postulet: "tempestas comissationis";
aut minus: "comissatio tempestatis"; nolo esse verbum angustius
id, quod translatum sit, quam fuisset illud proprium ac suum:
| quidnam est, obsecro? Quid te adirier abnutas? |
melius esset vetas, prohibes, absterres; quoniam ille dixerat:
ilico istic,
ne contagio mea bonis umbrave obsit . . . . |
|
|
Atque etiam, si vereare, ne paulo durior translatio
esse videatur, mollienda est praeposito saepe verbo; ut si olim, M. Catone
mortuo, "pupillum"
senatum quis relictum diceret, paulo durius; sin, "ut ita dicam, pupillum,"
aliquanto mitius: etenim verecunda debet esse translatio, ut deducta esse
in alienum locum, non inrupisse, atque ut precario, non vi, venisse videatur. |
|
Modus autem nullus est florentior in singulis
verbis neque qui plus luminis adferat orationi; nam illud, quod ex hoc genere
profluit, non est in uno verbo translato, sed ex pluribus continuatis conectitur,
ut aliud dicatur, aliud intellegendum sit:
neque me patiar
iterum ad unum scopulum ut olim classem Achivom
offendere. |
atque illud,
erras, erras; nam exsultantem te et praefidentem tibi
repriment validae legum habenae atque imperi insistent
iugo.. . . |
|
|
Sumpta re simili verba illius rei propria deinceps
in rem aliam, ut dixi, transferuntur. Est hoc magnum ornamentum orationis,
in quo obscuritas fugienda est; etenim hoc fere genere fiunt ea, quae dicuntur
aenigmata; non est autem in verbo modus hic, sed in oratione, id est, in
continuatione verborum. Ne illa quidem traductio atque immutatio in verbo
quandam fabricationem habet sed in oratione:
| Africa terribili tremit horrida terra tumultu; |
pro Afris est sumpta Africa, neque factum est verbum, ut "mare saxifragis
undis"; neque translatum, ut "mollitur mare"; sed ornandi
causa proprium proprio commutatum:
| desine, Roma, tuos hostis . . . . |
<et>
| testes sunt campi magni . . . . |
Gravis est modus in ornatu orationis et saepe sumendus; ex quo genere haec
sunt, Martem belli esse communem, Cererem pro frugibus, Liberum appellare
pro vino, Neptunum pro mari, curiam pro senatu, campum pro comitiis, togam
pro pace, arma ac tela pro bello; |
|
quo item in genere et virtutes et vitia
pro ipsis, in quibus illa sunt, appellantur: "luxuries quam in domum
inrupit," et "quo avaritia penetravit"; aut "fides valuit,
iustitia confecit." Videtis profecto genus hoc totum, cum inflexo immutatoque
verbo res eadem enuntiatur ornatius; cui sunt finitima illa minus ornata,
sed tamen non ignoranda, cum intellegi volumus aliquid aut ex parte totum,
ut pro aedificiis cum parietes aut tecta dicimus; aut ex toto partem, ut
cum unam turmam equitatum populi Romani dicimus; aut ex uno pluris:
at Romanus homo, tamenetsi res bene gesta est
corde suo trepidat; |
aut cum ex pluribus intellegitur unum:
| nos sumus Romani, qui fuimus ante Rudini; |
aut quocumque modo, non ut dictum est, in eo genere intellegitur, sed ut
sensum est. |
|
Abutimur saepe etiam verbo non tam eleganter
quam in transferendo, sed etiam si licentius, tamen interdum non impudenter;
ut cum grandem orationem pro longa, minutum animum pro parvo dicimus. Verum
illa videtisne esse non verbi, sed orationis, quae ex pluribus, ut exposui,
translationibus conexa sunt? haec autem, quae aut immutata esse dixi aut
aliter intellegenda ac dicerentur, sunt translata quodam modo. |
| |
Ita fit, ut omnis singulorum verborum virtus
atque laus tribus exsistat ex rebus: si aut vetustum verbum sit, quod tamen
consuetudo ferre possit; aut factum vel coniunctione vel novitate, in quo
item est auribus consuetudinique parcendum; aut translatum, quod maxime
tamquam stellis quibusdam notat et illuminat orationem. |
|
Sequitur continuatio verborum, quae duas res
maxime, conlocationem primum, deinde modum quendam formamque desiderat.
Conlocationis est componere et struere verba sic, ut neve asper eorum concursus
neve hiulcus sit, sed quodam modo coagmentatus et levis; in quo lepide soceri
mei persona lusit is, qui elegantissime id facere potuit, Lucilius:
quam lepide λÎξεισ compostae! ut tesserulae omnes
arte pavimento
atque emblemate vermiculato. |
Quae cum dixisset in Albucium inludens, ne a me quidem abstinuit:
| Crassum habeo generum, ne rhetoricoterus tu sis. |
Quid ergo? Iste Crassus, quoniam eius abuteris nomine, quid efficit? Illud
quidem; scilicet, ut ille vult et ego vellem, melius aliquanto quam Albucius:
verum in me quidem lusit ille, ut solet. |
|
Sed est tamen haec conlocatio conservanda verborum,
de qua loquor; quae vinctam orationem efficit, quae cohaerentem, quae levem,
quae aequabiliter fluentem; id adsequemini, si verba extrema cum consequentibus
primis ita iungentur, ut neve aspere concurrant neve vastius diducantur.
|
| |
Hanc diligentiam subsequitur modus etiam et forma
verborum, quod iam vereor ne huic Catulo videatur esse puerile; versus enim
veteres illi in hac soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam
nobis esse adhibendos putaverunt: interspirationis enim, non defetigationis
nostrae neque librariorum notis, sed verborum et sententiarum modo interpunctas
clausulas in orationibus esse voluerunt; idque princeps Isocrates instituisse
fertur, ut inconditam antiquorum dicendi consuetudinem delectationis atque
aurium causa, quem ad modum scribit discipulus eius Naucrates, numeris astringeret. |
|
Namque haec duo musici, qui erant quondam idem
poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum, ut et verborum
numero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem. Haec igitur
duo, vocis dico moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis severitas
pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda duxerunt. |
| |
In quo illud est vel maximum, quod versus in
oratione si efficitur coniunctione verborum, vitium
est, et tamen eam coniunctionem sicuti versum numerose cadere et quadrare
et perfici volumus. Neque est ex multis res una, quae magis oratorem ab
imperito dicendi ignaroque distinguat, quam quod ille rudis incondite fundit
quantum potest et id, quod dicit, spiritu, non arte determinat, orator autem
sic inligat sententiam verbis, ut eam numero quodam complectatur et astricto
et soluto. |
| |
Nam cum vinxit forma et modis, relaxat et liberat
immutatione ordinis, ut verba neque adligata sint quasi certa aliqua lege
versus neque ita soluta, ut vagentur. Quonam igitur modo tantum munus insistemus
ut arbitremur nos hanc vim numerose dicendi consequi posse? Non est res
tam difficilis quam necessaria; nihil est enim tam tenerum neque tam flexibile
neque quod tam facile sequatur quocumque ducas quam oratio. |
| |
Ex hac versus, ex hac eadem dispares numeri conficiuntur;
ex hac haec etiam soluta variis modis multorumque generum oratio; non enim
sunt alia sermonis, alia contentionis verba, neque ex alio genere ad usum
cotidianum, alio ad scaenam pompamque sumuntur; sed ea nos cum iacentia
sustulimus e medio, sicut mollissimam ceram ad nostrum arbitrium formamus
et fingimus. Itaque [ut] tum graves sumus, tum subtiles, tum medium quiddam
tenemus: sic institutam nostram sententiam sequitur orationis genus idque
ad omnem aurium voluptatem et animorum motum mutatur et vertitur. |
|
Sed ut in plerisque rebus incredibiliter hoc
natura est ipsa fabricata, sic in oratione, ut ea, quae maximam utilitatem
in se continerent, plurimum eadem haberent vel dignitatis vel saepe etiam
venustatis. Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus hunc statum esse
huius totius mundi atque naturae, rotundum ut caelum terraque ut media sit
eaque sua vi nutuque teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad
brumale signum et inde sensim ascendat in diversam partem; ut luna accessu
et recessu suo solis lumen accipiat; ut eadem spatia quinque stellae dispari
motu cursuque conficiant. |
|
Haec tantam habent vim, paulum ut immutata cohaerere
non possint, tantam pulchritudinem, ut nulla species ne cogitari quidem
possit ornatior. Referte nunc animum ad hominum vel etiam ceterarum animantium
formam et figuram. Nullam partem corporis sine aliqua necessitate adfictam
totamque formam quasi perfectam reperietis arte, non casu. Quid in eis arboribus?
in quibus non truncus, non rami, non folia sunt denique nisi ad suam retinendam
conservandamque naturam, nusquam tamen est ulla pars nisi venusta. |
| |
Linquamus naturam artisque videamus. Quid tam
in navigio necessarium quam latera, quam cavernae, quam prora, quam puppis,
quam antennae, quam vela, quam mali? quae tamen hanc habent in specie venustatem,
ut non solum salutis, sed etiam voluptatis causa inventa esse videantur.
Columnae templa et porticus sustinent; tamen habent non plus utilitatis
quam dignitatis: Capitoli fastigium illud et ceterarum aedium non venustas,
sed necessitas ipsa fabricata est; nam, cum esset habita ratio, quem ad
modum ex utraque tecti parte aqua delaberetur, utilitatem templi fastigi
dignitas consecuta est; ut, etiam si in caelo Capitolium statueretur, ubi
imber esse non posset, nullam sine fastigio dignitatem habiturum fuisse
videatur. |
| |
Hoc in omnibus item partibus orationis evenit,
ut utilitatem ac prope necessitatem suavitas quaedam et lepos consequatur;
clausulas enim atque interpuncta verborum animae interclusio atque angustiae
spiritus attulerunt: id inventum ita est suave, ut, si cui sit infinitus
spiritus datus, tamen eum perpetuare verba nolimus; id enim auribus nostris
gratum est inventum, quod hominum lateribus non tolerabile solum, sed etiam
facile esse posset. |
| |
Longissima est igitur complexio verborum, quae
volvi uno spiritu potest; sed hic naturae modus est, artis alius. Nam cum
sint numeri plures, iambum et trochaeum frequentem segregat ab oratore Aristoteles,
Catule, vester, qui natura tamen incurrunt ipsi in orationem sermonemque
nostrum; sed sunt insignes percussiones eorum numerorum et minuti pedes.
Qua re primum ad heroum nos [dactylici et anapaesti spondi pedem] invitat:
in quo impune progredi licet duo dumtaxat
pedes aut paulo plus, ne plane in versum aut similitudinem versus incidamus.
"Altae sunt geminae, quibus." Hi tres heroi pedes in principia
continuandorum verborum satis decore cadunt. |
|
Probatur
autem ab eodem illo maxime paean, qui est duplex: nam aut a longa oritur,
quam tres breves consequuntur, ut haec verba "desinite, incipite, comprimite,"
aut a brevibus deinceps tribus, extrema producta atque longa, sicut illa
sunt "domuerant, sonipedes"; atque illi philosopho ordiri
placet a superiore paeane, posteriore finire; est autem paean hic posterior
non syllabarum numero, sed aurium mensura, quod est acrius iudicium et certius,
par fere cretico, qui est ex longa et brevi et longa: ut
| Quid petam praesidi, aut exsequar? quove nunc . . . |
A quo numero exorsus est Fannius: "si, Quirites, minas illius."
Hunc ille clausulis aptiorem putat, quas vult longa plerumque syllaba terminari. |
|
Neque vero haec tam acrem curam diligentiamque
desiderant, quam est illa poetarum; quos necessitas cogit et ipsi numeri
ac modi sic verba versu includere, ut nihil sit ne spiritu quidem minimo
brevius aut longius, quam necesse est. Liberior est oratio et plane, ut
dicitur, sic est vere soluta, non ut fugiat tamen aut erret, sed ut sine
vinculis sibi ipsa moderetur. Namque ego illud adsentior Theophrasto, qui
putat orationem, quae quidem sit polita atque facta quodam modo, non astricte,
sed remissius numerosam esse oportere. |
| |
Etenim, sicut ille suspicatur, et ex istis modis,
quibus hic usitatus versus efficitur, post anapaestus, procerior quidam
numerus, effloruit, inde ille licentior et divitior fluxit dithyrambus,
cuius membra et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa;
et, si numerosum est in omnibus sonis atque vocibus, quod habet quasdam
impressiones et quod metiri possumus intervallis aequalibus, recte genus
hoc numerorum, dum modo ne continui sint, in orationis laude ponitur. Nam
si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loquacitas perennis
et profluens, quid est aliud causae cur repudietur, nisi quod hominum auribus
vocem natura modulatur ipsa? Quod fieri, nisi inest numerus in voce, non
potest. |
|
Numerus autem in continuatione nullus est; distinctio
et aequalium aut saepe variorum intervallorum percussio numerum conficit,
quem in cadentibus guttis, quod intervallis distinguuntur, notare possumus,
in amni praecipitante non possumus. Quod si continuatio verborum haec soluta
multo est aptior atque iucundior, si est articulis
membrisque distincta, quam si continuata ac producta, membra illa modificata
esse debebunt; quae si in extremo breviora sunt, infringitur ille quasi
verborum ambitus; sic enim has orationis conversiones Graeci nominant. Qua
re aut paria esse debent posteriora superioribus, et extrema primis aut,
quod etiam est melius et iucundius, longiora. |
|
Atque haec quidem ab eis philosophis, quos tu
maxime diligis, Catule, dicta sunt; quod eo saepius testificor, ut auctoribus
laudandis ineptiarum crimen effugiam.' 'Quarum tandem?' inquit Catulus 'aut
quid disputatione ista adferri potest elegantius aut omnino dici subtilius?'
|
|
'At enim vereor,' inquit Crassus 'ne haec aut
difficiliora istis ad persequendum esse videantur aut, quia non traduntur
in vulgari ista disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle videamur.'
Tum Catulus 'erras,' inquit 'Crasse, si aut me aut horum quemquam putas
a te haec opera cotidiana et pervagata exspectare. Ista, quae dicis, dici
volumus; neque tam dici quam isto dici modo; neque tibi hoc pro me solum,
sed pro his omnibus sine ulla dubitatione respondeo.' |
| |
'Ego vero' inquit Antonius 'inveni iam, quem
negaram in eo, quem scripsi, libello me invenisse eloquentem. Sed eo te
ne laudandi quidem causa interpellavi, ne quid de hoc tam exiguo sermonis
tui tempore verbo uno meo deminueretur.' |
| |
'Hanc igitur' Crassus inquit 'ad legem cum exercitatione
tum stilo, qui et alia et hoc maxime ornat ac limat, formanda nobis oratio
est. Neque tamen hoc tanti laboris est, quanti videtur, nec sunt haec rhythmicorum
aut musicorum acerrima norma dirigenda; efficiendum est illud modo nobis,
ne fluat oratio, ne vagetur, ne insistat interius, ne excurrat longius,
ut membris distinguatur, ut conversiones habeat absolutas. Neque semper
utendum est perpetuitate et quasi conversione verborum, sed saepe carpenda
membris minutioribus oratio est, quae tamen ipsa membra sunt numeris vincienda. |
|
Neque vos paean aut herous ille conturbet: ipsi
occurrent orationi; ipsi, inquam, se offerent et respondebunt non vocati.
Consuetudo modo illa sit scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiantur
eorumque verborum iunctio nascatur ab proceris numeris ac liberis, maxime
heroo aut paeane priore aut cretico, sed varie distincteque considat. Notatur
enim maxime similitudo in conquiescendo. Et, si primi et postremi pedes
sunt hac ratione servati, medii possunt latere, modo ne circuitus ipse verborum
sit aut brevior, quam aures exspectent, aut longior, quam vires atque anima
patiatur. |
| |
Clausulas autem diligentius etiam servandas esse
arbitror quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque absolutio iudicatur.
Nam versus aeque prima et media et extrema pars attenditur, qui debilitatur,
in quacumque est parte titubatum; in oratione autem pauci prima cernunt,
postrema plerique: quae quoniam apparent et intelleguntur, varianda sunt,
ne aut animorum iudiciis repudientur aut aurium satietate. |
|
Duo enim aut tres fere sunt extremi servandi
et notandi pedes, si modo non breviora et praecisa erunt superiora; quos
aut chorios aut heroos aut alternos esse oportebit aut in paeane illo posteriore,
quem Aristoteles probat,
aut ei pari cretico. Horum vicissitudines efficient, ut neque ei satientur,
qui audient, fastidio similitudinis, nec nos id, quod faciemus, opera dedita
facere videamur. |
|
Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe,
Catule, meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis modis atque
numeris fundere ex tempore tantumque hominis ingeniosi ac memoris valuit
exercitatio, ut, cum se mente ac voluntate coniecisset
in versum, verba sequerentur; quanto id facilius in oratione, exercitatione
et consuetudine adhibita, consequemur! |
| |
Illud autem ne quis admiretur, quonam modo haec
vulgus imperitorum in audiendo notet, cum in omni genere tum in hoc ipso
magna quaedam est vis incredibilisque naturae. Omnes enim tacito quodam
sensu sine ulla arte aut ratione quae sint in artibus ac rationibus recta
ac prava diiudicant; idque cum faciunt in picturis et in signis et in aliis
operibus, ad quorum intellegentiam a natura minus habent instrumenti, tum
multo ostendunt magis in verborum, numerorum vocumque iudicio; quod ea sunt
in communibus infixa sensibus nec earum rerum quemquam funditus natura esse
voluit expertem. |
| |
Itaque non solum verbis arte positis moventur
omnes, verum etiam numeris ac vocibus. Quotus enim quisque est qui teneat
artem numerorum ac modorum? At in eis si paulum modo offensum est, ut aut
contractione brevius fieret aut productione longius, theatra tota reclamant.
Quid, hoc non idem fit in vocibus, ut a multitudine et populo non modo catervae
atque concentus, sed etiam ipsi sibi singuli discrepantes eiciantur? |
|
Mirabile est, cum plurimum in faciendo intersit
inter doctum et rudem, quam non multum differat in iudicando. Ars enim cum
a natura profecta sit, nisi natura moveat ac delectet, nihil sane egisse
videatur; nihil est autem tam cognatum mentibus nostris quam numeri atque
voces; quibus et excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad
hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur; quorum illa summa vis carminibus
est aptior et cantibus, non neglecta, ut mihi videtur, a Numa rege doctissimo
maioribusque nostris, ut epularum sollemnium fides ac tibiae Saliorumque
versus indicant; maxime autem a Graecia vetere celebrata. Quibus utinam
similibusque de rebus disputari quam de puerilibus his verborum translationibus
maluissetis! |
|
Verum ut in versu vulgus, si est peccatum, videt,
sic, si quid in nostra oratione claudicat, sentit; sed poetae non ignoscit,
nobis concedit: taciti tamen omnes non esse illud, quod diximus, aptum perfectumque
cernunt. Itaque illi veteres, sicut hodie etiam non nullos videmus, cum
circuitum et quasi orbem verborum conficere non possent, nam id quidem nuper
vel posse vel audere coepimus, terna aut bina aut non nulli singula etiam
verba dicebant; qui in illa infantia naturale illud, quod aures hominum
flagitabant, tenebant tamen, ut et illa essent paria, quae dicerent, et
aequalibus interspirationibus uterentur. |
| |
Exposui fere, ut potui, quae maxime ad ornatum
orationis pertinere arbitrabar. Dixi enim de singulorum laude verborum,
dixi de coniunctione eorum, dixi de numero atque forma; sed si habitum etiam
orationis et quasi colorem aliquem requiritis, est et plena quaedam, sed
tamen teres, et tenuis, non sine nervis ac viribus, et ea, quae particeps
utriusque generis quadam mediocritate laudatur. His tribus figuris insidere
quidam venustatis non fuco inlitus,
sed sanguine diffusus debet color. |
|
Tum denique hic nobis orator ita conformandus
est et verbis et sententiis, ut, quem ad modum qui utuntur armis aut palaestra,
non solum sibi vitandi aut feriendi rationem esse habendam putet, sed etiam,
ut cum venustate moveatur, ut ei qui in armorum tractatione versantur, [sic
verbis quidem ad aptam compositionem et decentiam, sententiis vero ad gravitatem
orationis utatur]. Formantur autem et verba et sententiae paene innumerabiliter,
quod satis scio notum esse vobis; sed inter conformationem verborum et sententiarum
hoc interest, quod verborum tollitur, si verba mutaris, sententiarum permanet,
quibuscumque verbis uti velis. |
| |
Quod quidem vos etsi facitis, tamen admonendos
puto, ne quid esse aliud oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque
mirabile, nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut translatis utamur
frequenter, interdum factis, raro autem etiam pervetustis. In perpetua autem
oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem
tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio
sententiarum atque verborum. |
| |
Nam et commoratio una in re permultum movet et
inlustris explanatio rerumque, quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio;
quae et in exponenda re plurimum valent et ad inlustrandum id, quod exponitur,
et ad amplificandum; ut eis, qui audient, illud, quod augebimus, quantum
efficere oratio poterit, tantum esse videatur; et huic contraria saepe percursio
est et plus ad intellegendum, quam dixeris, significatio et distincte concisa
brevitas et extenuatio et huic adiuncta inlusio a praeceptis Caesaris non
abhorrens; |
| |
et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio,
tum reditus ad rem aptus et concinnus esse debebit; propositioque quid sis
dicturus et ab eo, quod est dictum, seiunctio et reditus ad propositum et
iteratio et rationis apta conclusio; tum augendi minuendive causa veritatis
supralatio atque traiectio; et rogatio atque huic finitima quasi percontatio
expositioque sententiae suae; tum illa, quae maxime quasi inrepit in hominum
mentis, alia dicentis ac significantis dissimulatio; quae est periucunda,
cum orationis non contentione, sed sermone tractatur; deinde dubitatio,
tum distributio, tum correctio vel ante vel postquam dixeris vel cum aliquid
a te ipso reicias; |
|
praemunitio etiam est ad id, quod adgrediare,
et traiectio in alium; communicatio, quae est quasi cum eis ipsis, apud
quos dicas, deliberatio; morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine
illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos
vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos; |
|
personarum ficta inductio vel gravissimum lumen
augendi; descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio;
tum duo illa, quae maxime movent, similitudo et exemplum; digestio, interpellatio,
contentio, reticentia, commendatio;
vox quaedam libera atque etiam effrenatio augendi causa; iracundia, obiurgatio,
promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut
superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio.
His fere luminibus inlustrant orationem sententiae. |
| |
Orationis autem ipsius tamquam armorum est vel
ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio. Nam
et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum immutatum
verbum atque deflexum et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum
in extremum conversio et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio
et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio
verbi et illa, quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae
paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia. |
| |
Est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum
concinna transgressio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio
et exclamatio et imminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de
singulis rebus propositis ductum refertur ad singula et ad propositum subiecta
ratio et item in distributis supposita ratio et permissio et rursum alia
dubitatio et improvisum quiddam et dinumeratio et alia correctio et dissipatio
et continuatum et interruptum et imago et sibi ipsi responsio et immutatio
et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio. |
|
Haec enim sunt fere atque horum similia vel plura
etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus
inluminent.' 'Quae quidem te, Crasse, video,' inquit Cotta 'quod nota esse
nobis putes, sine definitionibus et sine exemplis effudisse.' 'Ego vero'
inquit Crassus 'ne illa quidem, quae supra dixi, nova vobis esse arbitrabar,
sed voluntati vestrum omnium parui. |
|
His autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior
essem, qui ipse iam praecipitans me quoque haec praecipitem paene evolvere
coegit. Sed tamen huius generis demonstratio est et doctrina ipsa vulgaris;
usus autem gravissimus et in hoc toto dicendi studio difficillimus. |
|
Quam ob rem quoniam de ornatu omni orationis
sunt omnes, si non patefacti, at certe commonstrati loci, nunc quid aptum
sit, hoc est, quid maxime deceat in oratione, videamus. Quamquam id quidem
perspicuum est, non omni causae nec auditori neque personae neque tempori
congruere orationis unum genus; |
| |
nam et causae capitis alium quendam verborum
sonum requirunt, alium rerum privatarum atque parvarum; et aliud dicendi
genus deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia, aliud sermones,
aliud consolatio, aliud obiurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat.
Refert etiam qui audiant, senatus an populus an iudices: frequentes an pauci
an singuli, et quales: ipsique oratores qua sint aetate, honore, auctoritate,
debet videri; tempus, pacis an belli, festinationis an oti. |
|
Itaque hoc loco nihil sane est quod praecipi
posse videatur, nisi ut figuram orationis plenioris et tenuioris et item
illius mediocris ad id, quod agemus, accommodatam deligamus. Ornamentis
eisdem uti fere licebit alias contentius, alias summissius; omnique in re
posse quod deceat facere artis et naturae est, scire quid quandoque deceat
prudentiae. |
|
Sed haec omnia perinde sunt, ut aguntur. Actio,
inquam, in dicendo una dominatur; sine hac summus orator esse in numero
nullo potest, mediocris hac instructus summos saepe superare. Huic primas
dedisse Demosthenes dicitur, cum rogaretur, quid in dicendo esset primum;
huic secundas, huic tertias; quo mihi melius etiam illud ab Aeschine dictum
videri solet; qui cum propter ignominiam iudicii cessisset Athenis et se
Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis legisse fertur orationem illam egregiam,
quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat; qua perlecta petitum ab
eo est postridie, ut legeret illam etiam, quae erat contra ab Demosthene
pro Ctesiphonte dicta: quam cum suavissima et maxima voce legisset, admirantibus
omnibus "quanto" inquit "magis miraremini, si audissetis
ipsum!" ex quo satis significavit, quantum esset in actione, qui orationem
eandem aliam fore putarit actore mutato. |
|
Quid fuit in Graccho, quem tu melius, Catule,
meministi, quod me puero tanto opere ferretur? "Quo me miser conferam?
Quo vertam? In Capitoliumne? At fratris sanguine madet. An domum? Matremne
ut miseram lamentantem videam et abiectam?" Quae sic ab illo esse acta
constabat oculis, voce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent. Haec
ideo dico pluribus, quod genus hoc totum oratores, qui sunt veritatis ipsius
actores, reliquerunt; imitatores autem veritatis, histriones, occupaverunt.
|
|
Ac sine dubio in omni re vincit imitationem veritas,
sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus;
verum quia animi permotio, quae maxime aut declaranda aut imitanda est actione,
perturbata saepe ita est, ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt
ea, quae obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta,
sumenda. |
|
) Omnis enim motus animi suum quendam a natura
habet vultum et sonum et gestum; corpusque totum hominis et eius omnis vultus
omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut a motu animi quoque
sunt pulsae. Nam voces ut chordae sunt intentae, quae ad quemque tactum
respondeant, acuta gravis, cita tarda, magna parva; quas tamen inter omnis
est suo quoque in genere mediocris, atque etiam illa sunt ab his delapsa
plura genera, leve asperum, contractum diffusum, continenti spiritu intermisso,
fractum scissum, flexo sono extenuatum inflatum; |
|
nullum est enim orum generum, quod non arte ac
moderatione tractetur. Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad variandum
colores. Aliud enim vocis genus iracundia sibi sumat, acutum, intatum, crebro
incidens:
ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser
mandarem natos . . . . |
et ea, quae tu dudum, Antoni, protulisti
| segregare abs te ausu's . . . . |
et
| ecquis hoc animadvortet? vincite . . . |
et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac maeror, flexibile, plenum, interruptum,
flebili voce:
quo nunc me vortam? quod iter incipiam ingredi?
domum paternamne? anne ad Peliae filias? |
et illa
| o pater, o patria, o Priami domus! |
et quae sequuntur
haec omnia videi inflammarei,
Priamo vi vitam evitarei. |
|
| |
aliud metus, demissum et haesitans et abiectum:
multis sum modis circumventus, morbo, exsilio atque inopia:
tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat;
mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem,
quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia,
quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu. |
|
|
aliud vis, contentum, vehemens, imminens quadam
incitatione gravitatis:
iterum Thyestes Atreum adtractatum advenit,
iterum iam adgreditur me et quietum exsuscitat.
maior mihi moles, maius miscendumst malum,
qui illius acerbum cor contundam
et comprimam. |
aliud voluptas, effusum, lene, tenerum, hilaratum ac remissum:
sed sibi cum tetulit coronam ob coligandas nuptias,
tibi ferebat, cum simulabat se sibi alacriter dare,
tum ad te ludibunda docte et delicate detulit. |
aliud molestia, sine commiseratione grave quoddam et uno pressu ac sono
obductum:
qua tempestate Helenam Paris innuptis iunxit nuptiis,
ego tum gravida, expletis iam fui ad pariendum mensibus;
per idem tempus Polydorum Hecuba partu postremo parit. |
|
|
Omnis autem hos motus subsequi debet gestus,
non hic verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam non demonstratione,
sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac virili, non
ab scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra; manus autem
minus arguta, digitis subsequens verba, non exprimens; bracchium procerius
proiectum quasi quoddam telum orationis; supplosio pedis in contentionibus
aut incipiendis aut finiendis. |
| |
Sed in ore sunt omnia, in eo autem ipso dominatus
est omnis oculorum; quo melius nostri illi senes, qui personatum ne Roscium
quidem magno opere laudabant; animi est enim omnis actio et imago animi
vultus, indices oculi: haec est una pars corporis, quae, quot animi motus
sunt, tot significationes et commutationes possit efficere; neque vero est
quisquam qui eadem conivens
efficiat. Theophrastus quidem Tauriscum quendam dicit actorem aversum solitum
esse dicere, qui in agendo contuens aliquid pronuntiaret. |
|
Qua re oculorum est magna moderatio; nam oris
non est nimium mutanda species, ne aut ad ineptias aut ad pravitatem aliquam
deferamur; oculi sunt, quorum tum intentione, tum remissione, tum coniectu,
tum hilaritate motus animorum significemus apte cum genere ipso orationis;
est enim actio quasi sermo corporis, quo magis menti congruens esse debet;
oculos autem natura nobis, ut equo aut leoni saetas, caudam, auris, ad motus
animorum declarandos dedit, qua re in hac nostra actione secundum vocem
vultus valet; |
|
is autem oculis gubernatur. Atque in eis omnibus,
quae sunt actionis, inest quaedam vis a natura data; qua re etiam hac imperiti,
hac vulgus, hac denique barbari maxime commoventur: verba enim neminem movent
nisi eum, qui eiusdem linguae societate coniunctus est, sententiaeque saepe
acutae non acutorum hominum sensus praetervolant: actio, quae prae se motum
animi fert, omnis movet; isdem enim omnium animi motibus concitantur et
eos isdem notis et in aliis agnoscunt et in se ipsi indicant. |
|
Ad actionis autem usum atque laudem maximam sine
dubio partem vox obtinet; quae primum est optanda nobis; deinde, quaecumque
erit, ea tuenda; de quo illud iam nihil ad hoc praecipiendi genus, quem
ad modum voci serviatur: equidem tamen magno opere censeo serviendum; sed
illud videtur ab huius nostri sermonis officio non abhorrere, quod, ut dixi
paulo ante, plurimis in rebus quod maxime est utile, id nescio quo pacto
etiam decet maxime. Nam ad vocem obtinendam nihil est utilius quam crebra
mutatio; nihil perniciosius quam effusa sine intermissione contentio. |
| |
Quid, ad auris nostras et actionis suavitatem
quid est vicissitudine et varietate et commutatione aptius? Itaque idem
Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine,
quem servum sibi ille habuit ad manum, cum eburneola solitus est habere
fistula qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem,
qui inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum excitaret aut a
contentione revocaret.' 'Audivi me hercule,' inquit Catulus 'et saepe sum
admiratus hominis cum diligentiam tum etiam doctrinam et scientiam.' |
|
'Ego vero,' inquit Crassus 'ac doleo quidem illos
viros in eam fraudem in re publica esse delapsos; quamquam ea tela texitur
et ea in civitate ratio vivendi posteritati ostenditur, ut eorum civium,
quos nostri patres non tulerunt, iam similis habere cupiamus.' 'Mitte, obsecro,'
inquit 'Crasse,' Iulius 'sermonem istum et te ad Gracchi fistulam refer;
cuius ego nondum plane rationem intellego.' |
|
'In omni voce' inquit Crassus 'est quiddam medium,
sed suum cuique voci: hinc gradatim ascendere vocem utile et suave est (nam
a principio clamare agreste quiddam est), et idem illud ad firmandam est
vocem salutare; deinde est quiddam contentionis extremum, quod tamen interius
est, quam acutissimus clamor, quo te fistula progredi non sinet, et iam
ab ipsa contentione revocabit; est item contra quiddam in remissione gravissimum
quoque tamquam sonorum gradibus
descenditur. Haec varietas et hic per omnis sonos vocis cursus et se tuebitur
et actioni adferet suavitatem. Sed fistulatorem domi relinquetis, sensum
huius consuetudinis vobiscum ad forum deferetis. |
|
Edidi, quae potui, non ut volui, sed ut me temporis angustiae
coegerunt; scitum est enim causam conferre in tempus, cum adferre plura,
si cupias, non queas.' 'Tu vero' inquit Catulus 'conlegisti omnia, quantum
ego possum iudicare, ita divinitus, ut non a Graecis sumpsisse, sed eos
ipsos haec docere posse videare; me quidem istius sermonis participem factum
esse gaudeo; ac vellem ut meus gener, sodalis tuus, Hortensius, adfuisset;
quem quidem ego confido omnibus istis laudibus, quas tu oratione complexus
es, excellentem fore.' |
|
Et Crassus 'fore dicis?' inquit, 'ego vero esse iam iudico
et tum iudicavi, cum me consule in senatu causam defendit Africae nuperque
etiam magis, cum pro Bithyniae rege dixit. Quam ob rem recte vides, Catule;
nihil enim isti adulescenti neque a natura neque a doctrina deesse sentio: |
|
quo magis est tibi, Cotta, et tibi, Sulpici, vigilandum ac
laborandum; non enim ille mediocris orator in vestram quasi succrescit aetatem,
sed et ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et memoria
singulari; cui quamquam faveo, tamen illum aetati suae praestare cupio,
vobis vero illum tanto minorem praecurrere vix honestum est.' 'Sed iam surgamus'
inquit 'nosque curemus et aliquando ab hac contentione disputationis animos
nostros curamque laxemus.' |
| |
|
| |
|